|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sancti in patria videndo
Deum, eum comprehendant. 1 Corinth. 9, 24: sic currite ut
comprehendatis. Cursus autem est ad praemium. Ergo comprehensio Dei
est praemium virtutis, quod sanctis reddetur.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de videndo Deum: totum
comprehenditur videndo, quod ita videtur, ut nihil ipsius lateat
videntem. Sed si Deus videtur ab aliquo, nihil ipsius latet
videntem: quia cum sit simplex, non potest esse quod aliquid ejus
videatur, et aliquid lateat. Ergo Deus a quolibet ipsum vidente
comprehenditur.
3. Praeterea, omne quod totum et totaliter videtur,
comprehenditur. Sed Deus a videntibus essentiam suam totus videtur,
et totaliter; quia totus Deus non est nisi ejus essentia; quilibet
etiam ejus modus est ejus essentia: nec potest essentia ejus videri,
nisi ipse totus, et totaliter, videatur. Ergo ab omnibus essentiam
suam videntibus comprehenditur.
4. Praeterea, sicut dicitur in 3 de anima, intellectus eodem modo
intelligit se et alia. Sed, sicut dicit Augustinus in Lib. 83
quaest., omne quod se intelligit, comprehendit se. Ergo omne quod
intelligit aliud, comprehendit ipsum. Sed quilibet videns essentiam
divinam, intelligit ipsam. Ergo comprehendit eam.
5. Praeterea, omne illud de quo cognoscitur quid est,
comprehenditur; quia hoc cognoscitur quasi per suam definitionem:
comprehenditur autem cujus fines circumspici possunt, ut dicit
Augustinus in Lib. de videndo Deum. Sed omne illud cujus essentia
videtur, cognoscitur de eo quid est. Ergo quilibet essentiam Dei
videns, comprehendit ipsum.
6. Praeterea, quantitas actionis est secundum quantitatem formae,
quae est actionis principium; secundum enim quantitatem caloris est
quantitas calefactionis. Sed forma, quae est cognitionis principium,
est id quo cognoscens cognoscit. Ergo secundum modum ejus quo
cognoscitur, est modus cognitionis. Sed illud quo cognoscitur Deus,
non est aliud quam eius essentia, ut dictum est supra, haec autem
infinita est. Ergo et visio infinita; ergo ea potest divina essentia
comprehendi, quamvis sit infinita.
7. Praeterea, si essentia divina non potest comprehendi, hoc non
est nisi propter excessum claritatis ipsius. Sed excessus
cognoscibilis impedit cognitionem, inquantum corrumpit potentiam
cognoscitivam; quod accidit tantum in sensu, non autem in intellectu,
ut patet ex hoc quod dicitur in 3 de anima, quod qui intelligit
maxima, non minus potest intelligere minima, sed magis; cujus
contrarium in sensu accidit. Cum ergo divina essentia non videatur
nisi per intellectum, ut dictum est, videtur quod excessus divinae
claritatis comprehensionem divinae essentiae non impediat.
8. Praeterea, essentia divina comprehensibilis est ab aliquo
intellectu; quia ipse Deus seipsum comprehendit. Si ergo ab
intellectu humano non possit comprehendi, hoc erit propter defectum
intellectus. Sed lumen gloriae aufert omnem defectum intellectus; cum
etiam per gloriam auferatur omnis corporis defectus. Ergo illi qui in
lumine gloriae videbunt Deum, comprehendent ipsum.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit in Lib. de videndo Deum:
Dei plenitudinem non solum oculis corporis, sed nec ipsa mente
quisquam aliquando comprehendit.
2. Praeterea, sicut dicit Augustinus in Lib. 83 quaest., quod
comprehendit se, finitum est sibi. Ergo quod comprehendit aliud,
illud finitum est ei. Sed Deus non potest esse finitus alicui
intellectui creato. Ergo nullus intellectus creatus potest Deum
comprehendere.
