|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nihil fiat praeter Dei
voluntatem. Dicit enim dominus Matth. 12, 30: qui non est
mecum, contra me est. Ergo quod est praeter voluntatem Dei, est
contra ipsam. Sed nihil fit contra Dei voluntatem; alias voluntas
Dei vinceretur. Ergo et praeter eam nihil fit.
2. Praeterea, potentius est illud contra quod et praeter quod nihil
potest fieri, quam illud praeter quod aliquid fieri potest. Sed
voluntas Dei est potentissima. Ergo praeter eam nihil fit.
3. Praeterea, permissio minimum habet de ratione voluntatis. Sed
praeter ejus permissionem nihil fit, ut in littera dicitur. Ergo
multo minus praeter voluntatem beneplaciti, vel praeter alia signa
voluntatis.
4. Praeterea, Augustinus dicit, quod ad innocentis officium
pertinet non solum nemini mala facere, sed et peccata prohibere. Sed
praeter ejus voluntatem qui omnia bona vult, nihil potest fieri nisi
peccatum. Cum ergo Deus sit innocentissimus, videtur quod ad ipsum
pertineat non permittere, sed impedire omne quod est praeter ejus
voluntatem.
1. Sed contra est quod in littera dicitur.
2. Praeterea, videmus multa fieri quae non vult fieri, ut supra
habitum est, dist. 46, quaest. Unic., art. 4. Ergo fiunt
multa praeter ejus voluntatem.
Respondeo dicendum, quod fieri aliquid praeter voluntatem est
dupliciter. Aut quod voluntas sit de opposito; et hoc est non tantum
praeter voluntatem, sed etiam contra voluntatem: aut ita quod voluntas
nec sit de hoc, nec de opposito; et hoc est praeter voluntatem, sed
non contra. Possumus ergo loqui de voluntate vel beneplaciti, vel
signi; et de voluntate beneplaciti vel consequente, vel antecedente.
Loquendo ergo de voluntate beneplaciti consequente, aliquid fit
praeter eam, sed non contra eam: quia totum impletur quod voluntate
consequente vult, ut dictum est; sed oppositum ejus quod vult
voluntate antecedente, fieri potest, cum non semper impleatur: et
ideo et praeter eam et contra eam fieri potest. Signa autem voluntatis
quaedam respondent voluntati antecedenti, ut praeceptum, consilium et
prohibitio, quibus omnibus ordinatur rationalis natura in salutem,
quod est voluntatis antecedentis. Unde et praeter eam et contra eam
fieri potest. Sed alia duo signa, scilicet permissio et operatio,
respondent voluntati consequenti, sed diversimode: quia operatio
pertinet ad ipsum effectum, de quo est voluntas consequens; et ideo
sicut non potest aliquid fieri contra voluntatem consequentem, sed
praeter eam, ita nec contra operationem, sed praeter eam. Non enim
potest esse oppositum ejus quod Deus operatur: quia sic opposita simul
essent; sed multa fiunt quae Deus non operatur. Sed permissio
pertinet ad causam, quae voluntati consequenti subjicitur, ut sit
potens deficere et non deficere; cujus tamen effectus, scilicet
deficere, non pertinet ad voluntatem consequentem neque antecedentem;
sed tamen pertinet ad causam illam cujus est permissio facultatem
respiciens. Unde praeter permissionem non fit quod fit praeter
voluntatem consequentem: unde praeter permissionem nihil potest fieri,
nec contra eam; tamen potest fieri oppositum ejus quod permissum est:
quod tamen fit secundum permissionem; quia permissio respicit potentiam
causae ad utrumque oppositorum se habentem: unde neutrum oppositorum
contra permissionem est, sed utrumque est secundum eam.
Ad primum ergo dicendum, quod illi qui non sunt cum Deo, quantum in
eis est, contra Deum sunt inquantum contrariantur voluntati
antecedenti divinae; nihil tamen contra voluntatem consequentem
faciunt, sed praeter eam; non tamen praeter permissionem.
Ad secundum dicendum, quod non est ex impotentia divinae voluntatis,
quod aliquid praeter eam fiat; sed ex ordine sapientiae ejus, quae
rebus potentiam ad utrumlibet contulit: et hoc est bonum, et Deus
vult voluntate consequente.
Ad tertium dicendum, quod permissio respicit potentiam causae, quae
se habet ad utrumque; et ideo quidquid fiat, non fit praeter eam.
Unde hoc non contingit ex proximitate ad voluntatem beneplaciti, ut
objectio innuebat.
Ad quartum dicendum, quod officium innocentis non est prohibere
peccata, nisi secundum conditionem illorum: non enim debet ligare
homines ne peccent, sed per admonitionem prohibere: ita et Deus,
salvata conditione humanae libertatis, peccata prohibet suis legibus.
|
|