|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sancti post
resurrectionem Deum corporalibus oculis videbunt. Oculus enim
glorificatus majoris erit virtutis quam aliquis oculus non
glorificatus. Sed beatus Job oculo suo Deum videbit: Job 42,
5: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Ergo
multo fortius oculus glorificatus Deum per essentiam videre poterit.
2. Praeterea, Job 19, 26: in carne mea videbo Deum
salvatorem meum. Ergo videtur quod corporalibus oculis Deus in patria
videbitur.
3. Praeterea, Augustinus, 12 de Civ. Dei, loquens de visu
oculorum glorificatorum, sic dicit: vis praepollentior oculorum erit
illorum, non ut acrius videant quam quidam perhibentur videre serpentes
vel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem animalia
vigeant, nihil aliud possunt videre quam corpora); sed ut videant et
incorporalia. Quaecumque autem potentia cognoscitiva est
incorporalium, potest elevari ad videndum Deum. Ergo oculi gloriosi
Deum videre poterunt.
4. Praeterea, quae est differentia corporalium ad incorporalia,
eadem est e converso. Sed oculus incorporeus potest corporaliter
videre. Ergo oculus corporeus potest videre incorporalia, et sic idem
quod prius.
5. Praeterea, Gregorius in 5 Moral., super illud Job 4:
stetit quidam cujus non cognoscebam vultum etc., sic dicit: homo qui
si praeceptum servare voluisset, etiam carne spiritualis futurus
fuerat, factus est peccando et mente carnalis. Sed ex hoc quod est
mente factus carnalis, ut ibidem dicitur, solum ea cogitat quae ad
animum per corporum imagines trahit. Ergo etiam quando carne
spiritualis erit, quod post resurrectionem sanctis promittitur, etiam
carne spiritualia videre poterit; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, homo solo Deo potest beatificari. Beatificabitur
autem non solum quantum ad animam, sed etiam quantum ad corpus. Ergo
non solum intellectu, sed etiam carne Deum videre poterit.
7. Praeterea, sicut Deus est praesens per essentiam suam in
intellectu, ita etiam erit praesens in sensu, quia erit omnia in
omnibus, ut dicitur 1 Cor. 15. Sed videbitur ab intellectu ex
hoc quod sua essentia ei conjungitur, ut supra dictum est. Ergo
poterit etiam a sensu videri.
1. Sed contra est quod Ambrosius dicit super Lucam: nec
corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec
tactu tenetur. Ergo nullo modo corporali sensu Deus videbitur.
2. Praeterea, Hieronymus dicit: non solum deitatem patris, sed
nec filii nec spiritus sancti, oculi carnis possunt aspicere, sed
oculi mentis, de quibus dicitur: beati mundo corde et cetera.
3. Praeterea, idem Hieronymus dicit: res incorporales corporalibus
oculis non videntur. Sed Deus est maxime incorporalis. Ergo et
cetera.
4. Praeterea, Augustinus in Lib. de videndo Deum, dicit: Deum
nemo vidit unquam, vel in hac vita, sicuti ipse est, vel in
Angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione
cernuntur. Vita autem Angelorum dicitur vita beata, in qua
resurgentes vivent. Ergo et cetera.
5. Praeterea, secundum hoc homo dicitur factus ad imaginem Dei,
quod Deum conspicere potest, ut Augustinus dicit. Sed homo est ad
imaginem non secundum carnem, sed secundum mentem. Ergo mente, et
non carne, Deum videbit.
Respondeo dicendum, quod sensu corporali aliquid sentitur dupliciter:
uno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem sentitur illud
quod per se passionem sensui corporali inferre potest. Per se autem
potest aliquid passionem inferre aut sensui inquantum est sensus, aut
huic sensui inquantum est hic sensus. Quod autem hoc secundo modo
infert per se passionem sensui, dicitur sensibile proprium; sicut
color respectu visus, et sonus respectu auditus. Quia autem sensus
inquantum est sensus, utitur organo corporali, non potest in eo
aliquid recipi nisi corporaliter; cum omne quod recipitur in aliquo,
sit in eo per modum recipientis; et ideo omnia sensibilia inferunt
passionem sensui inquantum est sensus, secundum quod habent
magnitudinem; et ideo magnitudo, et omnia consequentia, ut motus et
quies et numerus, et hujusmodi, dicuntur sensibilia communia per se
tantum. Per accidens autem sentitur illud quod non infert passionem
sensui neque inquantum est sensus, neque inquantum est hic sensus; sed
conjungitur his quae per se sensui inferunt passionem; sicut
Socrates, et filius Diarii, et amicus, et alia hujusmodi: quae per
se cognoscuntur in universali intellectu; in particulari autem in
virtute cogitativa in homine, aestimativa autem in aliis animalibus.
