|
Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus
eorum. Psal. 106, 20. Ex peccato primi hominis humanum genus
duo incurrerat, scilicet mortem, et infirmitatem. Mortem propter
separationem a vitae principio, de quo in Psalm. 35, 10,
dicitur: apud te est fons vitae; et qui separatur ab hoc principio,
de necessitate moritur: et hoc factum est per primum hominem. Unde
dicitur Rom. 5, 12: per unum hominem peccatum in mundum
intravit, et per peccatum mors. Infirmitatem vero propter
destitutionem gratiae, quae est hominis sanitas, quae petitur
Hierem. 17, 14: sana me domine, et sanabor; et ideo in
Psalm. 6, 3, dicitur: miserere mei domine, quoniam infirmus
sum. Ad hoc autem sufficiens remedium haberi non poterat, nisi ex
verbo Dei, quod est fons sapientiae in excelsis, Eccli. 1, et per
consequens vitae: quia sapientia vitam tribuit possessori, Eccli.
7; unde dicitur Joan. 5, 21: sicut pater suscitat mortuos et
vivificat; sic filius quos vult, vivificat. Ipsum etiam est virtus
Dei, quo omnia portantur; Hebr. 1, 3: portans omnia verbo
virtutis suae; et ideo est efficax ad infirmitatem tollendam. Unde in
Psalm. 32, 6, dicitur: verbo domini caeli firmati sunt; et
Sap. 16, 12: neque herba neque malagma sanavit eos, sed sermo
tuus, domine, qui sanat omnia. Sed quia vivus est sermo Dei et
efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, ut dicitur Heb. 4,
12, necessarium fuit ad hoc quod nobis medicina tam violenta
proficeret, quod ei carnis nostrae infirmitas adjungeretur, ut nobis
magis congrueret. Hebr. 11, 17: debuit per omnia fratribus
assimilari, ut misericors fieret. Et propter hoc, verbum caro factum
est, et habitavit in nobis; Joan. 1, 14. Sed quia haec
medicina tantae est efficaciae ut omnes sanare possit (virtus enim
exibat de illo, et sanabat omnes, ut dicitur Luc. 6, 19), ideo
ab hac universali medicina et prima aliae particulares medicinae
procedunt universali medicinae conformes, quibus mediantibus virtus
universalis medicinae proveniat ad infirmos: et haec sunt sacramenta,
in quibus sub tegumento rerum visibilium divina virtus secretius
operatur salutem, ut Augustinus dicit. Sic ergo in verbis propositis
tria tanguntur: scilicet confectio medicinae, sanatio ab infirmitate,
et liberatio a morte. Confectio medicinae tangitur in hoc quod dicit:
misit verbum suum; quod quidem referendum est et ad verbi
incarnationem, quod dicitur a Deo missum, quia caro factum; Gal.
4, 4: misit Deus filium suum factum ex muliere; et ad
sacramentorum institutionem, in quibus accedit verbum ad elementum, et
fit sacramentum, ut sic sit conformitas sacramenti ad verbum
incarnatum. Sanctificatur enim creatura sensibilis per verbum Dei et
orationem; 1 Timoth., 4. Sanatio autem ab infirmitate peccati et
reliquiarum ejus, tangitur in hoc quod dicitur: et sanavit eos; quae
quidem sanatio per sacramenta fit: unde ipsa sunt unguenta sanitatis,
quae Christus quasi unguentarius confecit; unde et in Psalm.
