|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad conformitatem in
volito non teneamur. Nullus enim ad ignotum tenetur. Sed volitum
divinum est nobis ignotum, sicut et ejus praescitum. Ergo videtur
quod ad hoc non teneamur.
2. Si dicatur, quod potest alicui revelari; contra. Posito quod
alicui sua damnatio reveletur, iste non tenetur suam damnationem
velle; quinimmo tenetur suam salutem velle, quia tenetur se ex
caritate diligere, et sibi summum bonum optare. Ergo non tenetur
velle quod scit Deum velle.
3. Praeterea, Christus sciebat passionem suam a Deo esse volitam,
et tamen aliqua voluntate passionem noluit, ut infra dicit Magister,
in 3, 17 dist. Cum igitur Christus nihil omiserit eorum quae sunt
de rectitudine vitae, ad quae omnes tenemur, videtur quod ad
conformitatem in volito non teneamur.
4. Item objicitur de beata virgine, quae passionem filii non
voluit; alias de morte tristata non fuisset, quod est contrarium ejus
quod habetur Luc. 2, 35: tuam ipsius animam pertransibit
gladius.
5. Praeterea, voluntas divina innotescit nobis per signa. Sed
permissio, quae est unum signorum, est etiam de malis culpae, quae
nullo modo velle debemus. Ergo non tenemur conformare voluntatem
nostram divinae in volito.
1. Sed contra, super illud Psalmi 104: non adhaesit mihi cor
pravum, dicit Glossa: cor pravum habet qui non vult quod Deus vult.
Sed omnes tenemur non habere cor pravum. Ergo tenemur ad conformandum
voluntatem nostram voluntati divinae in volito.
2. Praeterea, secundum Tullium, amicorum est idem velle et nolle.
Sed tenemur Deo esse amici. Ergo tenemur idem velle quod ipse vult.
Respondeo dicendum, quod Deus dicitur aliquid velle voluntate
antecedente; et de hoc non est dubium quin voluntatem nostram in tali
volito divinae conformare debeamus, quia hoc est in quod voluntas
nostra ordinata est. Dicitur etiam aliquid velle voluntate
consequente; et hoc volitum non semper notum est nobis, nisi quatenus
operatione ejus manifestatur; et hoc addit aliquam rationem bonitatis
ad rem, ut possit esse volita, quia Deus eam vult; sicut enim
aliquid habet in se bonitatem, ut facere eleemosynam, et tamen advenit
sibi aliqua ratio bonitatis ex fine; ita etiam advenit sibi aliqua
ratio bonitatis ex hoc quod est volitum et ordinatum a Deo. Eo enim
ipso quod aliquid apprehenditur ut volitum a Deo, apprehenditur ut
bonum. Unde voluntas consequens hanc apprehensionem, tenetur tendere
in illud: alioquin non esset motus voluntatis bonus, nec Deo
conformis, si bonum refugeret. Sciendum tamen, quod cum sint diversi
gradus appetitus consequentes diversas apprehensiones, nullus appetitus
tenetur tendere in illud bonum cujus rationem non apprehendit. Verbi
gratia, in nobis est quidam appetitus sensitivus consequens
apprehensionem sensus, qui non est nisi de bono convenienti secundum
corpus: unde hoc appetitu appetitur delectabile secundum sensum; nullo
autem modo aliquod bonum spirituale, ut scientia. Est et quaedam
voluntas in nobis naturalis, qua appetimus id quod secundum se bonum
est homini, inquantum est homo; et hoc sequitur apprehensionem
rationis, prout est aliquid absolute considerans: sicut vult homo
scientiam, virtutem, sanitatem et hujusmodi. Est etiam in nobis
quaedam voluntas deliberata consequens actum rationis deliberantis de
fine et diversis circumstantiis; et secundum hanc tendimus in illud
quod habet rationem bonitatis ex fine, vel ex aliqua circumstantia.
Si ergo sit aliquid quod habeat has omnes rationes bonitatis, quilibet
appetitus si sit rectus, tendit in hoc; si autem desit aliqua ratio
dictarum, oportet illum appetitum cui respondet talis ratio, non
tendere in hoc; sed forte in contrarium, si forte habeat contrariam
rationem; sicut secari propter sanitatem est contristabile secundum
sensum, nec secundum se bonum est, sed tantum ex fine; et ideo
sectionem solum voluntas deliberata eligit, sed voluntas naturalis et
appetitus sensitivus abhorret. Similiter etiam dicendum est in
proposito. Si enim apprehendatur aliquid esse volitum a Deo, quod
praecipue per signum operationis manifestatur; voluntas deliberata,
quae sequitur rationem, prout est apprehendens et conferens de ista
ratione bonitatis, tenetur illud velle, quamvis voluntas naturalis et
appetitus sensitivus refugiant; et in refugiendo voluntati divinae
conformantur, inquantum tendunt in bonum secundum rationem
apprehensam; sicut est in illo qui pie dolet de morte patris, vel
alicujus utilis in Ecclesia. Sciendum tamen, quod in talibus motus
voluntatis deliberatae in peccatoribus est corruptus, qui ex toto
relinquunt deliberationem rationis, et sequuntur impetum voluntatis
naturalis et sensitivae, murmurantes de Dei ordinatione; in justis
vero viatoribus manet quidem integer, sed imperfectus dupliciter. Tum
ex parte cognitionis, quia non plene voluntatem divinam cognoscit: tum
ex parte affectionis, quia retardatur ex motibus inferioribus: unde in
talibus sufficit non recalcitrare divinae ordinationi, nec oportet
gaudium experiri de hoc quod secundum voluntatem fit, sicut etiam dicit
philosophus, quod sufficit fortem non tristari in periculis mortis,
quamvis non gaudeat, sicut est in actibus aliarum virtutum; et haec
est conformitas viae. Sed in beatis est integer et perfectus, tum ex
parte cognitionis, quia voluntatem divinam plene cognoscunt; tum ex
parte affectionis, quae dominatur omni inferiori voluntati, nec in
aliquo retardatur vel impeditur: unde in videndo illud quod Deus
vult, quod et ipsi volunt, gaudium experiuntur: de quo in Psalm.
57, 2, dicitur: laetabitur justus cum viderit vindictam.
Ad primum ergo dicendum, quod volitum divinum, quantum ad voluntatem
antecedentem, est nobis notum ex ipsa naturali inclinatione; sed
volitum voluntatis consequentis innotescit nobis vel per revelationem
vel per operationem.
Ad secundum dicendum, quod illa positio est quasi impossibilis: quia
nulli sua damnatio revelatur, sicut etiam nec Angelis, ut dicit
Augustinus: si tamen revelaretur, posset credere secundum
comminationem et non secundum praescientiam dictum: tenetur tamen velle
istum ordinem justitiae, quo si in peccatis moritur, damnatur; quia
hoc est quod Deus vult, et non damnationem per se, neque culpam.
Ad tertium dicendum, quod Christus voluntate rationis deliberata
volebat passionem suam, et similiter beata virgo, et quilibet
sanctus; quamvis voluntas naturalis dissentiret.
Ad quartum dicendum, quod permissio nunquam significat quod voluntas
sit de culpa, sed de bono quod adjungitur culpae.
|
|