|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudo sanctorum non
sit major futura post judicium quam ante. Quanto enim aliquid magis
accedit ad similitudinem divinam, tanto perfectius beatitudinem
participat. Sed anima a corpore separata Deo similior est quam
corpori conjuncta. Ergo major est ejus beatitudo ante corporis
resumptionem quam post.
2. Praeterea, virtus unita magis est potens quam multiplicata. Sed
anima extra corpus magis est unita quam cum est corpori conjuncta.
Ergo virtus ejus est major ad operandum; et ita perfectius
beatitudinem participat, quae in actu consistit.
3. Praeterea, beatitudo consistit in actu intellectus speculativi,
ut patet ex supra dictis. Sed intellectus in suo actu non utitur
organo corporali; et sic corpus resumptum non efficiet ut anima
perfectius intelligat. Ergo beatitudo animae non erit major post
resurrectionem.
4. Praeterea, infinito non potest esse aliquid majus; et ita
infinitum cum finito aliquo non sunt majus quam ipsum infinitum. Sed
anima beata ante corporis resumptionem beatitudinem habet de hoc quod
gaudet de bono infinito, scilicet Deo; post resumptionem autem
corporis non habebit de alio gaudium, nisi forte de gloria corporis,
quod est quoddam bonum finitum. Ergo gaudium eorum post corporis
resumptionem non erit majus quam ante.
1. Sed contra est quod Apoc. 8, super illud: vidi subter altare
animas interfectorum etc., dicit Glossa: modo animae sanctorum sunt
existentes sub, idest in minori dignitate quam sint futurae. Ergo
major erit eorum beatitudo post mortem.
2. Praeterea, sicut bonis redditur beatitudo pro praemio, ita et
malis miseria. Sed miseria malorum post corporis resumptionem erit
major quam ante; quia non solum in anima, sed etiam in corpore
punientur. Ergo et beatitudo sanctorum erit major post resurrectionem
corporis quam ante.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod beatitudo ab omnibus aequaliter
participabitur. Quia, Matth. 20, dicitur, quod omnes accipient
singulos denarios. Denarius autem significat aliquid quod omnes
communiter habebunt. Hoc autem non erit nisi beatitudo. Ergo tantum
de beatitudine habebit unus quantum alius.
2. Praeterea, ultra ultimum nihil est. Sed beatitudo est ultimum
eorum quae ab hominibus desiderari possunt. Ergo ultra beatitudinem
alicujus hominis in nullo homine potest esse aliquid quasi beatitudinem
alterius hominis excedens; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, sicut cuilibet appetibile est bonum, ita et magis
bonum. Si ergo aliquis esset beatior minus beato, esset appetibilis
beatitudo magis beati secundum rectum appetitum: nec eam haberet.
Ergo non esset beatus, quia, ut in littera dicitur, beatus non
dicitur nisi qui habet omnia quae vult, et nihil mali vult.
1. Sed contra, 1 Corinth. 15, 41: stella differt a stella
in claritate; sic erit et resurrectio mortuorum. Ergo unus
resurgentium majorem gloriam habebit quam alius.
2. Praeterea, praemium debet respondere merito. Sed quidam sunt
excellentioris meriti aliis. Ergo cum beatitudo sit virtutis
praemium, videtur quod majorem beatitudinem habebunt.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod hujusmodi beatitudinis gradus mansiones
dici non debeant. Beatitudo enim importat rationem praemii. Sed
mansio nihil significat quod ad praemium pertineat. Ergo diversi
gradus beatitudinis mansiones dici non debent.
2. Praeterea, mansio locum significare videtur. Sed locus quo
sancti beatificabuntur, non est corporalis, sed spiritualis, scilicet
Deus, qui unus est. Ergo non est nisi una mansio; et ita diversi
gradus beatitudinis mansiones dici non possunt.
3. Praeterea, sicut in patria erunt homines diversorum meritorum,
ita nunc sunt in Purgatorio, et in Limbo patrum fuerunt. Sed in
Purgatorio et in Limbo non distinguuntur mansiones. Ergo nec in
patria mansiones debent distingui.
