|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter definiatur
sacramentum per hoc quod dicitur: sacramentum est sacrae rei signum.
Sacramenta enim sunt alligamenta sanitatis, ut dicitur in Glossa
super illud Psalm. 146, 3: qui sanat contritos corde. Sed de
ratione medicamenti non est ut aliquid significet, sed solum ut
efficiat sanitatem. Ergo sacramentum non est signum.
2. Praeterea, omnes creaturae sensibiles sunt signa invisibilium
divinorum, ut patet Rom. 1, nec tamen dici possunt sacramenta.
Ergo male definitur sacramentum sacrae rei signum.
3. Praeterea, serpens aeneus, de quo dicitur Num. 21, signum
fuit sacrae rei, scilicet crucis Christi: nec tamen fuit
sacramentum. Ergo definitio praedicta est male data.
4. Praeterea, triplex est signum; scilicet demonstrativum, quod
est de praesenti; rememorativum, quod est de praeterito;
prognosticum, quod est de futuro. Sed nullum istorum competit
sacramento, cum quandoque recipiens sacramentum, gratiam non habeat,
nec habuit, nec in posterum habiturus sit. Ergo non omne sacramentum
est signum.
5. Praeterea, signum contra causam dividitur. Sed aliquod
sacramentum est causa. Ergo non omne sacramentum est signum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod male definiatur signum, cum dicitur:
signum est res praeter speciem quam ingerit sensibus, aliquid aliud ex
se faciens in cognitionem venire. Unum enim oppositorum non debet poni
in definitione alterius. Sed res et signa ex opposito dividuntur, ut
patuit in 1 dist. primi libri. Ergo res non debet poni in
definitione signi.
2. Praeterea, secundum philosophum in libro priorum, omnis effectus
suae causae signum esse potest. Sed quidam effectus sunt spirituales,
qui nullam speciem ingerunt sensibus. Ergo non omne signum aliquam
speciem sensibus ingerit.
3. Praeterea, omnis locutio fit per aliqua signa. Sed Angeli
loquuntur non prolato aliquo sensibili sermone, ut in 2 Lib.,
dist. 2, dictum est. Ergo non omne signum est sensibile.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod haec definitio male detur: sacramentum
est invisibilis gratiae visibilis forma, ut imaginem gerat, et causa
existat. Sicut enim in littera dicitur, in duobus sacramenta
consistunt, scilicet in rebus et verbis. Sed sicut res sunt
visibiles, ita verba sunt audibilia. Ergo debuit dicere: visibilis
et audibilis forma.
2. Praeterea, omnis forma est intrinseca vel exemplaris. Sed
sacramenta non sunt formae intrinsecae invisibilis gratiae, ut per se
patet: nec iterum formae exemplares, cum gratia invisibilis non
imitetur rem visibilem, sed e converso. Ergo sacramentum nullo modo
est forma invisibilis gratiae.
3. Praeterea, character baptismalis est sacramentum et res, ut
infra, dist. 4, quaest. 1, dicetur, et similiter corpus Christi
verum existens in altari. Sed neutrum istorum est forma visibilis.
Ergo definitio non est bene data.
4. Praeterea, imago est quod ad imitationem alterius fit; forma
autem exemplaris est ad cujus imitationem aliquid fit. Ergo non est
idem forma et imago respectu ejusdem. Sed sacramentum est forma
invisibilis gratiae. Ergo non est imago respectu ejusdem.
5. Praeterea, in definitione generis non debet poni differentia
constitutiva alicujus specierum in quas dividitur genus. Sed esse
causam ejus quod figurat, est differentia sacramentorum novae legis.
Ergo non debet poni in definitione communi sacramenti.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod definitio quam ponit Augustinus, sit
incompetens; scilicet: sacramentum est in quo sub tegumento rerum
visibilium divina virtus secretius operatur salutem. Occultatio enim
manifestationi opponitur. Sed signum instituitur ad manifestandum.
Cum ergo tegumentum occultationem importet, videtur quod male ponatur
in definitione sacramenti.
2. Praeterea, frequenter accipientes sacramenta, salutem non
consequuntur. Ergo operatio salutis non debet poni in definitione
sacramenti.
