|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod eorum qui vident Deum
per essentiam, unus alio non videat perfectius. Quia, ut dicit
Augustinus in Lib. 83 qq., eamdem rem non potest unus alio magis
intelligere. Sed divina essentia non videbitur nisi per intellectum.
Ergo unus alio non videbit plenius.
2. Praeterea, tanto aliquid perfectius videtur, quanto expressior
similitudo rei in se fit in vidente. Sed non erit expressior
similitudo qua Deus videatur in uno quam in alio eorum qui Deum per
essentiam vident; quia eadem essentia est in omnibus. Ergo unus alio
non melius videbit.
3. Praeterea, ille melius videt a quo magis removentur impedimenta
visionis. Sed in nullo remanebit aliquod visionis impedimentum. Ergo
omnes aequaliter videbunt.
4. Praeterea, omnes sancti videbunt Deum sicut est; 1 Joan.
3. Sed non potest melius videri quam sit. Ergo unus alio non melius
videbit.
5. Praeterea, optimus modus cognoscendi Deum est quo videtur per
essentiam. Sed optimo non potest esse melius. Ergo videntium Deum
per essentiam unus alio melius non videt.
1. Sed contra, homines assumuntur ad sortes Angelorum. Sed
superiores Angeli Deum clarius vident quam inferiores, ut patet per
Dionysium in Caelest. Hierar. Ergo et hominum in gloria quidam
aliis clarius videbunt.
2. Praeterea, in visione Dei consistit essentialiter hominis
beatitudo. Sed quidam aliis beatiores erunt, ut supra dictum est.
Ergo quidam aliis clarius videbunt.
3. Praeterea, in lumine gloriae Deus a sanctis videbitur, sicut
dicitur in Psal. 35, 10: in lumine tuo videbimus lumen. Sed
quidam aliis majori lumine replebuntur. Sicut enim stella differt a
stella in claritate, sic erit resurrectio mortuorum, ut dicitur 1
Corinth. 15. Claritas autem corporis claritatem indicabit mentis.
Ergo quidam clarius videbunt Deum.
Respondeo dicendum, quod cum principium actionis sit forma qua
agitur, oportet ex parte ejus sumi actionis mensuram; aliter autem in
formis subsistentibus quam in aliis formis, ut prius dictum est. In
aliis enim formis est quantitas fortitudinis in actione secundum
quantitatem ejus quod receptum est de forma in subjecto, ut de calore
in calido; in formis autem subsistentibus, secundum quod subjectum
subditur formae magis vel minus. Potentia autem cognoscitiva subditur
formae qua cognoscit, secundum hoc quod habet virtutem cognoscendi.
Illud enim quod facit visum potentem ad videndum est quod facit eum
receptivum similitudinis coloris. Sicut autem intellectus possibilis
per lumen naturale intellectus agentis fit cognoscitivus naturalium
cognoscibilium, ita per lumen gloriae superadditum fit visivus divinae
essentiae; unde secundum quantitatem recepti luminis accipitur modus
quo substat intellectus noster essentiae divinae ut formae
intelligibili; et per consequens modus perfectionis in operatione,
cujus talis forma est principium, scilicet in visione Dei per
essentiam; et ideo, cum quidam sancti aliis majori lumine gloriae
repleantur, quidam aliis clarius videbunt.
Ad primum ergo dicendum, quod unus alio non potest aliquid idem magis
intelligere, si ly magis importat modum qui est ex parte intellecti.
Non enim potest esse ut aliquis intelligat rem, nisi intelligendo rem
habere illum modum quem habet; si enim alium modum rei attribuat,
errat, et non intelligit; et sic intelligit Augustinus. Sed si ly
magis dicat modum qui est ex parte intelligentis, sic unus alio melius
potest intelligere, inquantum est limpidior ejus cognitio de uno et
eodem cognoscibili.
Ad secundum dicendum, quod quamvis in intellectu unius sancti non sit
expressior similitudo Dei qua ipsum cognoscit, quam in alio, quia
quilibet per essentiam suam Deum videt: tamen intellectus unius
perfectius substat formae qua intelligit, quam intellectus alterius;
et ita unus alio perfectius intelligit.
Ad tertium dicendum, quod intensio secundum quam aliquid dicitur magis
et minus, non solum causatur per recessum a contrario, sed etiam per
accessum ad terminum; sicut patet in intensione lucis corporalis; et
sic etiam lumen spirituale intenditur in uno beatorum magis quam in alio
per majorem assimilationem ad Deum, quamvis in nullo inveniatur
aliquid contrarium illi lumini.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, omnes sancti videbunt Deum
sicut est, ly sicut importat modum qui est ex parte visi, non qui sit
ex parte videntis. Quilibet enim videbit Deum esse eo modo quo est;
sed tamen modus videntis non erit aequalis modo rei visae, sed in
infinitum distans; et ita modus unius videntis potest esse minus
distans quam modus alterius.
Ad quintum dicendum, quod videre Deum per essentiam est
perfectissimus modus cognoscendi Deum secundum genus; sed tamen in hoc
genere potest majus et minus inveniri; sicut ignis est subtilissimus
corporum specie; et tamen unus ignis alio subtilior invenitur.
|
|