|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod illud quod est contra
Dei voluntatem non obsequatur voluntati ejus. Voluntas enim
consequens non contrariatur voluntati antecedenti. Sed malum quod est
praeter voluntatem divinam, est contra voluntatem antecedentem. Ergo
voluntati consequenti non obsequitur.
2. Praeterea, omne quod obsequitur divinae voluntati, quae semper
vult bonum, consistit in ordine ad bonum. Sed malum quod fit praeter
Dei voluntatem, secundum se est inordinatum. Ergo voluntati divinae
non obsequitur.
3. Praeterea, boni merentur in hoc quod divinae voluntati
obsequuntur, et ex hoc eis praemium debetur. Si ergo mali in hoc quod
peccando praeter Dei voluntatem faciunt, ejus voluntati obsequuntur,
ex peccato eis debetur praemium: et hoc est contra apostolum, Rom.
3, 8: faciamus mala, ut veniant bona. Ergo et primum falsum esse
videtur.
4. Praeterea, malum est praeter intentionem omnis agentis: nihil
enim ad malum respiciens operatur, ut dicit Dionysius. Sed illud
quod est praeter intentionem voluntatis, non obsequitur voluntati ejus
quae est de fine intento. Ergo mala quae fiunt praeter voluntatem
ejus, non obsequuntur voluntati ipsius.
1. Sed contra est quod in littera a Gregorio dicitur.
2. Praeterea, voluntas divina est causa potentissima. Sed ad
potentiam alicujus pertinet ut etiam quod contra ipsum quis facere
nititur, in ipsius obsequium cedat. Ergo ita est de voluntate
divina.
Respondeo dicendum, quod omnia quae fiunt praeter voluntatem divinam,
etiam contra voluntatem antecedentem, obsequuntur quodammodo voluntati
consequenti. Voluntas autem consequens dupliciter potest accipi. Aut
secundum quod sequitur conceptionem finis tantum; et sic voluntas est
de fine in communi sine aliqua determinatione ejus quod est ad finem.
Aut secundum quod sequitur conceptionem ejus quod est ad finem, et
conditionem ejus; et sic voluntas consequens est de consecutione finis
secundum aliquem determinatum modum. Verbi gratia, aedificator in
constitutione domus habet duos motus voluntatis. Unum quo vult formam
domus inducere in materiam sine hoc quod aliquid consideret determinate
de partibus domus. Alium motum habet quo, considerato quod lapis iste
est aptus ad fundamentum, vult ipsum in fundamento collocare. Utroque
autem modo accipiendo voluntatem consequentem in Deo, mala quae fiunt
obsequuntur sibi. Si enim accipiatur voluntas prout est de ordine
universi in communi, constat quod malum quod exit ab ordine praecepti,
in contrarium ordinem relabitur, ut dicit Boetius, scilicet in
ordinem poenae ad culpam: velut lapis mollis et levis, qui non est
aptus ad fundamentum, in supremo parietis ponitur. Similiter etiam
patet quod obsequitur voluntati consequenti secundo modo acceptae, quae
est quod iste praevisus peccator puniatur: nisi enim ista conditio in
eo per actum peccati fieret, voluntas divina de poena ejus non
impleretur; sicut ipsa gravitas lapidis obsequitur voluntati
artificis, qua vult eum sic ordinari ut in fundamento ponatur.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntas antecedens et consequens non
contrariantur, quia utraque est de bono: sed hoc quod aliquid est
contra unam quod non est contra aliam, sed obsequitur sibi, est ex
parte voliti, cujus conditiones diversimode considerantur, ut dictum
est, in corp. articuli.
Ad secundum dicendum, quod sicut malum non est per se ordinatum, ita
non obsequitur per se divinae voluntati, sed per accidens, quia
praeter intentionem facientis malum. Non enim peccator intendit
peccando puniri a Deo, in quo voluntas Dei completur.
Ad tertium dicendum, quod in actu malo et bono duo est considerare;
scilicet unum, secundum quod egreditur ab agente; et alium, secundum
quod ab eo in finem ordinatur. Actus ergo bonus quantum ad utrumque
obsequitur divinae voluntati: quia et ipse agens in bonum eum ordinat
secundum beneplacitum divinae voluntatis, et Deus ordinat ipsum per
bonum consequens, scilicet praemium, quod meritis reddit: et ideo,
quia ipse homo est causa hujus obsequii, in hoc meretur. Sed actus
malus secundum id quod est ab agente, inordinatus est; sed tamen
ordinatur a Deo per poenam advenientem, vel per aliquod bonum quod ex
eo elicitur: et ideo malus se habet tantum passive ad hoc obsequium,
et non active; sicut in littera dicitur, quod impletur de eo voluntas
Dei, quam ipse non implet: et ideo non meretur sic obsequendo:
meretur enim quis secundum actum cujus causa est.
Ad quartum dicendum, quod quamvis malum sit praeter intentionem Dei,
tamen ordinatio mali est intenta a Deo; et huic intentioni operans
malum praeter intentionem obsequitur, faciens id quod est praeter Dei
intentionem, scilicet peccatum.
|
|