|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Deus in statu viae
possit per essentiam videri. Quia dicitur Isai. 6, 1: vidi
dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et plena erat omnis
terra majestate ejus; et Seraphim clamabant. Sed ille cujus
majestate omnis terra impletur, est ille qui essentialiter est Deus.
Ergo Isaias vidit Deum per essentiam in statu viae existens.
2. Praeterea, videre Deum facie ad faciem, est videre Deum per
essentiam, ut patet 1 Corinth. 13, sic enim beatam visionem
apostolus nominat. Sed Jacob in statu viae existens vidit Deum facie
ad faciem; unde dicit Genes. 32, 30: vidi dominum facie ad
faciem, et salva facta est anima mea. Ergo aliquis in statu viae
potest videre Deum per essentiam.
3. Praeterea, Job 42: auditu auris audivi te, nunc autem oculus
meus videt te. Visus autem est de rebus praesentibus, auditus autem
de absentibus. Ergo postquam Job cognoverat Deum quasi absentem per
auditum, adhuc in hac vita existens vidit Deum quasi praesentem per
essentiam.
4. Praeterea, de Moyse dicitur Num. 12, 8: palam, et non
per aenigmata, videt Deum. Sed omnis visio Dei vel est per
aenigma, vel per essentiam, ut patet 1 Corinth. 13. Ergo
Moyses in statu viae existens vidit Deum per essentiam.
5. Praeterea, 2 Corinth. 12, super illud: raptum hujusmodi
usque ad tertium caelum, dicit Glossa, quod Deus ostendit apostolo
vitam, in qua videndus est in aeternum; et ita ad hoc raptus est
apostolus ut ipsum Deum in se, non in aliqua figura, videret; et
infra dicitur, quod in tertio ordine Angelorum sunt throni,
Cherubim, et Seraphim, qui vicinius Deum contemplantur; ad quorum
similitudinem Deum vidisse dicitur apostolus. Ex quibus omnibus
aperte ostenditur quod ipse vidit Deum per essentiam; et sic idem quod
prius.
6. Praeterea, secundum Augustinum, 12 super Gen. ad litteram,
visione intellectuali videntur ea quae sunt in anima per sui essentiam.
Sed visio intellectualis est de rebus ipsis intelligibilibus non per
aliquas similitudines, sed per suas essentias, ut ipse dicit. Ergo
cum Deus per suam essentiam sit in anima viatoris, videtur quod per
essentiam suam ipsum videat.
7. Praeterea, affectus magis est corruptus per peccatum quam
intellectus; quia peccatum in voluntate est, ut dicit Augustinus.
Sed affectus potest immediate diligere Deum in statu viae. Ergo et
intellectus potest immediate videre Deum.
8. Praeterea, omne illud immediate videtur per intellectum ad quod
intellectus se convertit sine hoc quod convertatur ad aliud. Sed
intellectus viatoris potest converti ad Deum sine hoc quod convertatur
ad aliquid aliud. Ergo intellectus viatoris potest immediate videre
Deum.
9. Praeterea, illud per quod judicamus de aliquibus, oportet esse
nobis magis notum quam illa. Sed secundum Augustinum in Lib. de
vera Relig., secundum veritatem increatam de omnibus judicamus,
ipsam de omnibus consulentes etiam in statu viae. Ergo ipsam veritatem
videmus. Sed veritas increata est divina essentia. Ergo in via Deum
per essentiam videre possumus.
10. Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Sed omnia
quae cognoscimus, cognoscimus per lumen divinum, quod est ipsa divina
essentia; quia, ut dicitur in Lib. de spiritu et anima, mens nostra
in actum cognitionis exire non potest, nisi divino lumine perfundatur.
Ergo ipsum Deum per essentiam videmus magis quam aliquid aliud.
11. Praeterea, secundum Augustinum, mens nostra a Deo, nulla
interposita creatura, formatur. Sed in omni mediata visione aliud
interponitur. Ergo et in hac vita mens nostra immediate videt Deum.
12. Praeterea, per quamlibet scientiam speculativam cognoscitur de
subjecto quid est. Sed Deus in aliqua scientia speculativa est
subjectum, vel saltem in parte alicujus scientiae, sicut in theologia
et in metaphysica, quae etiam de Deo est, ut patet in principio
Metaph. Ergo per aliquam scientiam speculativam scitur de Deo quid
est; et hoc est videre ipsum per essentiam. Ergo cum omnes scientias
speculativas possimus habere in via, Deum in statu viae per essentiam
videre possumus.
