|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacramenta veteris legis
gratiam conferebant. Ut enim supra dictum est, sacramenta a sacrando
dicuntur, sicut ornatus ab ornando, et munimenta a muniendo. Sed
sine gratia non potest aliquid sacrari. Ergo sacramenta veteris legis
gratiam conferebant.
2. Praeterea, in canone Missae fit oratio, ut sacrificium
Ecclesiae Deo sit acceptum, sicut sacrificia antiquorum accepta
fuerunt; et Dan. 3, petitur ut sacrificium humiliati et contriti
spiritus suscipiatur a Deo, sicut holocaustum arietum et taurorum.
Sed sacrificium Ecclesiae et sacrificium contriti spiritus gratiam
conferunt. Ergo et sacramenta veteris legis gratiam conferebant.
3. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit, quod ex quo homo
aegrotare coepit, Deus in sacramentis suis medicinam paravit. Sed
medicina non potest exhiberi contra morbum peccati nisi per gratiam.
Ergo sacramenta antiquorum gratiam conferebant.
4. Praeterea, homo periculosius infirmabatur in affectu per
concupiscentiam quam in intellectu per ignorantiam. Sed sacramenta
contra ignorantiam figurabant futuram salutem. Ergo multo amplius
contra concupiscentiam gratiam conferebant.
5. Praeterea, impossibile est sine gratia satisfacere. Sed
sacramenta veteris legis erant satisfactoria; unde pro diversis
peccatis diversa sacrificia injungebantur in lege, ut patet Levit.
16 et 17. Ergo gratiam conferebant.
1. Sed contra, Hebr. 10, 4: impossibile est sanguine hircorum
et taurorum auferri peccata. Sed gratia tollit peccatum. Ergo
antiqua sacramenta gratiam non conferebant.
2. Praeterea, per gratiam est vita animae. Sed de praeceptis
veterum sacramentorum dicitur Ezech. 20, 25: dedi eis praecepta
non bona, et judicia in quibus non vivent. Ergo gratiam non
conferebant.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod eorum usus non erat meritorius. Nihil
enim est meritorium nisi sit Deo acceptum. Sed sacramenta illa non
erant Deo accepta; super illud enim Isaiae 1: sanguinem hircorum
nolui, dicit Glossa: praeterito utens tempore, ostendit se nunquam
sacrificia Judaeorum amasse. Ergo eorum usus non erat meritorius.
2. Praeterea, nullum opus inutile est meritorium. Sed occisio tot
animalium erat omnino inutilis. Ergo non erat meritoria.
3. Praeterea, nihil efficit nisi hoc quod a Deo institutum est.
Sed illa sacramenta imposuit Deus in onus; sicut in littera dicitur.
Ergo eorum exercitium meritorium non erat.
4. Praeterea, Origenes dicit quod illa ratione permisit Deus hoc
sibi fieri qua permisit libellum repudii. Sed libellus repudii semper
malus fuit, et nunquam meritorius. Ergo nec praedictorum
sacramentorum usus.
1. Sed contra, dicit Beda, quod sacramenta veteris legis suo
tempore custodita vitam conferebant aeternam. Sed nihil perducit ad
vitam aeternam, nisi sit meritorium. Ergo erant meritoria.
2. Praeterea, omnis actus virtutis formatae est meritorius. Sed
usus sacramentorum veteris legis erat actus latriae, quae in sanctis
viris caritate formata erat. Ergo erat meritorius.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non purgabant ab immunditiis carnis.
Aut enim illae immunditiae sunt pure corporales, aut spirituales. A
corporalibus pure non mundabant, immo magis inquinare videbantur.
Similiter nec a spiritualibus, quia spirituales ab anima in corpus
fiunt: quia secundum Augustinum, non inquinatur corpus, nisi prius
anima inquinata fuerit. Dicta autem sacramenta animam non mundabant,
cum gratiam non conferrent. Ergo neque carnem.
2. Praeterea, inter omnia sacramenta veteris legis magis erat
purgativum cinis vitulae aspersus. Sed hic magis immundabat quam
purgaret: quia sacerdos, qui vitulum immolaverat, immundus
efficiebatur, ut patet Num. 19. Ergo nec alia sacramenta
purgabant.
