|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod delectatio non sit
passio. Omnis enim passio in motu consistit, ut dicitur in Lib. 6
principiorum, et 10 Ethic. Sed delectatio non est motus neque
generatio aliqua, ut dicit philosophus in 7 Ethic. Ergo delectatio
non est passio.
2. Praeterea, operatio non est passio, sed magis actio, cum sit
existentis in actu, secundum quod hujusmodi. Sed delectatio est
quaedam operationis perfectio, ut dicitur in 10 Ethic. Ergo
delectatio non est passio.
3. Praeterea, in omni passione trahitur patiens ad terminos
agentis; quia agens assimilat sibi patiens. Sed causa delectationis
est convenientia; et ita illud quod delectatur, in suis terminis
manet. Ergo delectatio non est passio.
1. Sed contra, gaudium et delectatio sunt unius generis. Sed
gaudium est passio; ponitur enim una de quatuor principalibus
passionibus, ut patet 9 de Civit. Dei. Ergo delectatio est
passio.
2. Praeterea, delectationis objectum est bonum. Sed bonum est
proprium objectum appetitus. Ergo delectatio ad appetitum pertinet.
Sed alia quae pertinent ad appetitum, sunt passiones, ut amor, ira
et hujusmodi. Ergo et delectatio est passio.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod in parte intellectiva animae et in aliis
substantiis spiritualibus delectatio esse non possit. Quia, ut
dicitur in 7 physicorum, omnis passio est in parte animae sensitiva.
Sed delectatio est passio, ut probatum est. Ergo non potest esse in
parte intellectiva, nec in substantia aliqua spirituali.
2. Praeterea, Avicenna dicit in 6 de naturalibus, quod subjectum
delectationis est speciei corporalis. Sed pars intellectiva non utitur
aliquo corporali organo. Ergo in ea non potest esse aliqua
delectatio.
3. Praeterea, illud quod est intellectivae partis, non est commune
nobis et brutis. Sed delectatio est etiam in brutis. Ergo delectatio
non est intellectivae partis.
1. Sed contra est quod dicitur Lucae 15, 10: gaudium est
Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
2. Praeterea, philosophus dicit in 7 Ethic., quod Deus semper
una et simplici operatione gaudet. Ergo et eadem ratione in aliis
substantiis spiritualibus potest esse delectatio.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod delectatio sit in tempore. Delectatio
enim consequitur operationem nostram, ut dicitur in 10 Ethic. Sed
operatio nostra est in tempore. Ergo et delectatio est in tempore.
2. Praeterea, omne illud in quo est accipere prius et posterius,
est in tempore. Sed in delectatione est accipere prius et posterius,
cum aliquis per longam horam possit continue delectari. Ergo videtur
quod delectatio sit in tempore.
3. Praeterea, delectatio aliis passionibus condividitur. Sed aliae
passiones animae sunt in tempore, ut ira et hujusmodi. Ergo et
delectatio.
1. Sed contra est quod philosophus dicit in 10 Ethic.: secundum
nullum tempus acciperet quis delectationem.
2. Praeterea, delectatio sequitur apprehensionem convenientis. Sed
visio et aliae apprehensiones, non sunt in tempore, sed in instanti.
Ergo et delectatio non mensuratur tempore.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod delectatio et gaudium sint penitus idem;
et similiter exultatio et laetitia et jucunditas. Passiones enim et
habitus penes objecta distinguuntur. Sed gaudium et delectatio et alia
dicta, habent idem objectum, scilicet bonum conveniens. Ergo sunt
idem.
2. Praeterea, ab eadem causa procedit idem effectus; quia idem
semper natum est idem facere. Sed delectationis et gaudii non potest
poni nisi una et eadem causa, scilicet conjunctio convenientis. Ergo
sunt idem.
3. Praeterea, unum uni opponitur. Sed delectationi et gaudio
opponitur unum, quod est tristitia. Ergo delectatio et gaudium sunt
unum omnino.
1. Sed contra est quod dicit Avicenna in 6 de naturalibus, quod
gaudium est species delectationis. Ergo non sunt omnino idem.