13. Praeterea, nihil impeditur nisi a suo contrario. Sed
corruptio corporis non contrariatur dispositioni intellectus, cum non
sint in eodem. Ergo dispositio intellectus non impeditur per corporis
corruptionem. Sed anima in corpore incorruptibili existens videbit
Deum per essentiam. Ergo et corpori corruptibili juncta potest Deum
per essentiam videre.
1. Sed contra est quod dicitur Exod. 33, 30: non videbit me
homo et vivet; Glossa: quamdiu hic totaliter vivitur, videri per
quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non
potest.
2. Praeterea, Joan. 1, 18, dicitur: Deum nemo vidit
unquam; Glossa: nemo purus homo vivens in hoc corpore videt Deum ut
est.
3. Praeterea, 2 Corinth. 5, 6: quamdiu sumus in corpore,
peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem;
Glossa: homini vitam mortalem adhuc agenti non potest contingere ut
dimoto atque omni discusso nubilo phantasiarum corporalium serenissima
incommutabilis veritatis luce potiatur.
4. Praeterea, esse viatorem et comprehensorem est solius Christi.
Sed quicumque videt Deum per essentiam, est comprehensor. Ergo
nullus alius a Christo adhuc viator existens, potest Deum per
essentiam videre.
5. Praeterea, posita causa, ponitur effectus. Sed causa quare
anima beata sit, est divina visio, ut ex dictis patet. Si ergo
aliquis in statu viae Deum per essentiam videat, in statu viae erit
beatus; quod est absurdum.
Respondeo dicendum, quod cum beatitudo sit ultimus finis rationalis
creaturae, status viae in qualibet rationali creatura dicitur esse ille
in quo a beatitudine deficit. Beatitudo autem cujuslibet rationalis
creaturae consistit in visione Dei per essentiam, ut ex dictis patet.
Operatio autem delectabilissima, in qua beatitudo consistit, oportet
quod sit potentiae dispositae et perfectae ad dignissimum objectum, ut
patet per philosophum in 10 Ethic.; et ideo ad hoc quod creatura
rationalis sit beata per visionem Dei in essentia sua, oportet quod in
hanc visionem sit potens per aliquam dispositionem sibi inhaerentem,
quam dicimus esse lumen gloriae. Sic autem nulla pura creatura in
statu viae existens videre potest Deum per essentiam; homo enim per
dispositiones omnes quas in statu viae habet, non potest in aliquid
amplius, nisi ut intelligat quidquid intelligit per species a sensu
abstractas: quia phantasmata sunt intellectui nostro ut sensibilia
sensui, ut patet per philosophum in 3 de anima. Intellectus etiam
Angeli in statu viae per omnes dispositiones naturales, vel etiam
gratuitas, non potest in aliquid amplius nisi ut intelligat omne quod
intelligit per formas creatas, ad quas naturalis facultas intellectus
ejus determinatur, ut ex dictis patet. Deus autem in essentia sua
videri non potest nec per aliquam formam a sensu abstractam, nec per
aliquam formam creatam, ut ex dictis patet. Unde patet quod nullus
intellectus purae creaturae in statu viae existentis potest in visionem
Dei per essentiam per aliquam dispositionem sibi inhaerentem. Sed
contingit aliquando divina virtute quod aliqua res miraculose perducitur
in aliquid in quod nullo modo potest per aliquas dispositiones sibi
inhaerentes, sicut quod virgo pariat, quod ignis in aqua comburat; et
similiter potest miraculose fieri quod divina virtute aliquis
intellectus creatus non habens nisi dispositionem viae elevetur ad
videndum Deum per essentiam; nec tamen ex tali visione potest dici
beatus simpliciter, sed secundum quid tantum, inquantum scilicet
communicat in actu beati: sicut etiam aliquod corpus in statu
gravitatis existens, potest miraculose participare actum agilitatis vel
impassibilitatis, sicut de Habacuc legitur, Daniel. ult., et de
tribus pueris conservatis in fornace Daniel. 8, nec tamen eorum
corpora erant gloriosa. Ea autem quae fiunt miraculose, non dicuntur
possibilia secundum naturam in qua fiunt, sed secundum virtutem
facientis tantum. Non enim dicimus, proprie loquendo, quod caecus
possit fieri videns, sed quod Deus potest eum facere videntem. Et
ideo dicendum est, quod nulla pura creatura in statu viae existens
potest Deum per essentiam videre; sed Deus potest facere quod videat
adhuc in statu viae manens. Ex dictis etiam patet quod nullus homo in
statu viae essentiam Dei, nec etiam Angeli, potest cognoscere; quia
excedit omnes formas sensibiles, per quas intellectus noster in statu
viae cognoscit, et ipsam mentem nostram, ex cujus similitudine aliquid
de substantiis intellectualibus cognoscimus.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Dionysium, per hoc quod in
Scriptura dicitur, quod aliquis sanctus vidit Deum, ut Isaias, vel
quilibet alius; non est intelligendum quod essentiam Dei, quae est
omnibus viatoribus occulta, viderit; sed quod ostensae sunt eis
aliquae formae, vel corporales, vel imaginariae, per quas
manuducebantur in Dei cognitionem; et hoc fiebat ministerio
Angelorum, quorum illuminatione confortabatur intellectus prophetae ad
perveniendum in aliqualem divinorum cognitionem ex apparentibus formis.