3. Praeterea, sacramenta novae legis sunt majoris efficaciae quam
sacramenta veteris legis. Sacramenta autem novae legis non purgant ab
irregularitatibus. Ergo nec sacramenta veteris legis ab eis
purgabant; quas irregularitates Magister hic exponit immunditias
carnis.
1. Sed contra est quod dicitur Hebr. 9, 13: sanguis hircorum,
et sanguis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem
carnis.
2. Praeterea, sicut sacramenta nostra dicuntur spiritualia, ita et
illa carnalia dicebantur; Heb. 9, 1: habuit prius testamentum
justificationes culturae. Glossa: non veras et spirituales, sed pro
modo culturae carnalis. Sed sacramenta novae legis purgant ab
immunditiis spiritualibus. Ergo illa purgabant ab immunditiis carnis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod in sacramento est duo
considerare; scilicet ipsum sacramentum, et usum sacramenti. Ipsum
sacramentum dicitur a quibusdam opus operatum; usus autem sacramenti
est ipsa operatio, quae a quibusdam opus operans dicitur. Cum ergo
dicitur sacramentum, per se loquendo, gratiam conferre vel non
conferre, justificare vel non justificare, referendum est ad opus
operatum. De opere autem operato in sacramentis veteris legis duplex
est opinio. Quidam enim dicunt, quod in illis sacramentis opus
operatum erat signum sacramentorum novae legis, et passionis Christi,
a quo efficaciam habent; et ideo illud opus operatum erat cum quadam
protestatione fidei; et ideo indirecte et ex consequenti habebant
justificare, quasi mediantibus nostris sacramentis per ea significatis
a Deo significationem habentia, ut dicit Hugo de sancto Victore.
Nostra autem sacramenta directe et immediate justificant, quia ad hoc
directe sunt instituta. Sed haec opinio non videtur convenire dictis
sanctorum: dicunt enim, quod lex erat occasio mortis, inquantum
ostendebat peccatum, et gratiam adjutricem non conferebat. Nec
differt quantum ad hoc qualitercumque vel directe vel indirecte gratiam
conferrent. Et praeterea secundum hoc nulla esset vel valde modica
praeeminentia sacramentorum novae legis ad sacramenta veteris legis:
quia etiam sacramenta novae legis a fide et significatione causandi
efficaciam habent, ut dictum est. Et ideo alii dicunt, et melius,
quod nullo modo sacramenta ipsa veteris legis, idest opus operatum in
eis, gratiam conferebant, excepta circumcisione, de qua post
dicetur.
Secundum hoc ergo ad primum dicendum, quod sanctificatio quandoque
importat emundationem et confirmationem spiritualem, quae fit per
gratiam; et sic sacramenta veteris legis non dicebantur sacramenta,
nisi quasi signa sanctificantium, ut dictum est. Alio modo
sanctificatio importat mancipationem alicujus ad aliquod sacrum; et sic
dicebantur sacramenta, et quasi sanctificantia, quia per ea fiebat
quaedam idoneitas ad sacros usus et in templo et in vasis et in
ministris et in populo. Et per hunc etiam modum apud gentiles
dicebantur sacramenta militaria, quibus homo mancipabatur officio
militari, quod sacramentum reputabant, sicut et omnia quae ad
communitatem pertinebant.
Ad secundum dicendum, quod illa oratio in canone Missae non
attenditur quantum ad ipsa operata, quia hoc sacrificium magis placet
quam illa; sed petitur ut devotio istius offerentis placeat, sicut
illorum placuit: et similiter Daniel comparat sacrificium, quale tunc
poterat offerre, ad devotionem illorum qui sacrificia in lege praecepta
in Hierusalem cum magna devotione obtulerant.
Ad tertium dicendum, quod sacramenta veteris legis dicebantur
medicinae quantum ad significationem, et non quantum ad collationem
gratiae.
Ad quartum dicendum, quod homo tempore legis naturae relictus est sibi
quantum ad cognitionem; et per ignorantiam erravit in idolatriam
lapsus: unde ut quantum ad omnia se infirmum inveniret, oportebat ut
instructus per legem et sacramentorum ejus significationem, se
impotentem cognosceret sine auxilio gratiae; et ideo congruum fuit ut
illa sacramenta gratiam non conferrent, ut sic salus a solo Christo
expectaretur.
