|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas divina non
semper efficaciter impleatur. Causa enim quae ad utrumlibet se habet,
non est efficax in productione effectus. Sed divina voluntas est ad
utrumlibet: quia quod potest velle, potest non velle. Ergo, et
cetera.
2. Praeterea, omnis causae cujus effectus impediri non potest,
effectus est necessarius. Si ergo voluntas divina adeo est efficax
quod impediri non possit, effectus ejus erit necessarius. Sed omnium
causa est voluntas divina, ut supra habitum est, dist. 45,
quaest. unica, art. 3. Ergo omnia ex necessitate contingunt: quod
est impossibile: ergo et primum.
3. Praeterea, omnis causa prima quae producit effectum mediante
causa secunda quae impediri potest, non producit efficaciter effectum
suum; sicut motus solis est causa pullulationis arborum, mediante
virtute generativa arboris quae deficere potest: unde effectus
efficaciter non producitur, nec demonstrari potest ex causa prima.
Sed voluntas Dei est causa prima, non excludens causas secundas,
quae deficere possunt. Ergo videtur quod non efficaciter producat
effectum.
4. Praeterea, quidquid modo vult Deus, ab aeterno voluit. Sed ab
aeterno non voluit facere nisi quod facit. Ergo cum non possit facere
nisi quod vult (alias voluntas sua non esset efficax), videtur sequi
quod non possit facere nisi quod facit: quod falsum est: ergo et
primum, ex quo sequitur.
1. Sed contra, nulla causa impeditur nisi ab aliquo fortiori
agente. Sed nihil est fortius divina voluntate. Ergo impediri non
potest.
2. Praeterea, ex hoc quod voluntas non consequitur volitum,
sequitur diminutio gaudii. Sed Deus est felicissimus, cujus gaudium
est perfectissimum. Ergo nunquam volitum ejus deficit quin sit.
Respondeo dicendum, quod quidquid vult Deus voluntate consequente,
totum fit; non autem quidquid vult voluntate antecedente; quia hoc non
simpliciter vult et perfecte, sed secundum quid tantum; nec ista
imperfectio est ex parte voluntatis, sed ex conditione voliti. Est
enim e contrario de voluntate et cognitione speculativa: cognitio enim
speculativa perficitur in abstractione a singularibus; sed voluntas,
et quidquid aliud est ordinatum ad opus, perficitur in particulari,
circa quod est operatio. Illud ergo est simpliciter et perfecte
volitum quod subjacet voluntati secundum omnes particulares conditiones
circumstantes ipsum particulare: et hoc pertinet ad voluntatem
consequentem, quae respicit opera et dispositiones, quibus aliquis
sufficienter ordinatur ad hoc quod est sibi conveniens et debitum: et
hoc est quod dicitur Deus velle simpliciter, ut salutem, vel aliquid
hujusmodi: et ideo talis voluntas non potest impediri, sicut nec
praescientia, cui subjicitur res secundum illas conditiones quibus in
actu consistit. Illud autem quod est rectum et bonum secundum aliquam
conditionem rei universalem consideratam, non habet rationem voliti
simpliciter, sed secundum quid tantum; sicut istum hominem, inquantum
est homo, non est nisi bonum salvari, eo quod natura sua ad hoc est
ordinata, et hoc Deus vult voluntate antecedente, secundum quam non
dicitur aliquid velle simpliciter: et ideo talis voluntas potest non
impleri.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntas Dei se habet ad utrumlibet,
non per modum mutabilitatis, ut possit aliquid prius velle et postmodum
nolle; sed potius per modum liberalitatis: quia actus voluntatis suae
semper est in potestate ejus: et ideo ista duo sunt incompossibilia,
ut prius velit aliquid et postmodum nolit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis voluntas Dei sit immutabilis et
invincibilis, non tamen sequitur quod omnis effectus ejus sit
necessarius necessitate absoluta quam habet res a causa sua proxima,
sed solum necessitate conditionata, sicut et de praescientia dictum
est, dist. 38, quaest. 1, art. 2.
Ad tertium dicendum, quod voluntati divinae non solum subjacet
expletio effectus, sed etiam omnium causarum praecedentium ordo,
secundum illas conditiones quibus determinantur ad effectum sine
defectu, ut quod talis volens et merens salutem salvetur: voluntati
enim consequenti subjicitur effectus cum omnibus causis suis, secundum
quod sunt non impeditae.
Ad quartum dicendum, quod Deus nihil potest facere quod non esset
volitum ab eo, si fieret; tamen in potestate sua multa sunt quae modo
nec volita sunt, nec bona sunt; quia non sunt, nec unquam erunt.
|
|