Et quia Angelus non intendebat ducere in sui cognitionem
principaliter, sed in cognitionem Dei; ideo in hujusmodi visis non
dicebatur Angelus apparere, sed Deus; ex cujus persona apparebat
Angelus, et ex cujus virtute efficaciam habebat ad illuminandum
mentem; et hoc vocatur Theophania, idest Dei apparitio, in
Scriptura. Quandoque tamen et Angelus dicebatur ille qui apparebat
propter ministerium quod exhibebat: unde Gregorius dicit: Angelus
qui Moysi apparuisse describitur, modo Angelus, modo dominus
memoratur; Angelus, quia exterius loquendo deservit; dominus, quia
interius praesidens loquenti efficaciam tribuit. Et haec est etiam
sententia Augustini, 2 de Trinit.
Ad secundum dicendum, quod visio illa Jacob fuit imaginaria, vel
corporalis. Dicitur tamen vidisse facie ad faciem, quia illa figura
in qua ei apparuit Deus, facie ad faciem est ab eo visa; unde dicit
Glossa ibid.: non quod Deus videri possit, sed formam vidit in qua
Deus locutus est ei. In hoc tamen quod dicit: facie ad faciem,
notatur quaedam eminentia visionis: ut enim dicit Rabbi Moyses,
gradus prophetiae distinguens, eminentior est gradus prophetiae quando
prophetae apparet aliquid in visione vigiliae, quam si appareat in
dormiendo; et utrolibet modo si fiat revelatio, eminentior gradus est
quando apparet ille qui loquitur in aliqua figura visui, quam quando
auditur locutio ejus tantum sine hoc quod aliquid videtur. Eminentior
quoque gradus est, si ille qui loquitur, apparet in figura Angeli
quam in figura hominis. Et hanc eminentiam habuit apparitio Jacob:
quia non fuit in dormiendo, sed in vigilando: nec tantum audivit vocem
secum loquentis, sed etiam figuram inspexit, hominis tamen. Unde
dicitur, quod apparuit ei vir etc., quem Angelum intellexit; et ad
hanc eminentiam designandam dicitur, quod vidit dominum facie ad
faciem, Angelum dominum vocans ratione jam dicta. Non potest dici
secundum Glossam Gregorii ibidem, quod hoc intelligatur de visione
spirituali, qua sanctorum mentes etiam in via, vitiis purgatae, Deum
contemplantur adjutae divino lumine quo perfunduntur: secundum quam
quidem visionem quamvis divina natura ut est non videatur, quia illud
lumen receptum non est similitudo sufficienter repraesentans divinam
essentiam, ut supra dictum est; tamen aliqua perfectior cognitio de
Deo habetur, cum illud lumen sit expressior ejus similitudo quam lumen
naturae, aut creaturae sensibilis, ex quibus homo naturali cognitione
ducitur ad Dei cognitionem. Nisi enim illam, scilicet veritatem
increatam, utcumque conspiceret, non eam se conspicere non posse
sentiret, ut in eadem Glossa dicitur. Et quia per faciem quemlibet
cognoscimus, cognitionem Dei faciem vocamus.
