|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas humana divinae
conformari non possit. Sic enim dicitur Isai. 55, 9: sicut
exaltantur caeli a terra, ita exaltatae sunt viae meae a viis vestris.
Sed terra nunquam potest conformari caelo. Ergo nec cogitationes vel
voluntates hominum divinae voluntati.
2. Praeterea, eorum quae in infinitum distant, nulla est
conformitas: quia conformitas est secundum approximationem aliquam.
Sed voluntas Dei in infinitum distat a voluntate hominum: quantum
enim distat Deus ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis,
ut dicit Glossa super illud Psalm. 32, 1: exultate justi in
domino et cetera. Ergo voluntas hominis divinae voluntati non
conformatur.
3. Praeterea, conformitas ponit convenientiam duorum in forma una;
sicut ipsum nomen ostendit. Sed quaecumque conveniunt in aliquo uno
habent aliquid prius et simplicius se, scilicet illud in quo
conveniunt. Cum igitur divina voluntate nihil sit simplicius et
prius, videtur quod sibi nulla voluntas creata conformari possit.
4. Praeterea, nihil est conforme nisi conformi; quia conformitas
est relatio aequiparantiae, ponens similem habitudinem in utroque
extremorum. Sed non dicimus voluntatem divinam conformem esse
voluntati humanae. Ergo nec e converso.
1. Sed contra, nullum regulatum fit rectum nisi per conformitatem ad
regulam. Sed voluntas divina regula est voluntatis humanae, et
intellectus suus, intellectus humani. Ergo omnis voluntas recta
conformis est voluntati divinae.
2. Praeterea, cujuslibet obedientis voluntarie voluntas conformatur
voluntati praecipientis. Sed multi voluntarie divinis praeceptis
obediunt. Ergo multorum voluntas conformatur voluntati divinae.
Respondeo dicendum, quod conformitas est convenientia in forma una,
et sic idem est quod similitudo quam causat unitas qualitatis, ut in 5
Metaph. dicitur. Unde hoc modo aliquid Deo conformatur quod sibi
assimilatur. Contingit autem aliqua dici similia dupliciter. Vel ex
eo quod participant unam formam, sicut duo albi albedinem; et sic omne
simile oportet esse compositum ex eo in quo convenit cum alio simili,
et ex eo in quo differt ab ipso, cum similitudo non sit nisi
differentium, secundum Boetium. Unde sic Deo nihil potest esse
simile nec conveniens nec conforme, ut frequenter a philosophis dictum
invenitur. Vel ex eo quod unum quod participative habet formam,
imitatur illud quod essentialiter habet. Sicut si corpus album
diceretur simile albedini separatae, vel corpus mixtum igneitate ipsi
igni. Et talis similitudo quae ponit compositionem in uno et
simplicitatem in alio, potest esse creaturae ad Deum participantis
bonitatem vel sapientiam vel aliquid hujusmodi, quorum unumquodque in
Deo est essentia ejus; et sic voluntas nostra divinae conformatur.
Sed haec conformitas voluntatis potest intelligi vel de ipsa potentia
voluntatis quae homini est data ad exemplar voluntatis divinae, quae
pertinet ad similitudinem, in qua consistit ratio imaginis, et est
communis bonis et malis; et de hac conformitate non quaerimus hic.
Vel potest intelligi de actu voluntatis, qui etiam voluntas dicitur,
et de hac conformitate hic quaerimus: quia in ista conformitate
consistit meritum vel etiam demeritum, eo quod homo est causa actus
voluntatis sed non potentiae; unde ista conformitas est tantum
bonorum.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus loquitur ibi de malis, qui per
terram significantur, qui in actu suae voluntatis recedunt a
similitudine divina.
Ad secundum dicendum, quod in infinitum distantium non potest esse
conformitas per modum aequalitatis vel etiam secundum aliquam
convenientiam in aliquo in participando ab utroque, sed per modum illum
qui supra dictus est in corp. art.
Et per hoc patet etiam responsio ad tertium, quod procedit secundum
primum modum distinctionis assignatae.
Ad quartum dicendum, quod secundum Dionysium, conversio
similitudinis non recipitur in causis et causatis in quibus dicitur
similitudo per imitationem, sed solum in aequipotentibus in quibus est
similitudo per similem participationem ejusdem: non enim dicimus quod
homo sit similis suae imagini, sed e converso. Unde non est dicendum
quod Deus sit similis vel conformis creaturae, sed quod creatura Deo
conformetur imitando ipsum quantum potest.
|
|