2. Praeterea, si gaudium et delectatio essent omnino idem,
ubicumque est delectatio, esset et gaudium. Hoc autem falsum est:
quia in sensu dicitur esse delectatio, sed non gaudium, proprie
loquendo. Ergo delectatio et gaudium non sunt penitus idem.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quaelibet res quando
pertingit ad propriam perfectionem, consequitur stabilimentum et
vigorem; sicut corpora quando perveniunt ad terminos motus sui
naturalis, quia in loco naturali conservantur. Cum autem motus penes
terminos distinguantur, oportet quod diversum judicium de perventione
ad terminum complementi accipiatur secundum differentiam motus.
Movetur autem aliquid ad suam perfectionem dupliciter. Uno modo per
inclinationem naturalem, sicut lapis movetur deorsum; et hic motus non
praeexigit cognitionem in eo quod movetur, sed in alio quod est
principium causans hanc inclinationem; et hic est motus naturalis.
Alio modo per inclinationem cujus principium est cognitio ejus quod
movetur; et haec quidem inclinatio dicitur appetitus animalis aut
intellectualis; unde sicut in terminatione motus naturalis est quaedam
vigoratio naturalis ejus quod movetur, ita in assecutione perfectionis
in quam tendit appetitus animalis, est quaedam quietatio ipsius, seu
vigoratio ejus, praesupponens cognitionem perfectionis jam conjunctae,
sicut appetitus praesupponebat cognitionem perfectionis nondum habitae;
et talis vigor sive quietatio appetitus, vocatur delectatio; unde
etiam Commentator dicit in 10 Ethic. quod delectatio est quaedam
superfloritio naturae. Est autem duplex appetitus, sicut et
cognitio; scilicet sensitivae et intellectivae partis. Appetitus
autem sensitivae partis est virtus in organo corporali, et est
immediatum principium corporalis motus; unde omnia quae accidunt in
appetitu sensitivo, sunt conjuncta cum quadam transmutatione
corporali; quod non accidit in his quae sunt in appetitu intellectivo,
nisi passione large accepta, et improprie, ut in 3 Lib., dist.
15, quaest. 11 art. 1, quaestiunc. 2 in corp., dictum est;
unde delectatio quae est in appetitu sensitivo, quaedam passio est;
non autem delectatio quae est in intellectivo, nisi passione large
accepta.
Ad primum ergo dicendum, quod non est inconveniens motum per accidens
terminari ad alium motum, quamvis hoc per se sit impossibile, ut
probatur in 5 Physic. Delectatio ergo, inquantum hujusmodi, semper
consistit in aliqua terminatione motus. Sed tamen quia in terminatione
motus appetitivi consurgit quidam motus, in quo passio animalis
consistit; ideo passionem inesse accidit delectationi; sed inest per
se delectationi sensitivae.
Ad secundum dicendum, quod quamvis operatio, inquantum operatio, non
sit passio; tamen potest habere passionem annexam, vel sicut
praecedentem, vel sicut subsequentem: ut praecedentem quidem, sicut
sentire habet annexam receptionem speciei sensibilis, et intelligere
receptionem speciei intelligibilis, secundum quod omne sentire quoddam
pati est: sed ut consequentem; sicut operationem appetitus sensitivi
consequitur quaedam corporalis transmutatio secundum dilatationem et
constrictionem cordis et alia hujusmodi; et sic quamvis delectatio sit
circa operationem, tamen inquantum est delectatio sensitiva, est in
passione quadam consistens.
Ad tertium dicendum, quod delectatus includitur terminis suae
perfectionis, ex qua delectatio consurgit; qui quidem termini sunt
alieni hoc modo quo differt perfectio et perfectibile; sunt autem
proprii secundum quod perfectio est connaturalis perfectibili.