3. Praeterea, in sanctis hominibus divina virtus operatur ad salutem
ipsorum, ut dicitur Isai. 26, 12: omnia opera nostra operatus
es in nobis, nec tamen sancti homines dicuntur sacramenta. Ergo idem
quod prius.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod definitio Hugonis a sancto Victore,
sit incompetens, quae talis est: sacramentum est corporale vel
materiale elementum, extrinsecus oculis suppositum, ex institutione
signans, ex similitudine repraesentans, et ex sanctificatione
invisibilem gratiam continens. Materia enim non praedicatur de toto.
Sed materiale elementum est materia sacramenti. Ergo male ponitur in
definitione sacramenti ut genus.
2. Praeterea, in quibusdam sacramentis non est elementum, sed
elementatum, sicut in extrema unctione est oleum. Ergo definitio non
est communis omnibus sacramentis.
3. Praeterea, similitudo est rerum differentium eadem qualitas.
Sed non potest esse eadem qualitas rerum spiritualium ad corporalia.
Ergo nec similitudo; ergo male dicitur: ex similitudine
repraesentans.
4. Praeterea, si est aliqua similitudo, illa est ex naturali
proprietate materialis elementi. Si ergo ex similitudine
repraesentat, et idem est repraesentare quod significare, ut potest
patere per definitionem signi in littera positam; ergo sacramentum non
significat ex institutione.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sacramentum secundum
proprietatem vocabuli videtur importare sanctitatem active, ut dicatur
sacramentum quo aliquid sacratur, sicut ornamentum quo aliquid
ornatur. Sed quia actiones activorum dicuntur esse proportionatae
conditionibus passivorum, ideo in sanctificatione qua homo
sanctificatur, debet esse talis sanctificandi modus qui homini competat
secundum quod rationalis est, quia ex hoc est homo. Inquantum autem
est rationalis, habet cognitionem a sensibilibus ortam; unde oportet
quod sanctificetur hoc modo quod sua sanctificatio sibi innotescat per
similitudines sensibilium rerum; et secundum hoc invenitur diversa
acceptio sacramenti. Aliquando enim sacramentum importat rem qua fit
consecratio; et sic passio Christi dicitur sacramentum; et haec est
prima acceptio quam Magister ponit. Aliquando vero includit modum
consecrationis, qui homini competit secundum quod causae sanctificantes
et sua sanctificatio per similitudines sensibilium sibi notificantur;
et sic sacramenta novae legis sacramenta dicuntur: quia et consecrant,
et sanctitatem significant modo praedicto, et etiam primas
sanctificationis causas significant; sicut Baptismus et puritatem
designat, et mortis Christi signum est. Aliquando etiam includit
tantum significationem praedictarum consecrationum, sicut signum
sanitatis dicitur sanum; et hoc modo sacramenta veteris legis,
sacramenta dicuntur, inquantum significant ea quae in Christo sunt
gesta, et etiam sacramenta novae legis. Relicto ergo primo modo
dicendi sacramentum (quia de hujusmodi sacramentis dictum est in 3
libro), de sacramentis secundo et tertio modo dictis non poterit alia
communis definitio assignari nisi dicatur: sacramentum est sacrae rei
signum; nisi quod oportet ut subintelligatur talis modus significandi,
qui est per similitudinem rei sensibilis quod Magister addit quod est
id ut scilicet ejus similitudinem gerat.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis significatio non sit de ratione
curationis simpliciter, est tamen de ratione curationis talis quae fit
per sacramenta, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum, quod res sensibiles non sunt signa divinorum ut
sunt sacrantia, sed ut sunt in seipsis sacra. Sacramentum autem debet
intelligi signum rei sacrae ut est sacrans; et ideo non oportet quod
omnes res sensibiles sint sacramenta.
Ad tertium dicendum, quod quamvis serpens aeneus esset signum rei
sacrae sacrantis, non tamen inquantum sacrans est actu: quia non ad
hoc adhibebatur ut aliquis sanctificationis effectus perciperetur; sed
solum effectus exterioris curationis; et similis est ratio de imagine
crucis, quae ponitur tantum ad repraesentandum.