Ad quintum dicendum, quod quamvis illa sacramenta peccata non
diluerent quantum ad maculam, quia gratiam non conferebant,
diminuebant tamen reatum, inquantum onerosa erant; et ideo
satisfactoria esse poterant, praesupposita gratia ex fide mediatoris ei
collata.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod de usu sacramentorum, qui opus
operans a quibusdam dicitur, est etiam duplex opinio. Quidam enim
dixerunt, quod usus ipse non erat meritorius, etiamsi in fide et
caritate fierent: et hoc videtur Magister in littera dicere. Sed hoc
videtur absurdum, quod labores sanctorum patrum in hujusmodi
sacramentis Deo accepti non fuerint, et quod opus virtutis possit esse
non meritorium. Et ideo communiter tenetur, quod usus eorum
meritorius esse poterat, si ex caritate fieret. Aliqui tamen excusant
Magistrum, dicentes, quod ipse intellexerit ipsa opera operata non
justificare quantumcumque in caritate fierent, quamvis ipsa operatio ex
caritate facta possit esse meritoria in eo qui est in statu merendi.
Ad primum ergo dicendum, quod sacrificia illa per se loquendo nunquam
fuerunt Deo accepta, quia gratiam non continebant, per quam Deo
aliquid est acceptum; sed per accidens erant et accepta et non
accepta. Accepta quidem propter significationem et devotionem
offerentium; sed non accepta et abominabilia propter peccata et abusum
offerentium, et quia eadem idolis immolabantur, et sic inquantum erant
Deo accepta, poterant esse meritoria.
Ad secundum dicendum, quod quamvis occisio animalium esset secundum se
inutilis, tamen inquantum ordinabatur ad cultum Dei, ex divina
institutione utilis erat, et ejus utilitates tanguntur in Glossa,
Rom. 5: lex data est ad domandum superbum, ut scilicet Deo
offerret potius quam idolis; ad flagellandum durum, inquantum erat ad
satisfactionem; ad instruendum insipientem, ratione significationis,
ad ostensionem delicti, et humanae infirmitatis; et hoc respondet
primis duobus; ad manifestationem et testimonium gratiae, et futurorum
significationem; et hoc exponit tertium.
Ad tertium dicendum, quod lex secundum Augustinum data est quantum ad
hujusmodi sacramenta duris et superbis in flagellum et onus, ut
oneratis divinis sacrificiis non liberet eis ad idolatriam declinare;
sed perfectis in signum, et parvulis in paedagogum: et quantum ad hoc
poterat esse eorum usus meritorius.
Ad quartum dicendum, quod Magister loquitur de illis sacrificiis,
secundum quod habebant aliquam rationem displicentiae ex hoc quod idolis
immolabantur; et quantum ad hoc non habebant rationem meriti.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod veteris legis intentio erat
homines ad timorem et reverentiam Dei inducere, et a carnalibus ad
spiritualia trahere paulatim; et ideo instituit multa impedimenta,
quibus homines ab usu illorum sacramentorum frequenter impedirentur, ut
sic magis in reverentia haberentur, quia omne rarum carum; et sic
etiam paulatim a carnalibus observantiis dissuescerent, quandoque
totaliter abstrahendi in tempore gratiae. Et haec impedimenta
immunditiae carnis dicebantur, quibus homo corporaliter accedere ad
sancta inidoneus efficiebatur; et ab his carnis immunditiis sacramenta
legis purgabant.
Ad primum ergo dicendum, quod immunditiae illae non erant
spirituales, quasi a peccato causatae semper, sed quasi a sacramentis
prohibentes.
Ad secundum dicendum, quod sacerdos lavabat manus et vestimenta, ne
cum manibus sanguinolentis et cinerosis alia tangeret; et quia sacrorum
ad communia non debet esse commixtio; unde etiam uncti chrismate manus
lavant, et abstergunt. Immundus autem reputabatur propter tria.
Primo ut sacerdotes essent sub onere, sicut et alii. Secundo ad
tollendum superbiam sacerdotum de hoc quod alios sanctificabant.
Tertio ad significandum quod sacerdos novi testamenti propter maximam
sanctitatem sacrificii semper debet se inidoneum reputare.
Ad tertium dicendum, quod in nova lege non sunt irregularitates tot
sicut in veteri lege, nec sunt nisi in ministris Ecclesiae, in quibus
requiritur maxima idoneitas propter sacramentorum sanctitatem; ideo
tales irregularitates non ita facile absterguntur.
|
|