3. Praeterea, Damascenus dicit in 1 Lib.: quoniam
incomprehensibilis est Dei substantia, his qui divinae credunt
Scripturae, non dubium est.
4. Praeterea, omne quod comprehendit aliquid, vel est majus vel
aequale illi. Sed intellectus creatus non potest esse major Deo, nec
aequalis. Ergo non potest ipsum comprehendere.
Respondeo dicendum, quod comprehendere dicitur quasi simul prendere,
idest capere; et ideo illud proprie comprehenditur quod simul capitur,
idest cum omnibus quae ejus sunt. Unde oportet quod omne comprehensum
includatur in comprehendente; includitur autem proprie contentum in
continente; et ideo oportet comprehensum contineri in comprehendente.
Sicut autem dicitur corporaliter aliquid in altero contineri, quia non
excedit continens ex ulla parte secundum quantitatem dimensivam, ut
vinum in dolio; ita dicitur contineri aliquid ab aliquo spiritualiter,
quod substat virtuti ejus, et in nullo excedit ipsum. Et ideo tunc
dicitur aliquid per cognitionem comprehendi, quando cognitum stat sub
actu virtutis cognoscitivae, et non excedit ipsam. Excessus autem
omnis est secundum aliquam quantitatem. Secundum hanc autem
quantitatem dicitur cognoscibile excedere potentiam cognoscitivam,
secundum quam cognoscibile est ab ipsa. Sensibile autem cognoscitur et
secundum quantitatem dimensivam, propter hoc quod sensus in cognoscendo
utitur organo corporali, ratione cujus cognoscit sensibilia omnia quae
reducuntur ad quantitatem dimensivam; et secundum quantitatem
virtualem, ut patet in sensibilibus propriis, quae qualitates sunt;
et ideo etiam comprehensio sensus impeditur et propter excessum
quantitatis dimensivae, sicut impeditur ne comprehendat totam terram;
et propter excessum quantitatis virtualis, sicut impeditur ne
comprehendat claritatem solis: quia non est tanta virtus oculi ad
cognoscendum, quanta claritas solis quae est cognoscibilis.
Intelligibile autem non cognoscitur ab intellectu sub ratione
quantitatis dimensivae nisi per accidens, inquantum scilicet accipit a
sensu; ex quo sequitur quod intelligat cum continuo; et secundum hoc
intellectus impeditur a comprehensione intelligibilis propter excessum
quantitatis; sicut impeditur a comprehensione lineae vel numeri
infiniti. Sed per se loquendo, intelligibile comparatur ad
intellectum secundum rationem quantitatis virtualis, eo quod proprium
objectum intellectus est quid; et ideo in his quae sunt separata a
sensu, non impeditur comprehensio intellectus nisi per excessum
quantitatis virtualis; et hoc est quando intelligibile plus est
cognoscibile quam intellectus cognoscere possit vel cognoscat. Sicut
ille qui scit hanc conclusionem, triangulus habet tres, per probabilem
rationem, quia scilicet ita communiter dicitur, non comprehendit
ipsam: non quia partem ejus videat et partem non videat; sed quia
modus quo cognoscit, deficit a modo quo est cognoscibilis per
demonstrationem. Essentia autem divina est cognoscibilis per veritatem
suam; intellectus autem est cognoscitivus per lumen intellectuale quod
est in ipso. Veritas autem divinae essentiae excedit lumen quodcumque
intellectus creati; et ideo impossibile est quod videat Deum ita
perfecte sicut est visibilis; et ex hoc sequitur quod nullus
intellectus creatus Deum comprehendere possit.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus loquitur de comprehensione
gloriae, qua scilicet fit ut anima capiat in se omne illud quod ad
perfectionem gloriae pertinet; et secundum hoc dicitur gloriam
comprehendere, quamvis nunquam essentiam intellectu comprehendat. Vel
comprehensio ibi dicitur ipsa perventio ad habendum Deum, secundum
quod spei dicitur comprehensio succedere.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus duo ponit in definitione
comprehensionis; quorum uno excluditur excessus cognoscibilis supra
virtutem cognoscentis, quae est secundum quantitatem dimensivam; et
quantum ad hoc dicit: quod ita videtur ut nihil ejus lateat videntem;
alio autem excluditur excessus secundum quantitatem virtutis; et
quantum ad hoc dicit: aut cujus fines circumspici possunt; tunc enim
fines rei circumspiciuntur quando videns pervenit ad finem visionis
perfecte videndo.
