|
Postquam determinavit Magister de his quae pertinent ad judicium
generale, in parte hac incipit determinare de praemiis et poenis quae
judicium generale sequuntur; et dividitur in partes duas: in prima
determinat de praemiis bonorum; in secunda de poenis malorum, 50
dist., ibi: hic oritur quaestio et cetera. Prima autem pars
dividitur in partes tres: in prima enim describit qualis erit beatitudo
sanctorum, quae eis in praemium post generale judicium dabitur; in
secunda ostendit quomodo ad eam consequendam omnis humanus appetitus
tendat, ibi: solet etiam quaeri de beatitudine, utrum omnes eam
velint. In tertia qualiter eam habentes, diversimode ipsam
participant, ibi: solet etiam quaeri, utrum aliquid de Deo cognoscat
aliquis magis meritus, ut Petrus, quod non cognoscat aliquis minus
meritus, ut Linus. Circa hoc tria facit: primo ostendit
diversitatem quae in beatitudine sanctorum accidit ex parte
cognitionis; secundo ex parte gaudii, vel delectationis, ibi: solet
etiam quaeri, an in gaudio dispares sint. Tertio inquirit de augmento
beatitudinis, quod accidet ex resumptione corporis, ibi: post hoc
quaeri solet, si beatitudo sanctorum major sit futura post judicium
quam interim. Hic quaeruntur quinque. Primo de beatitudine.
Secundo de visione Dei, in qua principaliter beatitudo consistit.
Tertio de delectatione, quae formaliter beatitudinem complet. Quarto
de dotibus quae in beatitudine continentur. Quinto de aureolis,
quibus beatitudo perficitur et decoratur. Circa primum quaeruntur
quatuor: 1 in quo sit quaerenda beatitudo; 2 quid sit; 3 utrum
omnes eam appetant; 4 utrum ab omnibus aequaliter participetur.
|
|