|
Determinato de voluntate Dei, hic determinat de conformitate
voluntatis nostrae ad voluntatem ejus, et dividitur in partes duas: in
prima determinat veritatem; in secunda ex veritate determinata quasdam
quaestiones determinat, ibi: ex quo solvitur quaestio. Prima in
tres: in prima ostendit quod voluntas mala hominis cum voluntate Dei
concurrit in idem volitum, bona voluntate hominis in contrarium
tendente; in secunda ostendit quod bona voluntas Dei etiam per malam
voluntatem hominis completur, ibi: illud quoque non est
praetermittendum quod aliquando Dei voluntas bona per malam hominis
voluntatem impletur; in tertia excludit quamdam objectionem, ibi: sed
ad hoc opponitur. Ex quo solvitur quaestio. Hic ex determinatis
procedit ad solutionem duarum quaestionum: quarum prima est de passione
capitis, idest Christi; secunda de passione membrorum ejus, idest
martyrum, ibi: si vero quaeritur utrum eodem modo sentiendum sit de
passione et martyrio sanctorum, dicimus aliquam esse differentiam inter
passionem capitis et membrorum. Hic quatuor quaeruntur: 1 utrum
voluntas hominis divinae voluntati conformari possit; 2 in quo
attenditur principaliter conformitas; 3 utrum ad illam conformitatem
omnes teneantur; 4 utrum teneantur etiam ad conformitatem quae est in
volito.
|
|