Ad tertium dicendum, quod verbum Job potest intelligi de visione
imaginaria et intellectuali. Si enim intelligatur de imaginaria,
designatur profectus Job in gradu prophetiae; cum primo non fuerit ei
facta revelatio nisi per auditum loquentis, postmodum vero per visionem
loquentis. Si autem intelligatur de visione intellectuali, tunc
ostenditur profectus ejus de cognitione fidei in intellectum divinorum,
qualis hic per contemplationem praedictam habetur a sanctis; quae
quidem visio dicitur: quia sicut videndo aliqua cognoscimus, ab ipsis
rebus accipiendo; ita sancti in contemplatione accipiunt lumen ab ipso
Deo, per quod divina altius ceteris contemplantur; sed audita
cognoscimus assentiendo eis qui ab ipsis rebus species acceperunt, dum
nobis referunt se vidisse; et similiter per fidem adhaeremus dictis
apostolorum et prophetarum, qui fuerunt divino lumine illustrati. Et
sic non oportet ponere quod Deum per essentiam viderit.
Ad quartum dicendum, quod duplex eminentia visionis Moysi
adscribitur. Una Exod. 33, 2: ubi dicitur, quod loquebatur
dominus Moysi facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum.
Ex quibus tamen verbis haberi non potest quod Deum per essentiam
viderit; quod patet ex hoc quod petit dicens: ostende mihi gloriam
tuam; quod ei tunc concessum non est; unde dictum est ei: faciem meam
videre non poteris; et ideo dicit Glossa ibidem: secundum opinionem
populi loquitur Scriptura, quae putabat Moysem ore ad os loqui cum
Deo, cum per subjectam creaturam, idest per Angelum et nubem, ei
loqueretur et appareret. Haec autem locutio potest intelligi fuisse
imaginaria vel corporalis; unde dicit Augustinus, 2 de Trin.:
locutio illa quae fiebat vocibus, sic modificabatur tamquam esset amici
loquentis ad amicum. Potest etiam intelligi esse intellectualis,
secundum quod intelligibilia divinorum inspiciebat per modum quo dicitur
in Psal. 48, 9: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Et
utroque modo ostenditur privilegiata ejus revelatio, inquantum
familiarius ceteris ei sua secreta revelavit, quasi amico, juxta illud
quod dicitur Joan. 15, 15: vos dixi amicos, quia omnia
quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis: et ideo dicitur
Deut. ult., 10: non surrexit ultra propheta in Israel quem
nosset dominus facie ad faciem. Alia eminentia visionis Moysi
ostenditur Num. 12, 8, ubi dominus de eo dixit ad Aaron et
Mariam: ore ad os loquor ei, et palam; non per aenigmata et figuras
Deum videt, vel gloriam domini, secundum Septuaginta; ubi
ostenditur impleta fuisse ejus petitio, qua petiverat in Exod. 33,
18: ostende mihi faciem tuam; ita quod ante mortem Deum per
essentiam vidit, ut Augustinus dicit, 12 super Gen. ad litteram,
et in libro de videndo Deum; et ideo signanter dicitur: ore ad os
loquar ei; quod in Exod. dictum non fuerat: quia visio Dei per
essentiam non fit mediante aliquo superiori spiritu; sed ipse Deus
immediate se ostendit; et hoc est loqui ore ad os: non enim os
corporis, sed os mentis intelligendum est, ut Augustinus dicit. Sed
visio contemplationis viae fit mediante illuminatione Angelorum, ut
patet per Dionysium; et ideo non potest dici secundum illam loqui ore
ad os, sed loqui quasi per internuntium. Haec tamen visio qua ante
mortem Deum per essentiam vidit, non fecit eum beatum simpliciter;
unde nec semper illa visio in eo permansit, sed ad tempus; quamvis
illud tempus in Scriptura non determinetur: non enim erat ex
dispositione in intellectu existente, sed ex sola divina virtute quasi
miraculose, ut dictum est. Quando autem natura creata miraculose
elevatur ad aliquid supra naturam, non potest simul esse in contrario
actu; sicut corpus Petri cum miraculose actum dotis agilitatis habuit
super undas ambulando, non simul erat in eo actus gravitatis, qui est
ferri deorsum. Et similiter quando intellectus viatoris elevatur
miraculose ad videndum Deum per essentiam, non potest simul esse in
actu visionis viae, qua anima naturaliter sensibilia percipit; et ideo
oportet in illo statu animam videntis omnino ab actu sensuum abstrahi;
et ideo Augustinus dicit, 12 super Gen. ad litteram, quia Deum
per essentiam nemo videre potest, nisi ab hac vita quodammodo
moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive aversus et alienatus a
sensibus carnalibus; et simile dicit in libro de videndo Deum; et sic
non est contrarium ei quod dicitur Exod. 33: non videbit me homo et
vivet. Unde Gregorius, ibidem, dicit in Glossa: a quibusdam in
carne viventibus, sed inaestimabili virtute crescentibus, potest
aeterni Dei claritas videri; non tamen videbit eum homo et vivet:
quia qui sapientiam, quae Deus est, videt, huic mundo funditus
moritur.
