|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliquis intellectus
creatus ex propriis naturalibus possit Deum per essentiam videre.
Secundum enim multorum opinionem, Angeli in solis naturalibus creati
sunt. Sed Angeli in principio suae creationis viderunt res in verbo,
ut dicit Augustinus super Genes. ad litteram; et hoc dicitur eorum,
cognitio matutina. Ergo aliquis intellectus creatus ex propriis
naturalibus Deum per essentiam videre potest.
2. Praeterea, boni Angeli et mali non communicant nisi in
naturalibus. Sed Angeli mali vident Deum per essentiam; quod patet
ex hoc quod habetur Job 1, 11: cum assisterent filii Dei, affuit
etiam inter eos Satan. Assistentes autem nominantur Angeli secundum
Gregorium, qui intima contemplatione perfruuntur. Ergo Angeli ex
propriis naturalibus Deum per essentiam videre possunt.
3. Praeterea, ille qui potest videre illud quod est minus
intelligibile, potest videre illud quod est magis intelligibile, ut
Commentator dicit in 3 de anima. Sed divina essentia est magis
intelligibilis quam ista materialia; quae non sunt intelligibilia,
nisi quia nos facimus ea esse intelligibilia; ipse autem Deus, cum
omnino sit a materia immunis; per seipsum est intelligibilis. Cum
ergo nos videamus ex propriis naturalibus creaturas materiales, videtur
multo fortius quod ex propriis naturalibus Deum per essentiam videre
possimus; et praecipue hoc videtur de Angelis.
4. Praeterea, ut dicitur in 3 de anima, sicut habet se visus ad
visibile, ita se habet intellectus ad intelligibile. Sed visus non
impeditur a visione nisi aliquo quatuor modorum. Uno modo propter
corruptionem visus, scilicet quando est aliqua macula in pupilla: quod
non potest dici de intellectu angelico etiam in statu naturalium, quia
sunt specula munda et clarissima, ut Dionysius dicit. Alio modo
propter absentiam visibilis: nec hoc potest dici in proposito, quia
Deus est praesens omni intellectui, quia omnia implet. Tertio modo
ex hoc quod visibile non est visibile in actu, sicut colores in
tenebris; non enim fiunt visibiles actu nisi per lucem: quod etiam in
proposito dici non potest, quia ipse Deus per seipsum visibilis est,
cum sit lux intelligibilis, ut patet Joan. 1. Quarto modo per
excellentiam objecti, quod corrumpit sensum: nec hoc in proposito
locum habet: excellentiae enim intelligibilium non corrumpunt
intellectum, sicut excellentiae sensibilium corrumpunt sensum, ut
dicitur in 3 de anima. Ergo nihil est quod impediat quin aliquis
intellectus creatus ex propriis naturalibus Deum videre possit per
essentiam.
5. Praeterea, unumquodque cognoscitur per suam similitudinem. Sed
Angelus secundum propriam naturam est expressa similitudo ipsius Dei,
ut dicit Dionysius, quod Angelus est imago Dei; manifestatio
occulti luminis, scilicet divini. Ergo Angelus per propriam naturam
potest Deum per essentiam videre.
6. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod omnis intelligentia
intelligit quod est supra se, inquantum est causatum ab eo. Sed
quilibet intellectus creatus secundum naturam suam est causatus a Deo.
Ergo secundum sua naturalia potest Deum per essentiam videre.
7. Praeterea, ad immensitatem divinae liberalitatis pertinet ut
creaturae communicet omne id cujus ipsa est capax. Sed creatura est
capax hujus muneris quod ex propriis naturalibus Deum per essentiam
videre possit; ad hoc enim quod Deum per essentiam videat potest
pertingere per lumen gloriae; quod quidem lumen sicut est naturae
superadditum, ita posset esse a Deo naturae inditum. Ergo alicui
creaturae est collatum quod ex propriis naturalibus pertingat ad
videndum Deum per essentiam.
8. Praeterea, Commentator dicit in principio 9 Metaph., quod si
aliquod esset intelligibile a nullo intellectu intellectum, illud
intelligibile esset frustra. Sed absurdum est dicere quod divina
essentia sit frustra intelligibilis. Ergo aliquis intellectus per suam
naturam potest ipsam videre.
1. Sed contra, Roman. 6, 93 dicitur: gratia Dei vita
aeterna. Sed videre Deum per essentiam est vita aeterna, ut patet
Joan. 17, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum
verum, et quem misisti Jesum Christum. Ergo ad videndum Deum per
essentiam non potest perveniri nisi per gratiam.
