|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod causa delectationis non
sit sola operatio connaturalis habitus non impedita. Dicit enim
Avicenna in Lib. de naturalibus, quod delectatio consurgit ex
perceptione convenientis adjuncti. Sed non sola operatio est
conveniens, sed multa alia. Ergo non sola operatio est delectationis
causa.
2. Praeterea, idem non est contrariorum causa. Sed operatio
aliquando est causa tristitiae, etiam propria et connaturalis; unde
accidia quae quaedam tristitia est, etiam consurgit ex spiritualibus
operibus. Ergo operatio non est propria delectationis causa.
3. Praeterea, si aliquid est causa alicujus, continuatio ejus causa
est continuationis illius. Sed continuatio operationis non est causa
continuationis delectationis; immo continuatio operationis frequenter
parit fastidium; et operationes in sui novitate sunt magis
delectabiles. Ergo operatio non est causa delectationis.
4. Praeterea, quies operationi opponitur. Sed quies delectationem
causat. Ergo operatio non est propria causa delectationis.
5. Praeterea, senes sunt attentioris operationis quam juvenes. Sed
in senibus est minus de delectatione quam in juvenibus, ut patet per
philosophum in 8 Ethic. Ergo operatio non est causa delectationis.
6. Praeterea, si operatio esset causa delectationis, similiter se
haberent ad delectationem qui similiter se habent ad operationem. Sed
aliqui qui similiter operantur, non similiter delectantur:
melancholici enim minus delectantur quam sanguinei. Ergo videtur quod
operatio non sit per se delectationis causa.
1. Sed contra est quod philosophus dicit in 7 Ethic., quod
delectatio est operatio connaturalis habitus: nec hoc potest intelligi
nisi causaliter. Ergo operatio est delectationis causa.
2. Praeterea, unumquodque distinguitur secundum distinctionem suae
causae; sed delectationes distinguuntur per distinctionem operationum,
ut patet per philosophum in 10 Ethic. Ergo operatio est
delectationis causa.
3. Praeterea, habitus non cognoscitur nisi per operationem, vel per
aliquid per operationem causatum. Sed habitus cognoscitur ex
delectatione, ut dicitur 2 Ethic.: signum oportet accipere habitus
fientem in opere delectationem. Cum ergo delectatio non sit ipsa
operatio, videtur quod sit ex operatione causata.
Respondeo dicendum, quod sicut anima est forma corporis, ita in his
quae sunt communia animae et corpori, id quod ex parte animae se
habet, est formale; quod vero ex parte corporis, materiale; sicut in
ira appetitus vindictae est formale; accensio sanguinis circa cor est
materiale. Cum ergo delectatio, secundum quod est passio, sit de
communibus animae et corporis; causa ejus potest quaeri duplex:
formalis ex parte animae, et materialis ex parte corporis. Sed quia
delectatio, secundum quod se tenet ex parte animae, habet rationem
quasi communem quantum ad omnes in quibus delectatio invenitur,
scilicet Deum, Angelos, et homines, et bruta; secundum autem quod
se tenet ex parte corporis, manet tantum in parte animae sensitiva;
ideo causa formalis delectationis est causa delectationis cujuscumque,
non autem causa materialis ipsius. Patet etiam quod secundum formam
est aliquid actu, sed secundum materiam est aliquid in potentia; et
secundum materiae dispositiones est aliquid in aptitudine vel habilitate
ad actum; et ideo secundum materialem causam delectationis scitur
quomodo aliquis sit dispositus ad delectationem; sed secundum causam
formalem ipsius apparet qualiter aliquis actu delectetur. Formalis
igitur causa cujuslibet passionis vel operationis est objectum ipsius:
objectum autem delectationis est bonum conveniens conjunctum. Ex eo
enim quod delectatio est in parte appetitiva, oportet quod ejus
objectum sit bonum; ex eo vero quod est appetitus jam terminati in suo
objecto, oportet quod sit conveniens etiam conjunctum. Hoc autem
bonum quod est proprium delectationis objectum, est operatio;
praecipue propter tres rationes. Primo, quia cum delectatio consistat
in quietatione appetitus, motus autem appetitus sit in bonum; oportet
quod quietis ipsius delectatio sit in ultimo bonorum. Ultimum autem et
perfectissimum quod est in unoquoque, est sua operatio; unde omnis
forma inhaerens comparatur ad operationem quodammodo ut potentia ad
actum; propter quod forma dicitur actus primus, ut scientia; et
operatio actus secundus, ut considerare, ut patet in 2 de anima.
