|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Daemon in figura
hominis apparens possit baptizare. Dicit enim Augustinus super
Joan., quod talis est Baptismus, qualis ille in cujus potestate
datur. Si ergo Diabolus baptizet invocando potestatem Trinitatis,
bonus est Baptismus.
2. Praeterea, in baptizante non requiritur assimilatio ad Deum per
gratiam, quia etiam mali possunt baptizare; nec etiam assimilatio per
characterem, quia etiam Pagani baptizare possunt. Ergo sufficit
assimilatio per naturam. Sed hoc est in Daemonibus. Ergo possunt
baptizare.
1. Sed contra, ministri Baptismi ad Christum est aliqua
conventio. Sed nulla est conventio Christi ad Diabolum, ut patet 2
Corinth., 6. Ergo Diabolus non potest conferre sacramentum
Baptismi.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod bonus Angelus in figura hominis
apparens, baptizare possit. Baptismus enim est actio hierarchica:
quia est illuminatio et purgatio, secundum Dionysium. Sed Angeli
exercent in nos hierarchicas actiones: quia purgant nos perficiunt, et
illuminant. Ergo possunt baptizare.
2. Praeterea, in actionibus hierarchicis ita est quod quamcumque
actionem potest facere inferior, potest facere superior: sicut
quidquid potest diaconus, potest sacerdos. Sed, secundum
Dionysium, quilibet Angelus est major summo sacerdote apud nos, qui
ex eorum potestatis participatione Angelus dicitur, Malach. 2. Si
ergo sacerdos homo potest baptizare multo fortius Angelus.
1. Sed contra, Baptismus est actio militantis Ecclesiae. Sed
Angeli non sunt neque actu neque potentia de Ecclesia militante.
Ergo baptizare non possunt.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Diabolus in figura
sacerdotis apparens potest immergere, sed non sacramentum conferre,
propter duas rationes. Primo, quia dispensatio sacramentorum non est
concessa nisi hominibus, qui conveniunt cum verbo incarnato, a quo
sacramenta fluxerunt in natura assumpta; et etiam cum sacramentis, in
quibus est spiritualis virtus in corporeis elementis, sicut et homines
ex natura spirituali et corporali compositi sunt. Secundo si baptizare
se fingeret, semper esset timendum quod non faceret intentione
baptizandi, quae ad sacramentum exigitur, sed intentione decipiendi:
quia non esset probabile quod tantum bonum homini procuraret, sicut est
spiritualis regeneratio.
Ad primum ergo dicendum, quod ubi datur Baptismus, talis est qualis
ille in cujus potestate datur. Sed Diabolus nullo modo dare potest.
Ad secundum dicendum, quod homo peccator habet similitudinem cum Deo
non solum quantum ad naturam divinam per imaginem, sed etiam quantum ad
naturam assumptam; et iterum in malis hominibus possibile est esse
similitudinem per gratiam, non autem in Daemonibus. Et praeterea
quod omnibus hominibus concessa est baptizandi potestas, hoc est
propter necessitatem sacramenti, ut omnibus possit de facili adesse
baptizans. Sed Diaboli conversatio non est cum hominibus; unde non
juvaret ad necessitatem sacramenti, si sibi potestas illa
concederetur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum quod Angelis bonis non est collata
potestas baptizandi, propter duas rationes. Primo, quia non habent
praedictam convenientiam cum sacramento, et cum Christo, qui est
auctor sacramenti. Secundo, quia ad necessitatem Baptismi non
valeret potestas eis concessa, cum non sint in promptu hominibus, ut
per eos baptizentur. Sed sicut Deus potentiam suam sacramentis non
alligavit, ita nec potestatem consecrandi sacramenta alligavit
aliquibus ministris; unde qui dedit hanc potestatem hominibus, posset
dare et Angelis. Nec Angelus bonus baptizaret nisi divinitus
potestate sibi concessa; unde si baptizaret, non esset rebaptizandus,
dummodo constaret quod bonus Angelus esset; sicut et judicatum est,
templum quod per Angelos consecratum est, non oportere per hominem
consecrari, ut legitur in historia dedicationis sancti Michaelis.
Ad primum ergo dicendum, quod Angeli actiones hierarchicas eis
proportionaliter exequuntur, scilicet invisibiliter: non autem eis est
proportionale ut per corporalia hierarchicas actiones perficiant.
Ad secundum dicendum, quod non oportet quod superior potestas eodem
modo operetur quo inferior, sed modo altiori; et ideo non oportet si
homines sacerdotes per sacramentalia symbola actiones hierarchicas
exequuntur, quod hoc Angeli possint facere, sed moto altiori.
|
|