Ad quintum dicendum, quod in illo raptu Paulus hoc modo vidit Deum
per essentiam, sicut et de Moyse dictum est, ut per Augustinum in
Lib. de videndo Deum, et 12 super Gen. ad litteram: ut idem
privilegium doctor gentium et magister Judaeorum consequerentur.
Quamvis quidam dicant, quod hujusmodi visio fuit media inter visionem
viae et visionem patriae, volentes quod non viderit Deum per
essentiam, sed eminentissima contemplatione viae; cujus tamen
contrarium videntur sonare verba sanctorum. Secundum hoc tamen potest
dici fuisse media inter utramque cognitionem, quia in hoc quod vidit
Deum per essentiam, fuit supra cognitionem viae; in hoc vero quod ex
illa visione non fuit simpliciter beatus, fuit infra cognitionem
patriae.
Ad sextum dicendum, quod visio intellectualis est de his quae sunt in
anima per sui essentiam, non quocumque modo, sed de his quae sunt in
ea ut formae intelligibiles in intellectu. Sic autem non est Deus in
anima viatoris per essentiam suam, sed per similitudinem. Quod autem
dicitur ab Augustino quod visio intellectualis est earum rerum quarum
similitudines non sunt aliud quam ipsae, est referendum ad objectum
visionis, non ad medium quo videtur. Constat enim quod medium quo
intelligitur lapis, est species ejus in anima, quae non est ipsa
lapidis essentia; sed per similitudinem lapidis pervenitur ad
cognoscendam ipsam essentiam lapidis; quia objectum intellectus est
quid, idest rei essentia, seu quidditas. Sed hoc non contingit in
visione imaginaria vel corporali; quia objectum imaginationis vel
sensus non est ipsa essentia rei, sed accidentia quae sunt extra,
sicut color, et figura, et hujusmodi. Unde etiam in visione
intellectuali viatoris non oportet quod ipsa divina essentia sit medium
quo videtur; sed quod per similitudinem aliquam ipsius perveniatur ad
aliqualem divinae essentiae cognitionem; non qua sciatur quid est
Deus, sed qua sciatur quid non est. Vel dicendum quod Augustinus,
12 super Genes. ad litteram, unde verba illa sumuntur in Glossa 2
Corinth. 12, inducit hoc ad ostendendum differentiam intellectualis
visionis ad alias visiones. Hoc enim intellectualis prae aliis habet
quod potest cognoscere ea quae sunt intellectus per sui essentiam, non
autem sensus vel imaginatio. Non autem sequitur propter hoc quod
intellectus nihil intelligat nisi per essentiam suam, et quod non
intelligat per similitudines aliquas.
Ad septimum dicendum, quod in omnibus potentiis ad invicem ordinatis
hoc est necessarium ut ubi terminatur actus prioris potentiae, incipiat
actus secundae; unde cum voluntas praesupponat intellectum, voluntas
fertur in illud in quod intellectus terminatur: intellectus autem
quamvis Deum in statu vitae non nisi per effectus cognoscat, tamen
ejus operatio in ipsum Deum terminatur secundum quantulamcumque
cognitionem quam de ipso accipit; et ideo affectus non indiget ad hoc
quod referatur in Deum quod redeat in illa media; sed potest statim in
ipsum Deum ferri, in quem intellectus devenit.
