|
Observantiae caeremoniales. Caeremonialia dicuntur quae secundum se
non habent causam manifestam ipsorum factorum, quamvis possint habere
causam manifestam suae institutionis. Dicitur autem caeremonia, quasi
munia Cereris; quae erat dea frugum, quia ei prius sacrificia
instituta sunt, et exinde translatum est nomen ad omnem divinum
cultum. Vel, sicut dicit Valerius maximus, dicuntur a Caere
oppido, in quo prius Romani suos ritus instituerunt. Mundabant etiam
interdum a corporali lepra; idest, mundatum ostendebant, quando signa
quae apparuerant, cessabant. Sine medio Deum videbant; idest,
divinorum cognitionem non ex sensibilibus signis accipiebant, sed per
infusionem. Et de hoc in 2 Lib., dist. 24, dictum est.
|
|