|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod id quod est praeter Dei
voluntatem, praecepto non subjaceat, et praecipue peccatum.
Praeceptum enim est indicativum divinae voluntatis. Sed quicumque
ostendit se velle quod non vult, fictor est: quod longe est a Deo.
Ergo videtur quod nihil quod fit contra voluntatem ejus, vel praeter
eam, praecipiat.
2. Praeterea, cum praeceptum respondeat voluntati antecedenti, ad
quam pertinet ordinatio naturae in bonum, nihil potest praecipi quod
est contra hunc ordinem. Sed omne peccatum est hujusmodi: quia est
contra legem naturae. Ergo videtur quod praecepto non subjaceat.
3. Praeterea, nullus obediens divinis praeceptis male facit. Sed
quaedam sunt quae nunquam possunt nisi male fieri, cum sint conjuncta
malo fini, ut invidia, et hujusmodi, secundum philosophum in 2
Ethic. Ergo videtur quod ista a Deo praecipi non possint.
4. Praeterea, de similibus idem est judicium. Sed omnia peccata
similia sunt in hoc quod lege divina prohibentur. Cum igitur quaedam
nullo modo sub praecepto cadant, ut desperare de Deo, et habere odio
ipsum, et hujusmodi, videtur quod nullum peccatum sub praecepto divino
cadere possit.
1. Sed contra, occidere filium innocentem est peccatum, et contra
legem naturae. Hoc autem Abrahae praeceptum legimus, et eumdem de
obedientia commendatum. Ergo videtur quod peccatum sub praecepto
divino cadere possit. Et similiter etiam est hoc quod legitur Oseae
1, quod dominus praecepit sibi accipere mulierem fornicariam, et
facere ex ea filios fornicationum.
Respondeo dicendum, quod praeceptum est signum voluntatis divinae,
respondens voluntati antecedenti, et non consequenti. Unde quod est
praeter voluntatem consequentem, cadit sub praecepto, non autem quod
est praeter voluntatem antecedentem. Sed in hoc tamen considerandum
est, quod aliquid secundum se acceptum est praeter voluntatem
antecedentem, quod aliquo subtracto est de voluntate antecedente;
sicut illa quae secundum se considerata, mala sunt; sed inquantum
stant sub praecepto divino, recipiunt quamdam rationem bonitatis, ut
sic in ipsa voluntas tendere debeat: quod quidem in quibusdam per se
malis contingit, et in quibusdam non. Bonum enim in rebus surgit ex
duplici ordine: quorum primus ordo est rerum omnium ad finem ultimum,
qui Deus est; secundus ordo est unius rei ad aliam rem: et primus
ordo est causa secundi, quia secundus ordo est propter primum. Ex hoc
enim quod res sunt ordinatae ad invicem, juvant se mutuo, ut ad finem
ultimum debite ordinentur. Unde subtracta bonitate quae est ex ordine
unius rei ad rem aliam, nihilominus potest remanere illa bonitas quae
est ex ordine rei ad finem ultimum: quia primum non dependet ex
secundo, sicut secundum ex primo. Dico ergo, quod quaedam peccata
nominant deordinationem unius rei ad rem aliam, sicut homicidium,
odium fraternum, inobedientiam ad praelatum, et hujusmodi. Unde si
talia bonitatem illam retinere possent quae est ex ordine ad finem
ultimum, proculdubio bona essent, et in ea voluntas ferri posset.
Sed hoc non posset esse nisi virtute divina, per quam ordo in rebus
institutus est. Sicut enim non potest fieri, nisi per miraculosam
operationem virtutis divinae, ut quod recipit esse a primo agente,
mediante aliqua causa secunda, habeat esse destructa vel subtracta
causa secunda, ut hoc quod accidens sit sine subjecto, sicut in
sacramento altaris: ita etiam non potest fieri, nisi per miraculum
virtutis divinae, ut id quod natum est recipere bonitatem ex ordine ad
finem ultimum mediante ordine ad rem illam, habeat bonitatem,
subtracto ordine qui erat ad rem illam; unde ille actus qui est
occidere innocentem, vel resistere praelato, non potest esse bonus
nisi auctoritate vel praecepto divino. Unde in talibus nullus
dispensare potest, nisi Deus quasi miraculose. Quaedam vero peccata
sunt quae dicunt deordinationem a fine ultimo immediate. Contingit
enim aliquem actum peccati esse immediate circa id quod est ad finem:
et quia forma bonitatis est a fine in his quae sunt ad finem, oportet
quod etiam forma malitiae sit ex hoc quod recedit a fine; et id quod
est quasi materiale est actus exercitus circa id quod est inordinabile
in finem, sicut in fornicatione et homicidio, et in hujusmodi. Unde
si ei quod est ad finem, conferatur alius ordo in finem, tolletur
inordinatio, et remanebit actus ordinatus subjacens voluntati
antecedenti. Hoc autem non potest fieri nisi ab eo qui ordinem illum
posuit: et ideo ea quae sunt ordinata per legem divinam, non sunt
mutabilia vel dispensabilia nisi praecepto divino; et similiter quod
statutum est a quocumque superiori inviolabiliter observandum, non
potest ab inferiori mutari: et sic Deus occisionem Isaac, quae de se
inordinationem habebat ex eo quod filius innocens non erat ordinatus in
finem per viam occisionis a patre, ordinatam fecit, ponendo hunc
ordinem, ut esset ad manifestationem fidei et amoris Abrahae, ut
esset posteris in exemplum, et in significationem mortis Christi: et
in occisionem sic ordinatam divina auctoritate licite consensit voluntas
Abrahae. Quaedam autem peccata sunt quorum actus inordinatus est
immediate circa finem, ut peccata quae sunt in Deum, ut odire ipsum,
et desperare de eo, et hujusmodi: et cum actus ex objecto speciem
trahat, constat hujusmodi actus etiam secundum speciem in genere
naturae malos esse; unde ab eis talis inordinatio auferri non potest.
Non enim posset auferri ex hoc quod ordinarentur in finem, cum
secundum esse suum sint deordinati a fine; contingeret enim quod
aliquid esset simul ordinatum et inordinatum; unde hujusmodi nunquam
subjacent divino praecepto. Et propter hoc dicitur, quod contra
praecepta primae tabulae, quae ordinant immediate in Deum, Deus
dispensare non potest; sed contra praecepta secundae tabulae, quae
ordinant immediate ad proximum, Deus potest dispensare; non autem
homines in his dispensare possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Deus non vellet voluntate
consequente, quod Abraham filium occideret, voluit tamen voluntate
antecedente, quod voluntas Abrahae in hoc ferretur, secundum quod
erat jam ordinatum; et talem voluntatem praeceptum expressit; et ideo
non fuit fictio.
Ad secundum dicendum, quod ipsa occisio innocentis prout substat
deordinationi a fine, quae advenit sibi post speciem completam ab
objecto proximo, est contra legem naturae, et non potest bene fieri;
sed remota tali inordinatione, et posito alio ordine circa objectum et
actum, est conveniens legi naturae, quae dictat omne illud esse
faciendum quod est ordinatum et praeceptum ab eo.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod non est similis ratio in omnibus, ut ex
praedictis patet, in corp. art.
|
|