|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sancti videntes Deum
per essentiam, omnia videant quae Deus in seipso videt. Quia, ut
dicit Isidorus in Lib. de summo bono, Angeli in verbo Dei omnia
sciunt antequam fiant. Sed sancti Angelis aequales erunt, ut patet
Matth. 22. Ergo et sancti videndo Deum omnia videbunt.
2. Praeterea, Gregorius dicit: quia illic omnes communi claritate
Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia
sciunt? Loquitur autem de beatis qui vident Deum per essentiam.
Ergo qui videt Deum per essentiam, omnia cognoscit.
3. Praeterea, sicut dicitur in 3 de anima, intellectus, cum
intelligit maxima, magis intelligere potest et minima. Sed maximum
intelligibile est Deus. Ergo maxime auget virtutem intellectus in
intelligendo; ergo intellectus Deum videns, omnia intelligit.
4. Praeterea, intellectus non impeditur ab intelligendo aliquid,
nisi inquantum illud superat ipsum. Sed intellectum Deum videntem
nulla creatura superat: quia, ut dicit Gregorius in 2 Dial.,
animae videnti creatorem angusta fit omnis creatura. Ergo videntes
Deum per essentiam omnia cognoscent.
5. Praeterea, omnis potentia passiva quae est non reducta ad actum,
est imperfecta. Sed in possibili intellectu animae humanae est
potentia quasi passiva ad cognoscendum omnia: quia intellectus
possibilis est quo est omnia fieri, ut dicitur in 3 de anima. Si
ergo in illa beatitudine non intelligeret omnia, remaneret
imperfectus; quod est absurdum.
6. Praeterea, quicumque videt speculum, videt ea quae in speculo
resultant. Sed in verbo Dei omnia sicut in speculo resultant: quia
ipsum est ratio et similitudo omnium. Ergo sancti qui vident verbum
per essentiam, vident omnia creata.
7. Praeterea, ut dicitur Prov., cap. 10, 24, desiderium
suum justis dabitur. Sed sancti desiderant omnia scire: quia omnes
homines natura scire desiderant: nec natura per gloriam aufertur.
Ergo dabitur eis a Deo quod omnia cognoscant.
8. Praeterea, ignorantia est quaedam poenalitas praesentis vitae.
Sed omnis poenalitas a sanctis per gloriam auferetur. Ergo et omnis
ignorantia; et ita omnia cognoscent.
9. Praeterea, beatitudo sanctorum per prius est in anima quam in
corpore. Sed corpora sanctorum reformabuntur in gloriam ad
similitudinem corporis Christi, ut patet Philipp. 3. Ergo et
animae perficientur ad similitudinem animae Christi. Sed anima
Christi in verbo omnia videt, ut in 3 libro, dist. 14, quaest.
1, art. 2, quaestiunc. 2, dictum est. Ergo et omnes animae
sanctorum videbunt omnia in verbo.
10. Praeterea, sicut sensus, ita et intellectus cognoscit omne
illud in cujus similitudinem informatur. Sed divina essentia
expressius indicat quamlibet rem quam aliqua alia similitudo rei. Ergo
cum in illa beata visione essentia divina fiat quasi forma intellectus
nostri, videtur quod sancti videntes Deum omnia videant.
11. Praeterea, Commentator dicit in 3 de anima, quod si
intellectus agens esset forma intellectus possibilis, intelligeremus
omnia. Sed divina essentia clarius repraesentat omnia quam intellectus
agens. Ergo intellectus videns Deum per essentiam cognoscit omnia.
12. Praeterea, propter hoc quod inferiores Angeli nunc non omnia
cognoscant, illuminantur de ignotis a superioribus. Sed post diem
judicii Angelus non illuminabit Angelum: tunc enim omnis praelatio
cessabit, ut dicit Glossa 1 Corinth. 15. Ergo inferiores
Angeli tunc omnia scient; et eadem ratione omnes alii sancti Deum per
essentiam videntes.
1. Sed contra, sicut dicit Dionysius, Angeli superiores
inferiores a nescientia purgant. Angeli autem inferiores vident
essentiam divinam. Ergo Angelus videns essentiam divinam potest
aliqua nescire. Sed anima non perfectius videbit Deum quam Angelus.
Ergo animae videntes Deum non oportet quod omnia videant.
2. Praeterea, solus Christus habet spiritum non ad mensuram, ut
dicitur Joan. 3. Sed Christo, inquantum habet spiritum non ad
mensuram, competit quod omnia in verbo cognoscat; unde ibidem
dicitur, quod pater omnia dedit in manu ejus. Ergo nulli alii
competit omnia cognoscere in verbo nisi Christo.
3. Praeterea, quanto aliquod principium perfectius cognoscitur,
tanto plures effectus ejus cognoscuntur per ipsum. Sed quidam
videntium Deum per essentiam perfectius aliis cognoscent Deum, qui
est rerum omnium principium. Ergo quidam aliis plura cognoscent; et
ita non omnes scient omnia.