Ad tertium dicendum, quod totam essentiam divinam sancti videbunt in
patria, sed non totaliter; non ita quod aliquis modus sit in Deo quem
non videant, vel aliquis modus sit intellectus ipsorum qui non
convertatur ad Deum; sed quia modus quo convertuntur ad Deum
cognoscendum, non est aequalis modo quo Deus est cognoscibilis; et
haec inaequalitas ostenditur cum dicitur, quod divina essentia non
totaliter videbitur; hoc enim adverbium totaliter neque dicit modum
videntis absolute, neque modum absolute rei visae; sed modum videntis
per comparationem ad rem visam: hoc enim adverbium determinat ipsam
visionem, secundum quam comparatur videns ad visum.
Ad quartum dicendum, quod quando aliquid intelligit se, idem est
modus cognoscentis et cogniti; et ideo si intelligit se, comprehendit
se. Non est autem idem modus cognoscentis et cogniti quando
intellectus intelligit aliud; et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod eodem modo aliquis cognoscit quid est res
quo cognoscit essentiam rei, cum ipsa essentia sit quidditas rei; et
ideo ille solus comprehendit quid est res, qui comprehendit essentiam;
unde sicut sancti videbunt essentiam divinam, sed non comprehendent
ipsam; ita videbunt quid est Deus, sed non comprehendent; et ita non
videbitur Deus ab eis sicut videtur res per suam definitionem, cujus
essentia comprehenditur.
Ad sextum dicendum, quod actio non attribuitur formae tantum, quae
est principium actionis, sed composito; sicut calefactio calido, non
calori tantum; et ideo actionem oportet mensurare non solum secundum
formam, quae est principium actionis, sed etiam secundum subjectum
formae. Sed forma quae non est per se subsistens, non habet alium
modum a modo subjecti, quia non habet esse nisi inquantum est actus
talis subjecti; et ideo mensura formae est mensura compositi; sed
forma quae est per se subsistens, habet aliquem modum inquantum est res
quaedam subsistens, et quemdam modum, secundum quod est actus talis
subjecti; et hic modus accipitur secundum mensuram qua perfectibile
pertingit ut perficiat tali forma; et ex hoc modo mensuratur actio.
Essentia autem divina est per se subsistens; et ideo visio quae per
eam fit in intellectu creato, non mensuratur secundum modum infinitum,
qui est ipsius essentiae secundum se, sed secundum modum quo
intellectus pertingit ad hoc quod per ipsam perficiatur. Ad hoc autem
pertingit, inquantum ei conjungitur per lumen gloriae, quod est
finitum; et ideo finita est ex parte videntis.
Ad septimum dicendum, quod claritas Dei dicitur veritas suae
essentiae, per quam cognoscibilis est, sicut sol per suam claritatem;
et quamvis non impediat comprehensionem per corruptionem intellectus,
impedit tamen ex ipso excessu; quia non potest contingere quod
intellectus creatus pertingat ad cognoscendum ita perfecte divinam
essentiam sicut cognoscibilis est.
Ad octavum dicendum, quod gloria perficit naturam, et non destruit;
et ideo imperfectionem, quae est de ratione naturae, lumen gloriae non
tollit, sicut hoc quod est ex nihilo esse; ex hoc autem ipso
intellectus creatus deficit a possibilitate comprehensionis; et ideo
nec per lumen gloriae ad comprehensionem pervenire potest.
|
|