|
Quos juste praedestinavit ad poenam. Contra, supra dictum est,
dist. 40, quaest. 1, art. 2, quod praedestinatio est tantum de
bonis salutaribus, et non de peccatis. Ad quod dicendum, quod quando
aliquid absolute dicitur praedestinari, intelligitur directio in
finem, qui est salus aeterna. Sed si addatur aliquid, tunc potest
dirigi in quodcumque, et secundum quid et minus proprie praedestinari
in illud. Sed non praeter ejus permissionem, quae ipse non est. Sed
contra, permissio divina est ejus operatio. Sed divina operatio est
ejus essentia. Ergo et cetera. Et dicendum, quod permissio sumitur
hic non pro operatione divina, sed pro effectu ejus, per modum quo
etiam dicitur creatio, passio. Et in Evangelio quibusdam curatis,
quibus praecepit ne cui dicerent, Matth. 12. Et sciendum, quod
quamvis non vellet hoc fieri quod praecipiebat voluntate divina
consequente, voluit tamen divina voluntate antecedente homines in hoc
tendere, ut gloriam mundanam non quaererent, exemplo ipsius hominis
Christi, qui voluntate humana suam mundanam gloriam non quaerebat,
sed gloriam Dei; quam voluntatem praeceptum expressit.
|
|