Alia duo concedimus quantum ad delectationem sensitivam.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod delectatio invenitur
diversimode in Deo, Angelis, hominibus, et brutis, secundum quod
diversimode se habent ad suas perfectiones, ex quarum conjunctione
delectatio consurgit. Bruta enim non possunt pertingere ad altiorem
perfectionem quam sit perfectio materialis; unde eam consequuntur
materiali motu, qui scilicet est per organum corporale; et sic
delectatio in eis consurgens est materialis passio. In Angelis vero,
cum sint omnino a materia separati, non est accipere aliquam materialem
perfectionem, sed immaterialem tantum; unde et immaterialiter eam
consequuntur; et delectatio in eis consequens immaterialis est. Unde
dicit Dionysius in fine Caelest. Hierarch.: caelestes
dispositiones, idest Angeli, acceptrices non sunt omnino ejus quae
secundum nos est passibilis delectationis. Homines vero ex spirituali
et materiali natura compositi sunt; et ideo quantum ad inferiorem
partem, scilicet appetitum sensibilem, in quo cum brutis conveniunt,
est delectatio materialis; in superiori vero appetitu, in quo cum
Angelis conveniunt, habent delectationem immaterialem, ut cum gaudent
de rebus spiritualibus, puta de contemplationibus, et aliis divinis
donis; unde dicit Dionysius, ibidem, quod in participatione
angelicae delectationis saepe facti sunt et viri sancti per deificos
divinarum illuminationum superadventus. In omnibus autem praedictis
perfectio est aliud ab eo quod perficitur; unde possibile est plures
perfectiones uni inesse; et ideo tam in brutis quam in hominibus et
Angelis sunt multiplices delectationes eis supervenientes. Sed Deus
non habet perfectionem quae non sit idem quod ipse, cum ipse sit actus
purus; et ideo unica tantum est ejus delectatio, non superveniens,
sed essentialis; unde dicit philosophus in 7 Ethic., quod Deus
semper una et simplici gaudet delectatione.
Ad primum ergo dicendum, quod in appetitu intellectivo nulla est
passio, sed solum in appetitu sensitivo; quia quod patitur, ab alio
movetur et ducitur. Appetitus autem intellectivus, cum sit liber
sui, non dicitur duci; sed appetitus sensitivus ducitur; unde in eo
solo passio cadit; delectatio vero quae est in appetitu intellectivo,
non est passio, sed quaedam operationis perfectio, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod Avicenna loquitur de delectatione
sensitiva, quae per organum completur corporale, sicut et cetera quae
ad sensitivam partem pertinent.
Ad tertium dicendum, quod illa quae sunt communia nobis et brutis
secundum unam rationem, non pertinent ad intellectivam partem; sed
aliquid est commune nobis et brutis non secundum rationem eamdem, quod
in nobis ad intellectum pertinet; sicut cognitio, et alia hujusmodi,
quae secundum quamdam communitatem analogiae extenduntur a Deo usque ad
bruta animalia, ut cognitio, et etiam usque ad plantas, ut vita, et
etiam usque ad lapides, ut esse, ut patet per Dionysium de Div.
Nom.: et secundum hoc delectatio spiritualis habet communitatem cum
delectatione quae est in brutis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod aliquid dicitur esse in tempore
dupliciter. Uno modo per se, alio modo per accidens. Quia autem de
ratione temporis est prius et posterius, et illud per se inest alicui
quod convenit ei secundum rationem suae speciei; ideo illa per se in
tempore sunt in quibus requiritur aliquid ad complementum speciei quod
in futurum expectatur; et hoc modo motus est in tempore; non enim
completur species motus in medio, nisi perveniatur ad terminum; et
similiter etiam quies est in tempore, eo quod quiescere est eodem modo
se habere nunc ut prius; et sic de ratione quietis est quod aliquid in
futurum expectetur. Per accidens vero aliquid in tempore esse dicitur
ad cujus speciei complementum nihil requiritur quod in futurum
expectetur, sicut esse hominem quod in uno instanti completur; sed est
conjunctum motui, qui per se est in tempore, prout esse hominis
variabile est. Delectatio autem ad complementum suae speciei et
rationis nihil in futurum expectat; in instanti enim verum est dicere
hominem delectari; unde non est in tempore nisi per accidens,
inquantum scilicet perfectio illa ex cujus conjunctione surgit
delectatio, motui conjuncta est; et ideo si sit aliqua perfectio quam
motus non contingat, talis delectatio non erit in tempore neque per se
neque per accidens; et haec est spiritualis delectatio in Angelis.
In brutis autem est delectatio existens in tempore per accidens,
inquantum eorum perfectionibus motus directe conjungitur; sed in nobis
delectatio non est in tempore quo ad intellectivam partem etiam per
accidens, nisi valde indirecte, inquantum scilicet operatio
intellectus nostri conjungitur phantasmatibus. Tamen verum est nullam
delectationem esse in tempore, per se loquendo.