2. Praeterea, ad illud quod redditur caritati in praemium, non
potest perveniri per naturalia; cum etiam ipsa caritas sit supra
naturam. Sed visio Dei per essentiam redditur caritati in praemium,
ut patet Joan. 14, 21: si quis diligit me, diligetur a patre
meo; et ego manifestabo ei meipsum. Ergo ad videndum Deum per
essentiam non potest ex propriis naturalibus intellectus creatus
pervenire.
3. Praeterea, natura cum gratia est fortior quam natura solum. Sed
sancti in Limbo existentes, quamvis gratiam haberent, non viderunt
Deum per essentiam; unde in eorum persona dicitur Tob. 5, 12:
quale mihi gaudium est, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non
video? Ergo multo minus ex puris naturalibus aliquis ad hoc pertingere
potest.
4. Praeterea, secundum ordinem effectuum est et ordo causarum:
nobilioris enim effectus nobilior est causa. Sed inter omnia quae
possunt purae creaturae praestari, hoc est maximum, ut Deum per
essentiam videat. Ergo hujus causa non potest esse natura, sed solum
Deus, qui est summa omnium causa.
Respondeo dicendum, quod ad hoc quod intellectus Deum per essentiam
videat, oportet quod essentia divina uniatur intellectui nostro
quodammodo ut forma intelligibilis. Forma autem non conjungitur
perfectibili nisi quando perfectibile habet dispositiones quibus
efficitur susceptivum talis formae; sicut corpus non unitur animae nisi
quando in corpore sunt dispositiones convenientes ad animam
suscipiendam. Unde oportet ad hoc quod intellectus uniatur essentiae
divinae modo praedicto, quod sit in eo aliquid per modum
dispositionis, praeparans ipsum ad unionem praedictam; et hoc est
lumen quo intellectus perficitur ad videndum Deum per essentiam
divinam. Haec autem dispositio non potest esse naturalis alicui creato
intellectui; ultima enim dispositio ad formam secundum eamdem rationem
recipitur in perfectibili et forma ipsa; ita quod si unum est
naturale, et aliud; quia perfectibile per ultimam dispositionem ad
formam contingit ipsam formam. Forma autem quae est divina essentia,
omnem facultatem et capacitatem naturalem excedit. Potentia enim et
proprius ejus actus semper accipiuntur in eodem genere; unde potentia
et actus dividunt quodlibet genus entis, ut patet in 3 Physic.; et
ideo facultas sive potentia creaturae non se extendit nisi ad sui
generis formam: et sic essentia divina, quae est extra omne genus,
excedit naturalem facultatem cujuslibet intellectus creati; et ideo
dispositio ultima quae est ad unionem intellectus cum tali essentia,
excedit omnem facultatem naturae; unde non potest esse naturalis, sed
supra naturam; et ista dispositio est lumen gloriae, de quo dicitur
ibi, Psalm. 35, 10: in lumine tuo videbimus lumen. Secundum
autem naturalem facultatem potest intellectus creatus pervenire ad
cognitionem Dei per formas creatas ei inditas vel acquisitas; sed haec
cognitio non est visio ejus per essentiam, sicut ex dictis patet, nec
per eam scitur quid est, sed solum quia est, et quid non est.
Ad primum ergo dicendum, quod Angeli in prima sua conditione non
viderunt verbum per essentiam; viderunt tamen per similitudinem
creatam, quae est ipsa natura eorum, quae est Dei similitudo; et
hoc, sive ponantur creati in gratia, sive non, dummodo non ponantur
creati in gloria; unde et cognitio vespertina qua seipsos cognoverunt
in propria natura, praecessit in eis cognitionem matutinam, qua
cognoscunt res in verbo; quod patet ex hoc quod primus dies habet
vespere sine mane.
Ad secundum dicendum, quod Diabolus non dicitur Deo astitisse quasi
ipsum per essentiam viderit, sed quia a Deo visus est, et ad eum Dei
providentia se extendit, sicut ad bonos Angelos, per modum quo
dicimus, illa nobis praesto esse quae nostrae providentiae subjacent;
unde aequivoce sumitur assistere.