Secundo, quia, cum delectatio sit in appetitu, et omnis passio vel
operatio appetitus praeexigat apprehensionem; oportet quod bonum
conjunctum quod delectationem causat, sit apprehensum. Dispositio
autem quae est jam inhaerens, a nobis non apprehenditur ita sicut dum
est in fieri, ut Avicenna dicit in 6 de naturalibus; unde hectici
minus sentiunt calorem febrilem quam alii febricitantes, quamvis in eis
febris sit intensior: quia jam calor ille est infusus membris quasi
complexio illorum; et hoc ideo quia nostrum sentire et intelligere sunt
ex aliqua permutatione intellectus et sensus a suis objectis; ab eo
autem quod jam in se quiescit, nihil immutatur. Unde cum esse nostrum
et vivere nostrum, et omnes actus proprii insint nobis ut in nobis
quiescentes, sola autem operatio insit in nobis ut in fieri existens;
in ipsa operatione percipimus et esse nostrum et vivere nostrum; et
inde est quod in operando delectamur, et in vivendo et sentiendo, et
aliis hujusmodi, in quibus indicatur quodammodo nostrum esse et
vivere, ut patet per philosophum in 10 Ethic. Tertio, quia
operatio procedit ex his bonis quae in nobis sunt, et quodammodo in se
continet sicut effectus causam; per eam etiam bonis exterioribus
conjungimur: unde omne bonum quod a nobis est diligibile, quietat
nostrum appetitum mediante operatione; unde operatio est per se causa
delectationis. Non autem omnis operatio est delectationis causa, sed
illa quae est ab habitu procedens, et non impedita; bonum enim
conjunctum non delectat nisi inquantum est conveniens. Operatio autem
efficitur nobis conveniens, et quasi connaturalis, per habitum; quia
habitus inclinat in actum per modum naturae, ut Tullius dicit de
virtute; et ideo dicitur in 2 Ethic. quod delectatio in opere facta
est signum habitus inhaerentis. Quamvis autem operatio connaturalis
nobis fiat secundum habitum, tamen potest esse nobis non conveniens
ratione alicujus accidentis, inquantum videlicet habemus aliqua
impedimenta progrediendi in talem operationem; unde oportet operationem
quae delectationem causat, esse non impeditam; et hoc est quod dicit
philosophus in 7 Ethic., quod in operatione connaturalis habitus non
impedita delectatio consistit. Sic ergo causa formalis propria
delectationis est operatio connaturalis habitus non impedita;
materialis autem causa delectationis accipienda est ex parte subjecti
ejus. Subjectum autem delectationis et omnium animae passionum est
spiritus animalis, qui est proximum instrumentum animae in
operationibus quae per corpus exercentur. Ad hoc autem quod spiritus
aptetur ad delectationem, duo requiruntur; scilicet debita quantitas,
et debita qualitas. Quantitas quidem debita est, ut sit abundantia
spirituum, propter duo. Primo, quia spiritus abundans in
quantitate, abundat etiam in virtute. Secundo, quia cum ad passionem
delectationis requiratur dilatatio cordis et spirituum, non potest
dilatatio perfici quando sunt pauci spiritus; quia natura constringit
eos, et retinet in suo principio. Sed quando sunt multi spiritus,
natura potest retinere partem in principio suo, et effundere abunde ad
dilatationem; et ideo convalescentes, in quibus sunt pauci spiritus,
sunt proni ad tristitiam magis quam ad delectationem. Debita vero
qualitas attenditur quantum ad tria. Primo ut sit temperatae
complexionis; et ideo aegri non sunt apti ad delectationem. Secundo
ut spiritus sit clarus, et non nubilosus; et ideo melancholici, in
quibus sunt spiritus terrestres et obscuri, sunt proni ad tristitiam.