1. Sed contra est quod dicitur Joan. 14, 2: in domo patris mei
mansiones multae sunt; quod Augustinus exponit de variis dignitatibus
praemiorum.
2. Praeterea, in qualibet civitate est ordinata mansionum
distinctio. Sed caelestis patria civitati comparatur, ut patet
Apoc. 21. Ergo oportet ibi diversas mansiones distinguere secundum
diversos beatitudinis gradus.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod diversae mansiones non distinguantur
penes diversos gradus caritatis. Quia Matth. 25, 15, dicitur:
dedit unicuique secundum propriam virtutem. Propria autem
uniuscujusque virtus est vis naturalis. Ergo et dona gratiae et
gloriae distribuuntur secundum diversos gradus virtutis naturalis.
2. Praeterea, in Psalm. 61, 12, dicitur: tu reddes
unicuique secundum opera sua. Sed illud quod redditur, est
beatitudinis mensura. Ergo gradus beatitudinis distinguentur secundum
diversitatem operum, et non secundum diversitatem caritatis.
3. Praeterea, praemium debetur actui, et non habitui; unde
fortissimi non coronantur, sed agonizantes, ut patet 1 Ethicor.;
et 2 ad Timoth. 2, 5: non coronabitur, nisi qui legitime
certaverit. Sed beatitudo est praemium. Ergo diversi gradus
beatitudinis non erunt secundum diversos gradus caritatis.
1. Sed contra est, quia quanto aliquis erit Deo magis conjunctus,
tanto erit beatior. Sed secundum modum caritatis est modus
conjunctionis ad Deum. Ergo secundum differentiam caritatis erit et
diversitas beatitudinis.
2. Praeterea, sicut simpliciter sequitur ad simpliciter, ita magis
ad magis. Sed habere beatitudinem sequitur ad habere caritatem. Ergo
et habere majorem beatitudinem sequitur ad habere majorem caritatem.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod beatitudinem sanctorum
post resurrectionem augeri extensive quidem manifestum est; quia
beatitudo tunc erit non solum in anima, sed etiam in corpore; et etiam
ipsius animae beatitudo augebitur extensive, inquantum anima non solum
gaudebit de bono proprio, sed de bono corporis. Potest etiam dici,
quod etiam beatitudo animae ipsius augebitur intensive. Corpus enim
hominis dupliciter potest considerari. Uno modo secundum quod est ab
anima perfectibile; alio modo secundum quod est in eo aliquid repugnans
animae in suis operibus, prout non perfecte corpus per animam
perficitur. Secundum autem primam considerationem corporis,
conjunctio corporis ad animam addit animae aliquam perfectionem; quia
omnis pars imperfecta est, et completur in suo toto; unde et totum se
habet ad partes sicut forma ad materiam; unde et anima perfectior est
in esse suo naturali cum est in toto, scilicet in homine conjuncto ex
anima et corpore, quam cum est per se separata. Sed unio corporis
quantum ad secundam ipsius considerationem impedit animae perfectionem;
et ideo dicitur, quod corpus quod corrumpitur, aggravat animam;
Sap. 9, 15. Si ergo a corpore removeatur omne id per quod
actioni animae resistit; simpliciter anima erit perfectior in corpore
tali existens quam per se separata. Quanto autem aliquid est
perfectius in esse, tanto potest perfectius operari; unde et operatio
animae conjunctae tali corpori erit perfectior quam operatio animae
separatae. Hujusmodi autem corpus est corpus gloriosum, quod omnino
subdetur spiritui, ut supra, dist. 44, dictum est. Unde cum
beatitudo in operatione consistat, perfectior erit beatitudo animae
post resumptionem corporis quam ante. Sicut enim anima separata a
corpore corruptibili perfectius potest operari quam ei conjuncta; ita
postquam conjuncta fuerit corpore glorioso, perfectior erit ejus
operatio quam quando erat separata. Omne autem imperfectum appetit
suam perfectionem et ideo anima separata naturaliter appetit corporis
conjunctionem: et propter hunc appetitum ex imperfectione procedentem,
ejus operatio quae in Deum fertur, est minus intensa; et hoc est quod
dicit Hieronymus, quod ex appetitu corporis retardatur ne tota
intentione pergat in illud summum bonum.
