|
Remotis quibusdam ex quibus videbatur tolli efficacia divinae
voluntatis, hic ostendit eam efficacem esse: et dividitur in partes
duas: in prima ostendit divinam voluntatem semper efficaciter impleri;
in secunda exponit quaedam dubia in auctoritate, per quam propositum
probavit, ibi: sed attendendum est diligenter quomodo in superioribus
dicitur fieri aliquid contra Dei voluntatem, quod tamen non fit
praeter eam. Ubi tria facit: primo movet dubitationem; secundo ponit
solutionem, ibi: verum, ut supra diximus, voluntas Dei diversis
modis accipitur; tertio concludit propositum, ibi: ex praedictis
liquet quod voluntas Dei, quae ipse est, semper invicta est. Hic
quaeruntur quatuor: 1 utrum voluntas beneplaciti semper efficaciter
impleatur; 2 utrum praeter voluntatem ejus aliquid fiat; 3 utrum
illud quod fit praeter ejus voluntatem, voluntati ipsius obsequatur;
4 utrum illud quod est praeter ejus voluntatem, possit praecepto ejus
subjacere.
|
|