Hujusmodi autem tunc sensus exterior dicitur sentire, quamvis per
accidens, quando ex eo quod per se sentitur, vis apprehensiva, cujus
est illud cognitum per se cognoscere, statim sine dubitatione et
discursu apprehendit; sicut videmus aliquem vivere ex hoc quod
loquitur. Quando autem aliter se habet, non dicitur illud sensus
videre, etiam per accidens. Dico ergo, quod Deus nullo modo potest
videri visu corporali, aut aliquo alio sensu sentiri, sicut per se
visibile, nec hic nec in patria; quia si a sensu removeatur id quod
convenit sensui inquantum est sensus, non erit sensus; et similiter si
a visu removeatur id quod est visus inquantum est visus, non erit
visus. Cum ergo sensus, inquantum est sensus, percipiat
magnitudinem; et visus, inquantum est talis sensus, percipiat
colorem; impossibile est quod visus percipiat aliquid quod non est
color nec magnitudo, nisi sensus diceretur aequivoce. Cum ergo visus
et sensus sit futurus idem specie in corpore glorioso, non poterit esse
quod divinam essentiam videat sicut visibile per se; videbit autem eam
sicut visibile per accidens, dum ex una parte visus corporalis tantam
gloriam Dei inspiciet in corporibus, et praecipue gloriosis, et
maxime in corpore Christi, et ex parte alia intellectus tam clare
videbit Deum, quod in rebus corporaliter visis Deus percipietur,
sicut in locutione percipitur vita: quamvis enim tunc intellectus
noster non videat Deum ex creaturis, tamen videbit eum in creaturis
corporaliter visis. Et hunc modum quo Deus corporaliter possit
videri, ponit Augustinus in fine de Civ. Dei, ut patet verba ejus
intuenti; dicit enim sic: valde credibile est sic nos visuros mundana
tunc corpora caeli novi vel terrae, ut Deum ubique praesentem et
universa corpora gubernantem clarissima perspicuitate videamus; non
sicut nunc invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur; sed sicut homines mox ut aspicimus, non credimus
vivere, sed videmus.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Job intelligitur de oculo
spirituali, de quo dicit apostolus Ephes. 1, 18: illuminatos
habere oculos cordis vestri.
Ad secundum dicendum, quod illa auctoritas non intelligitur quod per
oculos carnis Deum simus visuri, sed quia in carne existentes Deum
videbimus.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus loquitur inquirendo in verbis
illis, et sub conditione; quod patet ex hoc quod praemittitur: longe
itaque alterius potentiae erunt, si per eos videbitur incorporea illa
natura; et postea subdit: vis itaque etc., et postmodum determinat,
ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod omnis cognitio fit per aliquam abstractionem
a materia; et ideo quanto forma corporalis magis abstrahitur a
materia, magis est cognitionis principium; et inde est quod forma in
materia existens nullo modo est cognitionis principium; in sensu autem
aliquo modo, prout a materia separatur; et in intellectu nostro adhuc
melius; et ideo oculus spiritualis, a quo removetur impedimentum
cognitionis, potest videre rem corporalem; non autem sequitur quod
oculus corporalis, in quo deficit vis cognoscitiva, secundum quod
participat de materia, possit cognoscere perfecte cognoscibilia quae
sunt incorporea.
Ad quintum dicendum, quod quamvis mens facta carnalis non possit
cogitare nisi accepta a sensibus, tamen cogitat ea immaterialiter: et
similiter oportet quod visus illud quod apprehendit, semper apprehendat
corporaliter; unde non potest cognoscere illa quae corporaliter
apprehendi non possunt.
Ad sextum dicendum, quod beatitudo est perfectio hominis inquantum est
homo; et quia homo non habet quod sit homo ex corpore, sed magis ex
anima, corpus autem est de essentia hominis inquantum est perfectum per
animam; ideo beatitudo hominis non consistit principaliter nisi in actu
animae, et ex ea derivatur ad corpus per quamdam redundantiam, sicut
patet ex his quae dicta sunt 44 dist. quaest. 2, art. 4, in
corp. Quaedam tamen beatitudo corporis nostri erit, inquantum Deum
videbit in sensibilibus creaturis, et praecipue in corpore Christi.
Ad septimum dicendum, quod intellectus est perceptivus spiritualium,
non autem visus incorporalium; et ideo intellectus poterit cognoscere
divinam essentiam sibi conjunctam, non autem visus incorporalia.
|
|