Ad primum ergo dicendum, quod anima conjuncta corpori glorioso magis
est Deo similis quam ab eo separata, inquantum conjuncta habet esse
perfectius. Quanto enim aliquid est perfectius, tanto est Deo
similius: sicut etiam cor, cujus vitae perfectio in motu consistit,
est Deo similius quando movetur quam quando quiescit, quamvis Deus
nunquam moveatur.
Ad secundum dicendum, quod virtus quae de sua natura habet quod sit in
materia, magis est potens in materia existens quam a materia separata;
quamvis, absolute loquendo, virtus a materia separata sit potentior.
Ad tertium dicendum, quod quamvis in actu intelligendi anima corpore
non utatur, tamen perfectio corporis quodammodo ad perfectionem
operationis intellectualis cooperabitur, inquantum ex conjunctione
corporis gloriosi anima erit in sua natura perfectior, et per
consequens in operatione efficacior; et secundum hoc, ipsum bonum
corporis cooperabitur quasi instrumentaliter ad operationem illam in qua
beatitudo consistit; sicut etiam philosophus ponit in 1 Ethic.,
quod bona exteriora cooperantur instrumentaliter ad felicitatem vitae.
Ad quartum dicendum, quod quamvis finitum infinito additum non faciat
majus, tamen facit plus: quia infinitum et finitum sunt duo, cum
finitum per se acceptum sit unum. Extensio autem gaudii non respicit
majus, sed plus; unde extensive augetur gaudium, secundum quod est de
Deo et de gloria corporis, respectu gaudii quod erat de Deo. Gloria
etiam corporis operabitur ad perfectiorem operationem qua anima in Deum
feretur. Quanto enim operatio conveniens fuerit perfectior, tanto
delectatio erit major, ut patet ex hoc quod dicitur 10 Ethic.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod cum beatitudo in operatione
consistat, gradus beatitudinis est attendendus secundum gradum
perfectionis in operando. Perfectio autem operationis in qua felicitas
consistit, ex duobus pensatur: scilicet ex parte operantis, et ex
parte objecti. Unde philosophus dicit in 10 Ethic., quod
perfectissima operatio est quae est altissimae potentiae nobilissimo
habitu perfectae (quod est ex parte operantis) et respectu nobilissimi
objecti. Objectum autem operationis in qua beatitudo consistit, est
omnino unum et idem; scilicet divina essentia, ex cujus visione omnes
erunt beati; unde ex hac parte non erit aliquis gradus in beatitudine;
sed ex parte operantium operatio beatitudinis non erit eodem modo
perfecta: quia secundum quod habitus perficiens ad operationem
praedictam, scilicet lumen gloriae, erit perfectior in uno quam in
alio, secundum hoc operatio erit perfectior, et delectatio major; et
secundum hoc non in eodem gradu beatitudinis erunt omnes beati.
Ad primum ergo dicendum, quod denarius dicitur unus qui communiter
reddetur ex parte objecti ipsius beatitudinis, quia Deus essentiam
suam omnibus ostendet; sed unusquisque eam aspiciet secundum modum
suum.
Ad secundum dicendum, quod sicut ignis est subtilissimus corporum
specie, et tamen unus ignis altero subtilior esse potest; ita
beatitudo secundum suam speciem considerata est ultimum omnium
desiderabilium humanorum; unde nihil prohibet unius beatitudinem esse
perfectiorem beatitudine alterius. Cujuslibet autem beatitudo secundum
hoc ultima est, quod appetitus habentis per eam totaliter terminatur,
quamvis non sit ultima tamquam existens in ultimo perfectionis gradu.
