|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramenta non
consistant in verbis et rebus. Sacramentum enim est aliquid unum.
Sed ex duobus quae non sunt conjuncta, non potest aliquid unum fieri,
nec unum potest esse forma alterius. Cum ergo verba et res sint omnino
separata, videtur quod ex eis non possit constare sacramentum, ut
habeat pro forma verba, et res pro materia.
2. Praeterea, sicut in sacramentis requiruntur verba, ita et facta
quaedam, ut dicit Hugo de sancto Victore. Sed facta non ponuntur de
integritate sacramenti. Ergo nec verba.
3. Praeterea, sacramenta sunt ad significandum et causandum. Sed
utrumque horum potest fieri per res sine verbis. Ergo sacramenta non
consistunt in his duobus.
4. Praeterea, sacramenta veteris legis erant signa nostrorum
sacramentorum. Sed in illis non erant aliqua verba determinata. Ergo
nec in nostris esse debent.
5. Praeterea, poenitentia et matrimonium sunt quaedam sacramenta.
Sed de integritate eorum non sunt verba aliqua. Ergo hoc quod
Magister dicit, non est verum de omnibus sacramentis.
1. Sed contra, sacramenta ex similitudine repraesentant ea quae
circa Christum sunt gesta. Ergo cum in Christo fuerit verbum rei
sensibili adjunctum, oportet quod hoc etiam sit in sacramentis.
2. Praeterea, medicina debet proportionari morbo. Sed morbus
peccati hominem quantum ad animam et corpus infecerat. Ergo oportet in
sacramentis esse verba quae respondeant animae, et res quae respondeant
corpori.
3. Praeterea, secundum Hugonem, sacramenta ex sanctificatione
invisibilem gratiam continent. Sed creatura sanctificatur per verbum
Dei; 2 Tim., 3. Ergo oportet in sacramentis non solum res sed
etiam verba esse.
Respondeo dicendum, quod hoc est commune in omnibus sacramentis quod
consistant in rebus sensibilibus invisibilem gratiam significantibus.
Sed hoc est speciale in sacramentis novae legis quod rebus verba
addantur, propter tres rationes. Prima est, quia haec sacramenta non
solum significant opus redemptionis quae per Christum est facta, sicut
alia sacramenta, sed etiam ab ipsa Christi passione fluxerunt; et
ideo sicut effectus proximi, habent suae causae imaginem quantum
possunt, ut scilicet ex rebus et verbis consistant, sicut Christus ex
verbo et carne. Secunda ratio est, quia non solum sunt signa
futurorum, sicut sacramenta veteris legis, sed praesentium et
praeteritorum, ut prius dictum est, quae possunt expressius
significari quam futura, sicut et certius cognosci; et ideo,
significatio verborum, quae est expressissima, adjungitur
significationi rerum. Tertia ratio est, quia gratiam continent ex
sanctificatione quae fit per verbum Dei, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod sacramentum est aliquid unum in genere
signi vel causae, quorum utrumque relationem importat. Non est autem
inconveniens ut quae sunt in se distincta uniantur in relatione ad
aliquid unum, sicut accidit de multis trahentibus navim qui sunt una
causa tractus navis. Et sicut pater et mater sunt unum in
generatione; sic etiam verba et res sunt unum in causando et
significando, et per consequens efficiunt unum sacramentum. Et quia
virtus causandi est in rebus ex verbis significantibus, ut dictum est,
ideo verba sunt formalia, et res materiales, per modum quo omne
completivum forma dicitur.
Ad secundum dicendum, quod, sicut Hugo de sancto Victore dicit, ad
sacramenta concurrunt verba et res et facta: sed facta pertinent ad
usum vel dispensationem sacramentorum; verba autem et res sunt de
essentia sacramenti. Et ideo Magister in his duobus dicit constare
sacramenta, et non in factis. Vel dicendum, quod facta ad res
reducuntur.
Ad tertium dicendum, quod nec efficacia causandi nec expressio
significandi poterat esse in rebus, nisi verba adjungerentur, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum, quod non est similis ratio de sacramentis veteris
et novae legis, ut ex dictis patet.
Ad quintum dicendum, quod matrimonium secundum quod est in officium,
et poenitentia secundum quod est virtus, non habent aliquam formam
verborum; sed secundum quod utrumque est sacramentum in dispensatione
ministrorum Ecclesiae consistens, utrumque habet aliqua verba; sicut
in matrimonio sunt verba exprimentia consensum, et iterum benedictiones
ab Ecclesia institutae; in poenitentia autem est absolutio sacerdotis
verbotenus facta.
|
|