|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ad conformitatem divinae
voluntatis non teneamur. Sicut enim rectitudo voluntatis humanae est
per conformitatem ad voluntatem divinam, ita rectitudo intellectus
nostri per conformitatem ad intellectum divinum. Sed non omnes
tenentur ad conformandum intellectum suum intellectui divino; alias
nullus habens falsam opinionem, salvaretur. Ergo et pari ratione non
tenemur ad conformitatem voluntatis.
2. Praeterea, nullus obligatur ad impossibile sibi; alias peccatum
non esset voluntarium, sed necessarium. Sed voluntas obstinata in
malo non potest divinae voluntati conformis esse, quae semper bona
est. Ergo videtur quod tales ad conformitatem non tenentur.
3. Praeterea, quicumque peccat, in ipso actu peccati voluntatem
suam voluntati divinae non conformat. Si ergo ad conformitatem omnes
tenemur, videtur quod quicumque peccat, duplici peccato peccet;
scilicet peccato transgressionis quod committit, et peccato omissionis
quo conformitatem non implet ad quam tenetur: et hoc est falsum.
4. Praeterea, quicumque non facit id ad quod faciendum obligatur,
peccat mortaliter omittendo. Sed quicumque peccat venialiter, ipso
actu non conformat voluntatem suam voluntati divinae. Ergo si ad hoc
tenetur, peccat mortaliter: quod falsum est: ergo et primum.
5. Praeterea, quidquid vult Deus fieri, fit. Ergo quidquid vult
nos velle, volumus. Sed mali non volunt bona facere. Ergo Deus non
vult eos velle bona. Sed mali peccant per recessum ejus ad quod
tenentur. Ergo videtur quod non teneantur ad volendum illud quod Deus
vult eos velle; in quo tamen conformitas voluntatis consistebat.
6. Praeterea, sicut volitum divinum est nobis ignotum, ita et finis
ad quem opus suum ab ipso ordinatur; cum etiam in rebus naturalibus
plerumque difficile sit assignare finem. Sed nullus tenetur ad id quod
ignorat. Ergo ad illam conformitatem quae est ex parte finis non
tenemur.
7. Praeterea, nullus tenetur ad id quod non est in potestate sua.
Sed habere caritatem non est nobis ex nobis. Ergo videtur quod ad
illam conformitatem quae est in forma caritatis, non teneamur.
1. Sed contra, omnes tenemur ad obediendum Deo, et ad habendum
rectam voluntatem. Sed hoc non potest esse nisi conformemur divinae
voluntati. Ergo ad conformitatem ejus omnes tenemur.
Respondeo dicendum, quod ad illud proprie dicitur aliquis teneri,
quod si non facit, peccatum incurrit. In omnibus autem et naturalibus
et voluntariis peccatum contingit ex hoc quod aliquid non pervenit ad
illud ad quod ordinatum est, ut in 2 Phys. dicitur, ut patet in
monstris et erroribus qui contingunt in operatione artis. Sed tamen
differenter est in naturalibus et voluntariis: quia in naturalibus
defectus ab ordine incidit ex necessitate materiae; sed in voluntariis
ipsa voluntas est causa sui defectus: quia in nobis est posse deficere
et non deficere. Unde defectus voluntatis ab eo ad quod ordinata est,
non solum habet rationem peccati, sed etiam culpae. Cum igitur dictum
sit, quod conformitas voluntatis attendatur secundum hoc quod tendit
per actum suum in id ad quod ordinatum est, oportet quod defectus
conformitatis inducat peccatum et culpam; et ideo tenemur ad
conformitatem voluntatis. Sed sciendum, quod ad aliquid tenemur
directe, quod scilicet per se est in potestate nostra; et sic tenemur
ad conformitatem, qua volumus id quod congruit nos velle, et secundum
rectum finem; quia in utrumque istorum per naturalia nostra possumus.
Ad aliquid vero tenemur indirecte, sicut ad habendam gratiam, quod
secundum se non est in potestate nostra; sed in potestate nostra est
facere aliquid, quo facto habebimus gratiam; et sic tenemur etiam ad
illam conformitatem quae est secundum formam caritatis.
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de voluntate et
intellectu: quia defectus intellectus non est in potestate nostra,
sicut defectus voluntatis: quia intellectus violenter cogitur quandoque
rationibus, ut in 5 Metaph. dicitur, non autem voluntas. Et tamen
in his quae necessaria sunt ad salutem, tenemur intellectum nostrum
divino conformare, ut in his quae fidei sunt: quia in his, si quod in
nobis est facimus, divinum nobis non deerit auxilium. In aliis etiam
peccaret quis, si voluntarie secundum intellectum verum impugnaret, et
falso adhaereret.
Ad secundum dicendum, quod dum voluntas est obstinata, simul divinae
voluntati conformis esse non potest; sed in statu viae nullus est qui
mentis obstinationem non possit deponere, et sic divinae voluntati
conformari: sed damnatis est in poenam inflictum ut ab obstinatione sua
nunquam curentur, et tamen manet in eis culpa perpetua cum poena non
defutura: non tamen demerentur, quia non sunt in via, sed ad terminum
viae, ubi est poena, devenerunt.
Ad tertium dicendum, quod conformitas voluntatis est communis ad omnia
praecepta legis naturalis et scriptae quibus in bonum ordinamur: unde
quicumque peccat contra quodcumque praeceptum, contra conformitatem
peccat; non tamen facit duo peccata, quia commune non ponit in numerum
contra proprium.
Ad quartum dicendum, quod praecepta affirmativa non obligant ad
semper; eo quod impossibile est nobis semper agere, ut in Lib. de
somno et vigilia dicitur: et ideo non oportet quod semper actu
voluntatem nostram divinae conformemus; sed sufficit quod semper in
habitu, et quandoque in actu. Unde qui peccat venialiter, non
committit contra conformitatem, sed solum praeter conformitatem facit,
sicut praeter legem.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur conformitatem attendi secundum
hoc quod volumus id quod vult nos Deus velle, intelligitur de
voluntate antecedente, cujus effectus est ordo naturae nostrae in
bonum. Objectio autem procedit de voluntate consequente, et ideo non
procedit.
Ad sextum dicendum, quod licet finem proprium scire non possimus,
finem tamen ultimum a quo est omnis bonitas in finibus proximis, scire
possumus, ut scilicet omnia in Deum ordinemus, qui propter seipsum
universa fecit, ut dicitur Proverb. 16.
Ad septimum patet responsio per id quod dictum est.
|
|