102, 3, dicitur: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
quantum ad peccata; qui sanat omnes infirmitates tuas, quantum ad
peccatorum reliquias. Liberatio autem a morte tangitur in hoc quod
dicitur: et eripuit eos de interitionibus eorum. Et quia interitus in
mortem violentam sonare videtur, ideo congrue ad poenalem mortem
referri potest: quia ratio poenae est ut contra voluntatem sit, sicut
ratio culpae ut sit voluntaria; et ideo culpa ad infirmitatem
reducitur, poena ad mortem: quia via ad poenam est culpa, sicut
infirmitas ad mortem. Non solum autem separatio animae a corpore mors
dici potest, sed etiam omnes praesentis vitae poenalitates: et ideo
pluraliter interitiones nominantur, sicut et 2 Cor. 11, 23: in
mortibus frequenter. A morte ergo corruptionis naturae eripiet verbum
incarnatum per resurrectionem: quia in Christo omnes vivificabuntur;
1 Corinth. 25, 22, Isai. 26, 19: vivent interfecti mei
etc.; sed a mortibus poenalitatum per gloriam: tunc enim absorpta
erit mors per victoriam; 1 Corinth. 25; et de his in Psalm.
102, 4, dicitur: qui redimit de interitu vitam tuam, quantum ad
primum: qui coronat te in misericordia, quantum ad secundum. Sic
ergo ex verbis propositis tria possumus accipere circa hunc quartum
librum, qui prae manibus habetur, scilicet materiam: quia in eo
agitur de sacramentis, et de resurrectione et gloria resurgentium.
Item continuationem ad tertium librum: quia in tertio agebatur de
missione verbi in carnem, in hoc autem libro de effectibus verbi
incarnati; ut quartus respondeat tertio, sicut secundus primo. Item
divisionem istius libri. Dividitur enim in partes duas: in prima
determinat de sacramentis; in secunda determinat de resurrectione, et
gloria resurgentium, 43 distinct., ibi: postremo de conditione
resurrectionis et modo resurgentium (...) breviter disserendum
est. Item prima dividitur in duas. In prima determinat de
sacramentis in generali; in secunda descendit ad sacramenta novae
legis, 2 dist., ibi: jam ad sacramenta novae legis accedamus.
Prima in duas: in prima dicitur de quo est intentio: in secunda
prosequitur, ibi: sacramentum est sacrae rei signum. Circa primum
duo facit: primo proponit materiam de qua agendum est. Secundo
ostendit quid de ea primo dicendum sit, ibi: de quibus quatuor primo
consideranda sunt. Sacramentum est sacrae rei signum. Hic
determinare incipit de sacramentis in communi; et dividitur in partes
duas: in prima determinat de sacramentis secundum se; in secunda de
divisione sacramenti in suas partes, ibi: duo autem sunt in quibus
sacramentum consistit. Prima in duas: in prima ostendit quid est
sacramentum; in secunda necessitatem institutionis sacramentorum,
ibi, triplici autem ex causa sacramenta instituta sunt. Prima in
duas: in prima venatur genus sacramenti; in secunda differentias,
ibi: signorum vero alia sunt naturalia (...) alia data. Circa
primum duo facit: primo ponit sacramentum in genere signi; secundo
definit signum, ibi: signum vero est res praeter speciem quam ingerit
sensibus, aliquid aliud ex se faciens in cognitionem venire. Signorum
vero alia sunt naturalia (...) alia data. Hic venatur
differentias: et primo unam differentiam communem omnibus sacramentis,
quae est ut imaginem gerat; secundo aliam quae est propria
sacramentorum novae legis, in quibus est perfecta ratio sacramenti,
scilicet ut causa existat, ibi: sacramentum enim proprie dicitur,
quod ita signum est gratiae Dei, et invisibilis gratiae forma, ut
ipsius imaginem gerat et causa existat. Duo autem sunt in quibus
sacramentum consistit. Hic dividit sacramentum in duas partes: et
primo in partes integrales; secundo in partes subjectivas, ibi: jam
videre restat differentiam sacramentorum veterum, et novorum. Et
circa haec, duo facit: primo ostendit differentiam inter sacramenta
veteris et novae legis; secundo determinat de quodam sacramento veteris
legis, quod maxime cum sacramentis novae legis communicat, ibi: fuit
autem inter illa sacramenta sacramentum quoddam, scilicet
circumcisionis, idem conferens remedium contra peccatum quod nunc
Baptismus praestat. Quarum prima pars cum praecedentibus est de
lectione praesenti.
|
|