Ad quartum dicendum, quod sacramenta novae legis tria significant;
scilicet causam primam sanctificantem, sicut Baptismus mortem
Christi; et quantum ad hoc sunt signa rememorativa. Item significant
effectum sanctificationis quam faciunt; et haec significatio est eis
principalis; et sic sunt signa demonstrativa. Nec obstat, si aliquis
sanctitatem non recipit: quia non est ex defectu sacramenti, quod,
quantum in se est, natum est gratiam conferre. Item significant finem
sanctificationis, scilicet aeternam gloriam; et quantum ad hoc sunt
signa prognostica. Sacramenta vero veteris legis erant totaliter signa
prognostica.
Ad quintum dicendum, quod signum, quantum est in se, importat
aliquid manifestum quo ad nos, quo manuducimur in cognitionem alicujus
occulti. Et quia ut frequentius effectus sunt nobis manifestiores
causis; ideo signum quandoque contra causam dividitur, sicut
demonstratio quia est quae dicitur esse per signum a communi, ut in 1
Physicor. dicitur; demonstratio autem propter quid est per causam.
Quandoque autem causa est manifesta quo ad nos, utpote cadens sub
sensu; effectus autem occultus, ut si expectatur in futurum; et tunc
nihil prohibet causam signum sui effectus dici.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, signum
importat aliquod notum quo ad nos, quo manuducimur in alterius
cognitionem. Res autem primo notae nobis, sunt res cadentes sub
sensu, a quo omnis nostra cognitio ortum habet; et ideo signum quantum
ad primam sui institutionem significat aliquam rem sensibilem, prout
per eam manuducimur in cognitionem alicujus occulti; et sic Magister
accipit hic signum. Contingit autem aliquando quod aliquod magis notum
quo ad nos, etiam si non sit res cadens sub sensu, quasi secundaria
significatione dicatur signum; sicut dicit philosophus in 2 Ethic.,
quod signum generati habitus in nobis oportet accipere fientem in opere
delectationem, quae non est delectatio sensibilis, cum sit rationis.
Ad primum ergo dicendum, quod definitio illa non est per oppositas
res, sed per oppositas rationes; unde etiam ibidem dictum est, quod
omne signum est res.
Ad secundum dicendum, quod in rebus intelligibilibus fit processus ab
his quae sunt notiora simpliciter, sicut patet in mathematicis; unde
ibi effectus non sunt signa causarum; sed in rebus sensibilibus.
Ad tertium dicendum similiter de locutione Angelorum, quod fit per ea
quae sunt notiora simpliciter: unde non possunt proprie dici signa,
sed quasi transumptive.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod illa definitio Magistri
completissime rationem sacramenti designat, prout nunc de sacramentis
loquimur. Ponitur enim efficientia sanctitatis in hoc quod dicitur:
ut causa existat; et modus competens homini quantum ad cognitionem, in
hoc quod dicitur: invisibilis gratiae visibilis forma; et modus
significationis homini connaturalis, scilicet ex similitudine
sensibilium, in hoc quod dicitur: ut imaginem gerat.
Ad primum ergo dicendum, quod quia visus est nobilior inter alios
sensus, et plures differentias rerum ostendit, ut dicitur in 1
Metaph.; ideo, ut Augustinus dicit, nomen visus ad omnes alios
sensus extenditur; et ideo visibilis ponitur hic pro sensibili
communiter.
Ad secundum dicendum, quod forma sumitur hic communiter pro figura,
secundum quod est in quarta specie qualitatis, et non pro forma
exemplari: quia per mutationem figurae imaginibus aliquid
repraesentamus. Vel si sumatur pro forma exemplari, hoc est inquantum
sacramenta sunt quodammodo causae invisibilis gratiae; et ita in via
generationis praecedunt, quamvis quantum ad institutionem imitentur.
Ad tertium dicendum, quod character baptismalis et corpus Christi
verum non dicuntur sacramenta nisi secundum quod conjunguntur signis
sensibilibus.
Ad quartum dicendum, sicut ad secundum, quod forma quae est figura,
non habet oppositionem ad imaginem, cum figura imago dicatur.