Tertio, ut ejus substantia sit mediocris inter spissitudinem et
tenuitatem. Si enim sit nimis grossus, sicut in senibus, vel nimis
tenuis, sicut in macilentis; non est aptus ad delectationem, quia non
est facile dilatabilis. Et propter has causas vinum laetificat, quia
generat multos spiritus claros, temperatos, et mediocres inter
spissitudinem et tenuitatem. Quanto ergo fuerit major dispositio ex
parte materialium causarum ad gaudium vel tristitiam, tanto minus quid
requiritur ex parte causae formalis, et e converso; et ideo quidam ex
modica occasione laetantur vel tristantur, quidam vero non nisi ex
magna.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis multa alia sint convenientia
quam operatio, tamen ex omnibus eis non consurgit delectatio nisi
operatione mediante; quia exteriora convenientia nobis per aliquam
operationem conjunguntur, interiora vero in operationibus
apprehenduntur.
Ad secundum dicendum, quod non quaelibet operatio est delectationis
causa, sed operatio connaturalis habitus non impedita; et ideo quando
cogimur ad aliquas operationes contrarias habitibus qui nobis insunt,
vel in quibus impedimenta patimur, ratione quorum accidit nobis
fatigatio et labor, in hujusmodi operationibus non delectamur, sed
contristamur.
Ad tertium dicendum, quod triplex ratio est quare non similiter
delectamur in processu operationis sicut in principio. Primam assignat
philosophus in 10 Ethic.; quia scilicet cum operatio sit
delectationis causa, quanto aliquis attentius operatur, tanto major
delectatio ex operatione consurgit; homo autem in principio operationis
attentior est ad operationem quam in progressu. Omnia enim nova magis
ad se nostram intentionem trahunt; et ideo in progressu operationis,
quando aliquis negligentius intendit operationem, non sentit tantam in
opere delectationem. Secundam ponit in 7 Ethic., quae etiam est
ratio praemissae. Oportet enim in nobis delectationem esse secundum
modum naturae nostrae; unde cum nostra natura sit mutabilis, non erit
nobis semper idem delectabile, quia jam mutati erimus a pristina
dispositione; et sic post pauca non erit nobis conveniens quod prius
conveniens erat, et ideo quod prius erat delectabile, fit nobis minus
delectabile, vel etiam triste; et haec etiam est ratio quare
continuitas unius rei in nobis fastidium parit, alternatio vero
delectat. In Deo vero qui semper eodem modo se habet, est semper
eadem operatio delectabilis, nec aliqua alternatione delectatur; et
similis ratio est de Angelis et hominibus beatis. Tertia ratio potest
sumi ex verbis Avicennae in 6 de naturalibus. Cum enim ad
delectationem requiratur convenientis perceptio, quanto aliquid minus
sentitur, tanto minus est delectabile; res autem in sui novitate magis
sentiuntur, quia postmodum eorum dispositio fit quasi qualitas quaedam
inhaerens sentientibus; unde fabri qui sonitum malleorum consueverunt
audire, non ita moventur a talibus sonis sicut alii; et ideo in
principio operationis homo magis delectatur quam postmodum in processu
ipsius continuatae; quamvis forte in processu operatio sit intensior.
Ad quartum dicendum, quod quamvis operatio secundum se sit
delectabilis, tamen inquantum adjungitur ei motus, qui fatigationem
inducit, est aliquo modo poenosa et contristans; unde et per accidens
quies est delectabilis, inquantum tollit contristationis causam,
scilicet motum.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad causam materialem delectationis
senes sunt minus apti ad delectationem quam juvenes; et ideo etiam ex
majori causa formali non tantum afficiuntur ex delectatione sicut
juvenes ex minori, loquendo de delectatione quae est passio, quae
scilicet in appetitum sensibilem redundat, et magis sensibilis est
nobis; sicut sulphur modico igne accenditur, quia est ad hoc aptum;
ligna vero quae sunt ad hoc minus apta, majore igne non accenduntur.
Tamen spiritualis delectatio, quae non est passio, non minor est in
senibus quam in juvenibus, sed forte major.
Ad sextum dicendum, quod illi qui similem operationem exercent,
quandoque non eodem modo delectantur; quod potest contingere et ex
parte causae materialis, quia non habent spiritus similiter ad
operationem dispositos; et ex parte causae formalis, quia eadem
operatio uni est conveniens per habitum sibi inhaerentem, et alteri non
est conveniens qui habitum non habet; immo forte est ei contraria, si
contrarium habitum habeat; et propter hoc, dare, quod est liberali
delectabile, est avaro triste.
|
|