|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod conformitas voluntatum
praecipue secundum volitum attendatur. Conformitas enim attenditur
secundum convenientiam in forma. Sed forma et perfectio voluntatis est
ipsum volitum, sicut et scitum est perfectio scientis. Ergo secundum
convenientiam in volito est conformitas voluntatum.
2. Praeterea, actus cognoscuntur et judicantur per objecta,
secundum philosophum. Sed objectum voluntatis est volitum. Ergo
videtur quod secundum unitatem voliti sit conformitas voluntatum.
3. Si dicas quod objectum voluntatis est bonum et secundum hoc
attenditur conformitas: contra, voluntas non est nisi boni. Si
igitur ex convenientia in bono est conformitas voluntatis, videtur quod
omnis voluntas, etiam peccati, divinae voluntati conformetur.
4. Praeterea, voluntas occidentium Christum non solum concurrit cum
voluntate divina in quoddam volitum idem, sed etiam in quoddam bonum,
scilicet in passionem Christi, quae magnum bonum fuit. Ergo si ex
hoc attenditur ratio conformitatis, videtur quod voluntas Judaeorum
divinae conformis fuit.
5. Praeterea, ratio bonitatis est ex fine. Sed contingit aliquem
propter bonum finem agentem divinae voluntati non conformari, sicut qui
furatur diviti, ut det eleemosynas pauperi. Ergo videtur quod etiam
nec ex fine conformitas voluntatis attendatur.
6. Si dicas, quod attenditur principaliter in hoc quod homo vult
quod Deus vult eum velle: contra, volitum et velle non sunt idem nisi
per accidens, ut quando velle unius est volitum ab alio. Sed ista
conformitas est ad voluntatem divinam inquantum ipsum nostrum velle est
volitum a Deo, qui vult hoc nos velle quod volumus. Ergo per hunc
modum non conformatur velle nostrum ad velle divinum, nisi per
accidens; et ita ex his omnibus videtur quod conformitas attendenda sit
secundum volitum.
1. Sed contra, duo contraria, inquantum hujusmodi, non
conformantur eidem. Sed duae sanctorum voluntates de oppositis volitis
conformantur divinae voluntati, cum utraque sit recta, sicut patet in
littera de hoc quod quidam mortem Pauli nolebant, quam ipse volebat.
Ergo non est conformitas secundum volitum.
Respondeo dicendum, quod sicut dictum est, art. praeced., hic
quaeritur de conformitate quantum ad voluntatis actum. Actus autem
voluntatis humanae potest imitari actum voluntatis divinae dupliciter.
Vel quantum ad esse naturae; et sic non loquimur hic: quia hoc
convenit actui voluntatis secundum quod exit a potentia, cujus
conformitatem dimisimus. Vel quantum ad perfectionem superadditam,
secundum quam dicitur actus talis vel talis; et hanc conformitatem hic
quaerimus, quae est quasi secundum speciem moris. Haec autem
conformitas quadrupliciter potest considerari secundum habitudinem
quatuor causarum: scilicet secundum causam materialem, sicut quando
est idem volitum quod se habet ut materia circa quam est actus
voluntatis; et ideo ista conformitas est secundum quid tantum, et non
simpliciter: quia esse simpliciter non est a materia, sed a forma.
Vel secundum causam efficientem; sicut quando aliquis vult quod Deus
vult eum velle; hunc enim ordinem voluntatis Deus in eo fecit. Vel
secundum causam finalem; sicut quando aliquis in gloriam Dei facta sua
ordinat, propter quam Deus omnia facit; et in his duobus
essentialiter conformitas consistit. Vel secundum causam formalem, ut
aliquis ex caritate velit, sicut Deus omnia ex caritate vult; ex
habitu enim est forma actus, et in hoc consistit perfectio
conformitatis. Hujus autem dicti ratio haec est, quia essentialis
assimilatio aliquorum attenditur secundum illud unde species trahitur:
species autem cujuslibet actus voluntarii trahitur ex objecto, quod est
forma voluntatis producentis actum. Ad objectum autem alicujus actus
duo concurrunt: unum quod se habet quasi materialiter, et alterum quod
est sicut formale, complens rationem objecti; sicut ad visibile
concurrit lux et color. Illud autem quod se habet materialiter ad
objectum voluntatis, est quaecumque res volita: sed ratio objecti
completur ex ratione boni. Unde ex hoc actus voluntatis humanae
conformatur voluntati divinae quod tendit in bonum sicut voluntas
divina. Et ex hoc etiam actus bonus est repraesentans bonitatem
divinam. Et haec est conformitas secundum causam efficientem, quia
Deus unamquamque voluntatem in bonum ordinavit. Et hoc vult Deus nos
velle, inquantum voluntas nostra ordinata est. Sed haec conformitas
includit conformitatem finis, inquantum hoc volitum habet rationem
bonitatis ex fine, etsi quandoque etiam in se bonum sit; unde ex hoc
attenditur essentialiter conformitas, non autem ex ipsa re volita ex
qua actus speciem non trahit. Sed habitus caritatis addit perfectionem
in bonitate actus. Et ideo secundum causam formalem attenditur
perfectio conformitatis, ut tanto actus voluntatis nostrae divinae
voluntati sit conformior, quanto est melior et perfectior.
Ad primum ergo dicendum, quod volitum non est perfectio voluntatis,
vel objectum, nisi inquantum stat sub ratione boni, sicut nec color
objectum visus et perfectio, nisi secundum quod stat sub actu lucis.
Unde patet ad secundum responsio.
Ad tertium dicendum, quod in eo qui peccat, voluntas rationis non
tendit in id quod est sibi bonum, sed in id quod est alteri bonum,
scilicet concupiscibili et irascibili: non enim homo dicitur homo
propter concupiscibilem vel irascibilem, sed propter rationem; et ideo
non est bona voluntas. Si tamen irascibilis per se tenderet in suum
objectum, quod est suum bonum, non est culpabilis, sicut est in
brutis, et habet quamdam conformitatem ad voluntatem divinam inquantum
tendit in id in quod ordinavit eam Deus.
Ad quartum dicendum, quod passio Christi habebat duo: scilicet quod
erat salvativa humani generis; et sic haec res volita stabat sub
ratione boni et erat volita a Deo et a sanctis: vel secundum quod erat
afflictiva innocentis, et sic non habebat rationem boni, et sic erat
volita a Judaeis, unde non volebant bonum simpliciter nisi per
accidens, sed per se loquendo volebant simpliciter malum aestimatum
bonum, inquantum satisfaciebant irae suae, vel invidiae.
Ad quintum dicendum, quod sicut forma naturalis est in materia ab
agente, ita forma bonitatis est in volito a fine; et sicut materia
improportionata ad formam adveniente debito agente nunquam consequitur
formam, sicut lapis non fit caro a virtute digestiva; ita etiam
volitum improportionatum ad bonitatem, quantumcumque sit bonus finis,
nunquam bonitatem recipit; et talia sunt quae per se sunt mala, ut
furari et hujusmodi; nisi deformitas tollatur auctoritate divina, ut
supra, distin. 47, quaest. unica, art. 3, dictum est.
Ad sextum dicendum quod omne volitum divinum imitatur voluntatem ipsius
inquantum est sicut Deus vult, non tamen imitatur in ratione volendi,
et bonitate actus voluntatis; sed solum actus voluntatis humanae
tendens in bonum ad quod ordinatum est secundum Dei voluntatem; unde
non tantum est ibi conformitas voluntatis nostrae inquantum est volita,
sed inquantum est volens, et bonum actum voluntatis eliciens.
|
|