Respondeo dicendum, quod Deus videndo suam essentiam cognoscit omnia
quae sunt vel erunt vel fuerunt; et hoc dicitur cognoscere notitia
visionis, quia ad similitudinem visionis corporalis cognoscit ea quasi
praesentia. Cognoscit insuper videndo essentiam suam, omnia quae
potest facere, quamvis nunquam fecerit vel facturus sit: alias non
perfecte cognosceret potentiam suam: non enim potest cognosci potentia
nisi sciantur potentiae objecta; et hoc dicitur cognoscere notitia
simplicis intelligentiae. Impossibile est autem quod aliquis
intellectus creatus cognoscat omnia videndo essentiam divinam, quae
Deus potest facere: quia quanto aliquod principium perfectius
cognoscitur, tanto plura sciuntur in ipso; sicut in uno
demonstrationis principio ille qui est perspicacioris ingenii, plures
conclusiones videt quam alius qui est ingenii tardioris. Cum ergo
quantitas potentiae divinae attendatur secundum ea in quae potest; si
aliquis intellectus videret in divina essentia omnia quae Deus potest
facere, eadem esset quantitas perfectionis in intelligendo quae est
quantitas divinae potentiae in producendo effectus; et ita
comprehenderet divinam essentiam; quod est impossibile omni creato
intellectui. Illa autem quae Deus scit notitia visionis, aliquis
intellectus creatus cognoscit; in verbo scilicet anima Christi, ut in
3 Lib., dist. 14, dictum est. Sed de aliis videntibus divinam
essentiam est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod omnes videntes
Deum per essentiam, vident omnia quae Deus videt scientia visionis.
Sed hoc repugnat sanctorum dictis, qui ponunt Angelos aliqua
ignorare; quos tamen constat secundum fidem omnes Deum per essentiam
videre. Et ideo alii dicunt, quod alii a Christo, quamvis videant
Deum per essentiam, non tamen vident omnia quae Deus videt, eo quod
essentiam divinam non comprehendunt. Non est enim necessarium quod
sciens causam, sciat omnes ejus effectus, nisi causam comprehendat,
quod non competit intellectui creato; et ideo unusquisque videntium
Deum per essentiam tanto plura in ejus essentia conspicit, quanto
clarius divinam essentiam intuetur; et inde est quod de his potest unus
alium instruere; et sic scientia Angelorum et animarum sanctarum
potest augeri usque ad diem judicii, sicut et alia quae ad praemium
accidentale pertinent. Sed ulterius non proficiet: quia tunc erit
ultimus status rerum, et in isto statu possibile erit quod omnes omnia
cognoscent quae Deus scientia visionis novit.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod dicit Isidorus quod sciunt
Angeli in verbo omnia antequam fiant, non potest referri ad illa quae
Deus scit scientia simplicis intelligentiae tantum, quia illa nunquam
fient; sed referendum est ad ea tantum quae Deus scit scientia
visionis; de quibus etiam dicit, quod non omnes Angeli ea omnia
cognoscant, sed forte aliqui; et illi etiam qui cognoscunt, non
perfecte omnia cognoscunt. In una enim re est multas rationes
intelligibiles considerare, sicut diversas ejus proprietates et
habitudines ad res alias; et possibile est quod eadem re scita
communiter a duobus, unus alio plures rationes percipiat, et has
rationes unus ab alio accipiat; unde et Dionysius dicit, quod
inferiores Angeli docentur a superioribus rerum scibiles rationes; et
ideo etiam Angeli qui omnes creaturas cognoscunt, non oportet quod
omnia quae in eis intelligi possunt, participent.
Ad secundum dicendum, quod ex verbo illo Gregorii ostenditur quod in
illa beata visione est sufficientia ad omnia intuenda ex parte divinae
essentiae, quae est medium quo videtur, per quam Deus omnia videt;
sed quod non omnia videantur, est ex defectu intellectus creati, qui
divinam essentiam non comprehendit.
Ad tertium dicendum, quod intellectus creatus non videt divinam
essentiam secundum modum ipsius essentiae, sed secundum modum
proprium, qui finitus est: unde non oportet quod ejus efficacia in
cognoscendo ex visione praedicta amplietur in infinitum ad omnia
cognoscendum.
Ad quartum dicendum, quod defectus cognitionis non solum procedit ex
excessu et defectu cognoscibilis super intellectum; sed etiam ex hoc
quod intellectui non conjungitur id quod est ratio conjungibilis; sicut
visus non videt lapidem quandoque ex hoc quod species non est ei
conjuncta. Quamvis autem intellectui videntis Deum conjungatur ipsa
divina essentia, quae est omnium ratio; non tamen conjungitur ei prout
est omnium ratio, sed secundum quod est ratio aliquorum; et tanto
plurium quanto quisque plenius divinam essentiam intuetur.