Ad tertium dicendum, quod aliquid potest esse per se magis
intelligibile, quod tamen est minus intelligibile intellectui alicui;
quod de nostro intellectu manifeste apparet. Facultas enim intellectus
nostri determinatur ad formas sensibiles quae per intellectum agentem
fiunt intellectae in actu, eo quod phantasmata hoc modo se habent ad
intellectum nostrum sicut sensibilia ad sensum, ut dicitur in 3 de
anima; et ideo oportet quod in omne illud quod intellectus noster
intelligit, naturaliter manuducatur per formas sensibiles, ut etiam
Dionysius dicit; et quia substantiae separatae, quae sunt per se
maxime intelligibiles, excedunt genus formarum sensibilium; ideo
intellectus noster invenitur debilis ad cognitionem earum; propter quod
dicitur in 2 Metaph., quod intellectus noster se habet ad
manifestissima naturae, sicut oculus noctuae ad solem. Facultas autem
naturalis intellectus angelici, quamvis non sit determinata ad formas
sensibiles, est tamen determinata ad formas creatas quae sunt sui
generis: et ideo sicut intellectus noster deficit a cognitione
substantiarum separatarum; ita et multo amplius deficit intellectus
angelicus secundum suam facultatem naturalem a visione Dei per
essentiam. Dictum autem Commentatoris intelligitur de
intelligibilibus creatis.
Ad quartum dicendum, quod intellectus creatus non impeditur ad hoc
quod naturaliter possit Deum per essentiam videre ex defectu divinae
essentiae, quod de se non sit intelligibilis in actu; sed ex parte
ipsius intellectus creati. Primo propter defectum ipsius intellectivae
virtutis creatae, cujus naturalis facultas est determinata ad ens
creatum. Hic tamen defectus aliter est in Angelo et in homine,
secundum sua naturalia considerando eos. In intellectu enim Angeli
non invenitur aliquis defectus secundum rationem sui generis, sed
secundum comparationem ad intellectum qui est extra genus suum,
scilicet divinum; habet enim omnem perfectionem quae debetur generi
intellectus, in quo non continetur nisi intellectus creatus;
intellectus enim increatus est extra genus. Sed intellectus humanus
patitur defectum etiam secundum rationem sui generis; quia in eo est
lux intelligibilis obumbrata; unde dicit Isaac, quod ratio oritur in
umbra intelligentiae. Secundo propter absentiam intelligibilis.
Quamvis enim divina essentia sit cuilibet rei praesens, non tamen est
praesens cuilibet intellectui, ut forma intelligibilis; quod tunc
solum accidit quando in intellectu est dispositio sufficiens ad hoc quod
sit unibilis divinae essentiae ut formae intelligibili. Tertio propter
excessum claritatis divinae essentiae supra formam qua intellectus
creatus naturaliter intelligit; et sic per consequens deficit
intellectus creatus a videndo Deum per essentiam, quamvis immensitas
divinae essentiae intellectum non corrumpat, sed magis confortet.
Ad quintum dicendum, quod ad cognoscendum Deum per aliquam
similitudinem creatam potest intellectus creatus ex suis naturalibus
pervenire; sed haec cognitio non est visio Dei per essentiam, ut
supra probatum est.
Ad sextum dicendum, quod effectus retinet similitudinem suae causae;
et ex hoc sequitur quod intelligentia naturaliter cognoscat causam suam
ex similitudine ejus quam habet; sed hoc non est videre Deum per
essentiam, ut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod non quidquid superadditur creaturae,
potest esse de constitutione naturae ipsius. Illud enim quod ad
proprietatem naturae superioris pertinet, non potest communicari
inferiori naturae, ut illud naturaliter habeat, nisi transferatur in
superiorem naturam; sicut diaphano non potest communicari ut absente
lucido luceat, nisi ipsum lucidum fiat, quamvis lumen ei a corpore
lucido communicetur. Determinari autem ad formam intelligibilem
increatam est proprietas intellectus increati; et ideo lumen illud per
quod intellectus unitur formae intelligibili increatae, communicari
potest intellectui creato; sed non ut ipsum lumen naturaliter habeat,
nisi in naturam intellectus increati transferatur; quod est
impossibile.
Ad octavum dicendum, quod etiam si nullus intellectus intelligeret
divinam essentiam nec per naturam nec per gratiam, divina essentia non
esset frustra intelligibilis; tum quia ipsa seipsam intelligit; tum
quia non est propter aliud: frustra autem non habet locum nisi in his
quae propter aliud sunt, ad quod non pertingunt.
|
|