Ad octavum dicendum, quod etiam quando aliquid videtur per
similitudinem alterius rei, potest contingere quod videns rem per
medium, cogitet de re immediate sine hoc quod ejus cognitio convertatur
ad aliquam aliam rem; quia in illud medium non convertitur ut est res
quaedam, sed ut imago illius rei quae per ipsam cognoscitur. Idem
autem est motus intellectus in imaginem inquantum est imago, et in
imaginatum; quamvis alius motus sit intellectus in imaginem inquantum
est res quaedam, et in id cujus est imago; et ideo, quando per
similitudinem creaturae quam intellectus habet penes se, non
convertitur in creaturam ut est res quaedam, sed solum ut est
similitudo rei, tunc immediate de Deo cogitat, quamvis non immediate
Deum videat.
Ad nonum dicendum, quod, sicut dicit Glossa super illud Psalm.
11: diminutae sunt veritates etc., ab una veritate increata
resultant multae veritates in animabus nostris, sicut ab una facie
similitudines multae in speculo fracto, sive in multis speculis; et
haec veritas in intellectu nostro resultans primo et principaliter
consistit in primis principiis per se notis; et ideo quando per ea de
omnibus aliis judicamus, nostrum judicium est secundum primam
veritatem, cujus est dictorum principiorum veritas similitudo.
Ad decimum dicendum, quod dupliciter cognoscitur aliquid ab altero.
Uno modo sicut ex cujus cognitione devenitur in cognitionem alterius;
et sic illud quo cognoscitur, est magis notum, ut principia
conclusionibus. Alio modo sicut perficiens cognoscentem ad
cognoscendum; sive sit forma, sicut species lapidis in oculo perficit
oculum ad videndum; sive principium effectivum hujus formae, sicut
dicitur quod oculus videt per solem; et hoc modo id quo aliquid
cognoscitur, non oportet quod sit magis notum, immo possibile est quod
non cognoscatur; cognoscitur enim per quamdam inflexionem intellectus
ab objecto cognoscibili in id quod erat cognitionis principium. Sic
autem in Deo omnia cognoscimus; et ideo ratio non sequitur.
Ad undecimum dicendum, quod verbum Augustini intelligendum est
quantum ad hoc quod nulla creatura interponitur inter mentem nostram et
Deum, qua mediante mens nostra a Deo procedat in esse, vel qua
mediante formetur per gratiam vel per gloriam, sicut efficiente medio.
Nihil tamen prohibet quin aliqua forma creata mediante mens nostra a
Deo formetur, sicut gratiae vel caritatis habitu; et sic per speciem
creatam formatur mens viatoris ad videndum Deum.
Ad duodecimum dicendum, quod Avempace posuit quod intelligere
essentias separatarum substantiarum poterat provenire homini per
scientias speculativas, quas in hac vita addiscimus. Sed hanc
positionem improbat Commentator in 3 de anima, ex hoc quod adhuc non
sunt inventa aliqua principia quibus ad hoc perveniri possit; quod non
videtur esse probabile, si ad hoc per principia scientiarum
speculativarum perveniri posset; et praecipue cum omnis humana cognitio
ad illam ordinetur; non enim esset probabile quod species humana
deficeret a perfectione naturali totaliter. Et ideo dicendum, quod
praedicta positio impossibilis est; cujus ratio est, quia scientiae
speculativae procedunt ex principiis per se notis, quae a sensu
accipiuntur, ut dicitur in 2 posteriorum; et ideo per illa non
possumus devenire in essentias illarum rerum quae omnes formas
sensibiles excedunt; unde per nullam scientiam speculativam quam nunc
acquirimus, scimus quid est Deus, vel quid est Angelus, nisi sub
quibusdam similitudinibus, magis cognoscentes de eis quid non sunt quam
quid sunt; et propter hoc dicit philosophus in principio Metaph. quod
scientia de Deo non est humana possessio, quia scilicet eam ad plenum
habere non possumus.
Ad tertiumdecimum dicendum, quod corpus non potest esse corruptibile
nisi quando anima non plene corpori dominatur. Si enim plene ei
dominaretur, suam incorruptionem ei conferret; et ideo in statu
corruptionis oportet quod anima cognoscat secundum exigentiam corporis,
scilicet accipiendo a sensibus. Tali autem modo cognitionis Deus per
essentiam videri non potest, ut ex dictis patet, et secundum hoc
status corruptionis repugnat visioni Dei per essentiam.
|
|