Ad quintum dicendum, quod quando potentia passiva est perfectibilis
pluribus perfectionibus ordinatis; si perfecta sit sua ultima
perfectione, non dicitur imperfecta etiam si aliquae dispositiones
praecedentes ei desint. Omnis autem cognitio qua intellectus creatus
perficitur, ordinatur, sicut ad finem, ad Dei cognitionem. Unde
videns Deum per essentiam, etiam si nihil aliud cognosceret,
perfectum intellectum haberet; nec est perfectior ex hoc quod aliquid
aliud cum ipso cognoscit, nisi quatenus ipsum plenius videt. Unde
Augustinus in 5 Confes.: infelix homo qui scit omnia illa,
scilicet creaturas, te autem nescit; beatus autem qui te scit, etiam
si illa nesciat. Qui vero te et illa novit, non propter illa
beatior, sed propter te tantum beatus.
Ad sextum dicendum, quod speculum illud est voluntarium; et sicut se
ostendet cui vult, ita in se ostendet quae vult: nec est simile de
speculo materiali; in cujus potestate non est quod videatur vel non
videatur. Unde dicendum, quod in speculo materiali tam res quam
speculum videntur sub propria forma, quamvis speculum illud videatur
per formam receptam, lapis vero per formam propriam resultantem in re
alia; et ideo per quam rationem cognoscitur unum, et aliud. Sed in
speculo increato videtur aliquid per formam ipsius speculi, sicut
effectus videtur per similitudinem causae, et e converso; et ideo non
oportet quod quicumque videt speculum aeternum, videat omnia quae in
speculo resultant; non enim necesse est quod videns causam, videat
omnem effectus ejus, nisi comprehendat causam.
Ad septimum dicendum, quod sanctorum desiderium quo omnia scire
desiderant, implebitur ex hoc solum quod Deum videbunt; sicut
desiderium eorum, quo omnia bona habere cupiunt, complebitur in hoc
quod Deum habebunt. Sicut enim Deus in hoc quod habet perfectam
bonitatem, sufficit affectui; et eo habito omnia bona quodammodo
habentur; ita ejus visio sufficit intellectui Joan. 14, 8:
domine ostende nobis patrem, et sufficit nobis.
Ad octavum dicendum, quod ignorantia proprie accepta in privationem
sonat; et sic poena est: sic enim ignorantia est nescientia aliorum
quae sciri debent, vel quae necesse est scire. Nullius autem eorum
scientia sanctis deerit in patria. Quandoque autem ignorantia
accipitur communiter pro omni nescientia; et sic Angeli et sancti in
patria quaedam ignorabunt; unde Dionysius dicit, quod Angeli a
nescientia purgantur. Sic autem ignorantia non est poenalitas, sed
defectus quidam. Sic autem nec necesse quod omnis talis defectus per
gloriam auferatur; sic enim etiam posset dici, quod defectus est in
Lino, quod non pervenit ad gloriam Petri.
Ad nonum dicendum, quod corpus nostrum conformabitur corpori Christi
in gloria secundum similitudinem, non secundum aequalitatem; erit enim
clarum sicut et corpus Christi, sed non aequaliter. Et similiter
anima nostra habebit gloriam ad similitudinem animae Christi, sed non
ad aequalitatem; et ita habebit scientiam sicut anima Christi, sed
non tantam, scilicet ut sciat omnia, sicut anima Christi.
Ad decimum dicendum, quod quamvis essentia divina sit ratio omnium
cognoscibilium, non tamen conjungetur cuilibet intellectui creato,
secundum quod est ratio omnium; et ideo ratio non sequitur.
Ad undecimum dicendum, quod intellectus agens est forma proportionata
intellectui possibili, sicut etiam potentia materiae est proportionata
potentiae agentis naturalis; ut omne quod est in potentia passiva
materiae vel intellectus possibilis, sit in potentia activa intellectus
agentis vel naturalis agentis: et ideo si intellectus agens fuerit
forma intellectus possibilis, oportet quod intellectus possibilis
cognoscat omnia ad quae se extendit virtus intellectus agentis. Divina
autem essentia non est forma hoc modo intellectui nostro proportionata;
et ideo non est simile.
Ad duodecimum dicendum, quod nihil prohibet dicere, quod post diem
judicii, quando gloria hominum et Angelorum erit penitus consummata,
omnes beati scient omnia quae Deus scientia visionis novit, ita tamen
quod non omnes omnia videant in essentia divina; sed anima Christi ibi
plene videbit omnia, sicut et nunc videt; alii autem videbunt ibi
plura vel pauciora secundum gradum quo Deum cognoscent; et sic anima
Christi de his quae prae aliis videt in verbo, omnes alias
illuminabit: unde dicitur Apoc. 21 quod claritas Dei illuminat
civitatem beatorum, et lucerna ejus est agnus; et similiter Angeli
superiores illuminabunt inferiores, non quidem nova illuminatione, ut
scientia inferiorum per hoc augeatur, sed quadam continuatione
illuminationis; sicut si intelligatur quod sol quiescens illuminat
aerem; et ideo dicitur Dan. 17, 3, quod qui ad justitiam
erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Praelatio autem ordinis dicitur cessatura quantum ad ea quae nunc circa
nos per eorum ordinata ministeria exercentur, ut patet etiam per
Glossam ibidem.
|
|