|
Actum quippe Judaeorum non voluit Deus. Videtur hoc esse falsum:
quia passio est effectus actionis: unde si voluit passionem, voluit
actionem. Ad quod dicendum, quod passio Christi subjacebat duplici
operationi: idest actioni Judaeorum inquantum afflictiva erat, et sic
non erat volita a Deo, sicut nec actio; et operationi voluntatis
Christi, inquantum erat meritoria, et sic erat placita Deo: unde
versus: actio displicuit, passio grata fuit. Frequenter enim
voluntas et ratio dividunt quae natura conjungit. Ut apostolus
Petrus, quando id fieri nolebat, Satanas ab ipso qui occisus est,
diceretur. Hoc sumitur ex Matth. 16, et dicitur Satanas, idest
adversarius, inquantum bona sua voluntate ex pietate bonae voluntati
Christi adversabatur. Videtur inconvenienter ordinasse: quia,
secundum philosophum, innata est nobis via a posterioribus in priora,
et ita a creaturis in creatorem. Ad quod dicendum, quod hoc tenet in
eis quae naturali cognitione cognoscimus, quae ex sensu principium
sumit; sed in his quae per fidem cognoscimus, nostra cognitio ipsi
veritati primae innititur. Unde oportet quod a prima veritate, quae
est Deus, in ea quae ab ipso sunt procedamus, ad similitudinem
cognitionis quam sancti in verbo habebunt, ubi et verbum et res plene
cognoscent: cujus cognitionis nos participes faciat ipsum verbum Dei
filius, qui hanc cognitionem in nobis per fidem initiavit; cui est
honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.
|
|