Ad primum ergo dicendum, quod delectatio immediate consequitur
operationes animae, quae sunt apprehendere et velle. Hae autem
operationes non sunt in tempore nisi per accidens; videre enim et
intelligere et velle statim sunt.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod aliquis dicatur diutius alio
delectari, non est nisi inquantum delectatio est in tempore per
accidens; sicut etiam dicitur homo diutius videre vel vivere.
Ad tertium dicendum, quod etiam aliae animae passiones quantum ad id
quod est ex parte animae, non sunt in tempore nisi per accidens,
inquantum scilicet eis conjungitur motus ex parte corporis; tamen
delectatio magis habet rationem quod non sit in tempore quam aliae
passiones: quia aliae passiones consistunt in appetitu secundum quod
tendit in aliquid, sicut ira in vindictam, et odium in nocumentum
alterius; sed delectatio consistit in appetitu secundum quod ejus motus
in suo appetibili adepto terminatur: omnis autem terminus motus non est
in tempore, sed in instanti.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod delectatio, gaudium,
laetitia, et omnia hujusmodi, hoc habent commune quod causantur ex
conjunctione perfectionis appetitae. Perfectio autem aliqua potest
alicui conjungi dupliciter: uno modo realiter; alio modo secundum
comprehensionem ejus. Ex hoc autem quod perfectio realiter
conjungitur, consurgit delectatio; ex hoc autem quod conjungitur
secundum apprehensionem, surgit gaudium et omnia alia; et propter hoc
etiam gaudium est de spe futurorum, et memoria praeteritorum; sed
delectamur de praesentibus tantum; ideo etiam quia sensus exterior non
apprehendit rem nisi praesentem, secundum eum non dicimur gaudere, sed
delectari. Sensus autem interior apprehendit et rem praesentem et
absentem; unde secundum sensum interiorem dicimur et delectari et
gaudere: delectari quidem de eo quod sibi sua perfectio conjungitur,
sicut de ipsa sua operatione, de qua etiam et gaudet inquantum eam
apprehendit; sed de operatione sensus exterioris, quae sibi non
conjungitur nisi apprehensione, potest quidem gaudere, sed non
delectari; sicut sensus interior vel intellectus non delectatur in
comestione dulcium; sed potest gaudere de hoc, inquantum hoc
apprehendit ut conveniens exteriori sensui. Laetitia vero et exultatio
et jucunditas exprimunt quosdam gaudii effectus. Laetitia quidem
effectum interiorem, secundum quod ipse affectus dilatatur quasi
roboratus et perfectus ex appetibilis conjunctione; unde et passio
gaudii cum dilatatione cordis perficitur: dicitur enim laetitia quasi
latitia. Sed exultatio exprimit ulterius effectum gaudii exterius
prorumpentem in signum interioris gaudii; unde dicitur exultatio ex hoc
quod interius gaudium ad exteriora prodit, quod ex magnitudine gaudii
interioris contingit; unde dicit Cassiodorus super Psalm. 9, quod
exultatio in magnis gaudiis dicitur. Jucunditas vero ulterius importat
effectum gaudii exterius prorumpentem, qui non solum demonstrat
interius gaudium, sed etiam excitat aliquos ad gaudendum.
Ad primum ergo dicendum, quod gaudium et delectatio licet habeant unum
objectum secundum rem, non tamen est unum objectum secundum rationem.
Bonum enim conjunctum realiter facit delectationem; sed conjunctum
secundum apprehensionem facit gaudium. Laetitia vero, exultatio et
jucunditas sunt idem quod gaudium, nisi quod exprimunt quosdam gaudii
effectus, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod idem est causa delectationis et gaudii,
sed non eodem ordine: primo enim et per se est causa delectationis;
secundario vero est causa gaudii. Nunquam enim aliquid apprehensum
facit gaudium, nisi inquantum aestimatur ut conjunctum vel conjungibile
secundum rem ad faciendam delectationem; et ideo conjunctio
perfectionis primo et per se facit delectationem; sed inquantum
apprehenditur ut delectationem faciens, facit gaudium etiam quando
delectationem actualiter non causat; unde delectatio naturaliter prior
est gaudio.
Ad tertium dicendum, quod gaudio opponitur directe tristitia;
delectationi autem opponitur dolor, secundum quod delectatio est in
sensu exteriori, et praecipue in tactu; sed secundum quod est
interius, non habet aliud oppositum quam tristitiam: posset tamen
habere, si esset nomen positum.
|
|