Ad quintum dicendum, quod sacramentum non dividitur per sacramenta
veteris et novae legis sicut genus per species, sed sicut analogum in
suas partes, ut sanum in habens sanitatem, et significans eam.
Sacramentum autem simpliciter est quod causat sanctitatem. Quod autem
significat tantum, non est sacramentum nisi secundum quid. Et ideo
esse causam potest poni in definitione sacramenti, sicut habens
sanitatem in definitione sani.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod definitio illa Augustini, si
tamen in verbis illis sacramentum definire intendit, datur de
sacramento quantum ad id quod est principale in ratione ipsius,
scilicet causare sanctitatem. Et quia sacramenta non sunt primae
causae sanctitatis, sed quasi causae secundariae et instrumentales;
ideo definiuntur sacramenta, sanctificationis instrumenta. Actio
autem non attribuitur instrumento, sed principali agenti, cujus
virtute instrumenta ad opus applicantur, prout sunt mota ab ipso; et
ideo sacramenta non dicit esse sanctificantia, sed quod in eis divina
virtus occulta existens sanctificat.
Ad primum ergo dicendum, quod sacramentum est causa et signum. Est
quidem causa instrumentalis; et ideo virtus agentis principalis occulte
in ipso operatur, sicut virtus artis vel artificis in serra. Sed
inquantum est signum, est ad manifestandum hujusmodi occultationem; ut
sic ante significationem sit occultum; sed postquam significatio facta
est actu, sit manifestum.
Ad secundum dicendum, quod hoc contingit per accidens ex defectu
recipientium. Definitiones autem respiciunt hoc quod per se est,
sicut quod ignis calefacit, quantum in se est, quamvis ex parte
passivi impediri posset.
Ad tertium dicendum, quod in sacramentis Deus operatur salutem sicut
in instrumentis, quibus mediantibus salus causatur; sed in hominibus
sicut in subjectis recipientibus salutem; et ideo ratio non sequitur.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod definitio Hugonis de sancto
Victore eadem est cum definitione quam Magister in littera ponit, hoc
excepto quod addit causam significationis, quae est institutio, et
causam efficientiae, quae est sanctificatio: idem enim est dictum
materiale elementum exterius oculis suppositum, et ex institutione
significans, quod invisibilis gratiae visibilis forma; et ex
similitudine repraesentans, idem est ei quod dicitur, ut imaginem
gerat; et ex sanctificatione invisibilem gratiam continens, idem est
ei quod dicitur: ut causa existat.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut formae artificiales sunt
accidentales, tamen in artificialibus tota substantia est materia, et
propter hoc praedicatur, ut dicatur, phiala est aurum; ita etiam cum
in sacramentis forma non det esse substantiale, sed accidentale in
genere causae et signi, non est inconveniens ut materia sacramenti de
ipso praedicetur, et in ejus definitione sicut genus ponatur; hoc enim
etiam in aliis accidentibus contingit, ut dicitur in 7 Metaph., ut
cum dicitur: simum est nasus curvus.
Ad secundum dicendum, quod elementum accipitur communiter pro quolibet
corporali visibili, sive sit elementum simplex, sive elementatum; et
utimur tali modo loquendi propter verbum Augustini, qui dicit:
accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. In Baptismo enim,
qui est sacramentorum janua, materia est elementum simplex.
Ad tertium dicendum, quod inter corporalia et spiritualia non
attenditur similitudo per participationem ejusdem qualitatis, sed per
proportionalitatem, quae est similitudo proportionatorum; ut sicut se
habet aqua ad delendas maculas corporales, ita gratia ad abluendum
spirituales; et secundum hunc modum similitudinis transferuntur etiam
corporalia ad spiritualia.
Ad quartum dicendum, quod res sensibilis secundum praedictam
similitudinem ex naturali proprietate pluribus est conformis; et ideo
quantum est de se aequaliter potest quodlibet illorum significare. Ad
hoc ergo quod ad unum determinetur, et sic sua significatio sit certa,
oportet quod accedat institutio, quae ad unum determinet; quia etsi
repraesentatio quae est ex similitudine naturalis proprietatis,
importet aptitudinem quamdam ad significandum, attamen determinatio et
complementum significationis ex institutione est.
|
|