Ad tertium dicendum, quod in beatis erit perfecta caritas; unde
quilibet ibi plus diliget Deum quam seipsum; et ideo magis volet id
quod est convenientius Deo, quam id quod esset melius ei; et ideo
magis volet divinam justitiam salvari in hoc quod ipse minus habeat,
quod est Deo convenientius, quam in hoc quod plus habeat, quod esset
sibi melius.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, quia motus localis prior est
omnium aliorum motuum; ideo secundum philosophum, nomen motus et
distantiae et omnium hujusmodi derivatum est a motu locali ad omnes
alios motus. Finis autem motus localis est locus, ad quem cum aliquod
pervenerit, ibi manet quiescens, et in eo conservatur; et ideo in
quolibet motu ipsam quietationem in fine motus dicimus collocationem,
vel mansionem; et ideo cum nomen motus derivetur usque ad actum
appetitus et voluntatis, ipsa assecutio finis appetitivi motus,
dicitur mansio vel collocatio in fine; et ideo diversi modi consequendi
finem ultimum diversae mansiones dicuntur; ut sic unitas domus
respondeat unitati beatitudinis, quae est ex parte objecti; et
pluralitas mansionum respondeat differentiae quae in beatitudine
invenitur ex parte beatorum. Sicut etiam videmus in rebus naturalibus
quod est idem locus sursum, ad quem tendunt omnia levia; sed
unumquodque pertingit propinquius secundum quod est levius; et ita
habent diversas mansiones secundum differentias levitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod mansio importat rationem finis, ut ex
dictis patet, et sic per consequens importat rationem praemii, quod
est finis meriti.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit unus locus spiritualis, tamen
diversi sunt gradus appropinquandi ad locum illum; et secundum hoc
constituuntur diversae mansiones.
Ad tertium dicendum, quod illi qui erant in Limbo, vel nunc sunt in
Purgatorio, nondum pervenerunt ad suum finem; et ideo in Purgatorio
vel in Limbo non distinguuntur mansiones, sed solum in Paradiso et in
Inferno, ubi est finis bonorum et malorum.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod principium distinctivum
mansionum, sive graduum beatitudinis, est duplex; scilicet propinquum
et remotum. Propinquum est diversa dispositio quae erit in beatis, ex
qua contingit diversitas perfectionis apud eos in operatione
beatitudinis; sed principium remotum est meritum quo talem beatitudinem
consecuti sunt. Primo autem modo distinguuntur mansiones secundum
caritatem patriae; quae quanto in aliquo erit perfectior, tanto reddet
eum capaciorem divinae claritatis, secundum cujus augmentum augebitur
perfectio divinae visionis. Secundo vero modo distinguuntur secundum
caritatem viae. Actus enim noster non habet quod sit meritorius ex
ipsa substantia actus, sed solum ex habitu virtutis quo informatur.
Vis autem merendi est in omnibus virtutibus ex caritate, quae habet
ipsum finem pro objecto; et ideo diversitas in merendo tota revertitur
ad diversitatem caritatis; et sic caritas viae distinguet mansiones per
modum meriti.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus ibi non solum accipitur pro
naturali capacitate, sed pro naturali capacitate simul cum conatu ad
habendam gratiam; et tunc virtus hoc modo accepta erit quasi materialis
dispositio ad mensuram gratiae et gloriae percipiendae: sed caritas est
formaliter complens meritum ad gloriam; et ideo distinctio gradus in
gloria accipitur penes gradus caritatis potius quam penes gradus
virtutis praedictae.
Ad secundum dicendum, quod opera non habent quod eis retributio
gloriae reddatur, nisi inquantum sunt caritate informata; et ideo
secundum diversos caritatis gradus erunt diversi gradus in gloria.
Ad tertium dicendum, quod quamvis habitus caritatis vel cujuslibet
virtutis non sit meritum cui debeatur praemium; est tamen principium et
tota ratio merendi in actu; et ideo secundum ejus diversitatem praemia
distinguuntur; quamvis ex ipso genere actus possit aliquis gradus in
merendo considerari non respectu praemii essentialis, quod est gaudium
de Deo; sed respectu alicujus accidentalis praemii, quod est gaudium
de aliquo bono creato.
|
|