|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quaelibet delectatio sit
bona. Omne enim quod conjunctum aliis facit ea eligibiliora, est per
se bonum. Sed delectatio conjuncta quibuscumque bonis facit ea
eligibiliora. Ergo delectatio est per se bonum; et sic quaelibet
delectatio bona erit.
2. Praeterea, nihil appetitur nisi bonum. Sed unumquodque est
appetibile ex hoc quod est delectabile. Ergo delectatio, per se
loquendo, est bona; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, omne esse, inquantum hujusmodi, est bonum. Ergo et
illud quod est ultima entis perfectio, universaliter est bonum. Sed
delectatio est ultima entis perfectio: perficit enim operationem, quae
est actus secundus, ut per philosophum patet. Ergo omnis delectatio
est bona.
1. Sed contra, illud quod fugit virtuosus, est malum. Sed
delectationem fugit temperatus. Ergo delectatio est mala.
2. Praeterea, illud quod judicium rationis impedit, est malum.
Sed delectatio corrumpit aestimationem prudentiae, ut dicitur in 6
Ethic. Ergo delectatio est mala.
3. Praeterea, illud cujus desiderium facit aliquid malum, est per
se malum. Sed desiderium delectationis facit aliquos malos, sicut
intemperatos, qui delectationem prosequuntur ut finem, et blandos,
qui ad delectationem solummodo dulcia loquuntur. Ergo delectatio est
mala.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non omnis tristitia sit mala. Nullum
enim salutiferum est malum. Sed aliqua tristitia est salutifera: quae
enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem
operatur; 2 Corinth. 7, 10. Ergo aliqua tristitia est bona.
2. Praeterea, nullum laudabile est malum. Sed aliquae tristitiae
sunt laudabiles, sicut misericordia, quae est tristitia de alieno
malo, et poenitentia, quae est tristitia de peccatis praeteritis.
Ergo non omnis tristitia est mala.
3. Praeterea, sicut delectatio se habet ad bonum, ita tristitia ad
malum. Sed non omnis delectatio est bona. Ergo nec omnis tristitia
est malum.
1. Sed contra, omne illud quod impedit operationem rectam, est
malum. Sed omnis tristitia operationem impedit, ut patet in 9
Ethic. Ergo omnis tristitia est mala.
2. Praeterea, quod adjunctum alicui facit ipsum minus bonum, est
per se malum. Sed tristitia cuicumque bono adjuncta facit ipsum minus
eligibile; unde 2 Corinth. 9, 7, dicitur: non ex tristitia,
aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus; et eadem ratio
est, cujuscumque virtutis actui tristitia adjungatur. Ergo tristitia
est secundum se malum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod aliqua delectatio sit optimum. Illud
enim quod est ultimus finis, est optimum. Sed delectatio est ultimus
finis: ut enim dicitur 7 Ethicor., est finis architecton.
Architectonicarum autem fines sunt nobiliores et desiderabiliores, ut
dicitur in 1 Ethicor. Ergo delectatio est optimum.
2. Praeterea, dicitur in 2 caeli et mundi: omnis res est propter
suam operationem. Sed operatio est propter delectationem, cum
delectatio sit operationis perfectio, ut dicitur in 10 Ethic. Ergo
delectatio est ultimus finis.
3. Praeterea, illud quod desideratur tantum propter se et nunquam
propter aliud, est ultimus finis. Sed delectatio est hujusmodi:
stultum enim est quaerere quare aliquis velit delectari. Ergo
delectatio est ultimus finis.
4. Praeterea, illud quod omnes appetunt, et cum cujus contrario
nihil est eligibile, videtur esse optimum, et ultimus finis. Sed
omnes delectationem appetunt; et pueri, et bestiae, et homines
sapientes, et insipientes: nec aliquod bonum esset eligibile, si
esset triste: nec etiam esset possibile in aliquo bono continue
perseverare, si esset triste. Ergo delectatio est optimum.
1. Sed contra, ultimus finis hominis et optimum ejus est beatitudo
ipsius. Sed beatitudo non est delectatio, sed magis operatio, ut ex
supra dictis patet. Ergo delectatio non est optimum.
2. Praeterea, secundum Platonem, delectatio est generabilis
natura. Sed nulla generatio est optimum: quia generatio est motus ad
perfectionem. Ergo nulla delectatio potest esse optimum.
3. Praeterea, omne quod eligitur, eligitur in ordine ad optimum.
Sed, sicut dicit philosophus in 10 Ethic., circa multa studium
faceremus, etiam si nullam delectationem inferrent; puta videre,
recordari, scire, et virtutes habere. Ergo delectatio non est
optimum.
4. Praeterea, omne illud quod a natura ordinatur ad aliquid non est
ultimus finis. Sed natura ordinat delectationem ad operationem; unde
operationibus nutritivae et generativae ordinatis ad conservationem
individui et speciei, natura delectationem apposuit, ut ad haec opera
animalia magis inclinarentur. Ergo delectatio non est optimum, vel
ultimus finis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod delectatio dupliciter
potest considerari. Uno modo inquantum est delectatio; alio modo
inquantum est haec delectatio. Delectatio ergo inquantum est
delectatio, aliquod bonum nominat; sed inquantum est talis
delectatio, potest rationem mali habere ex parte ejus ex quo
specificatur; sicut etiam omnis actio quantum ad hoc quod habet de
natura actionis est bona; sed quantum ad hoc quod adjungitur de
defectu, aliqua actio est mala. Similiter etiam inquantum alicui
delectationi adjungitur de defectu, secundum hoc adjungitur ei de
malo. Hoc autem modo adjungitur defectus delectationi quo et
operationi, cum delectatio ex operatione causetur; et sic ex
deficienti operatione deficiens delectatio; et ideo, ut dicitur in
10 Ethicor., sicut operationes differunt ab invicem bonitate et
malitia, ita et delectationes; ut secundum hoc delectatio dicatur bona
quod ex bona operatione procedat, mala vero quae est de mala
operatione.
Ad primum ergo dicendum, quod delectatio quae facit bona
eligibiliora, est delectatio ejus propria, utpote cum justus
delectatur de justa operatione; sed si delectationes intemperati
adjungerentur operationibus justis, non facerent eas delectabiliores;
unde non sequitur omnes delectationes esse bonas.
Ad secundum dicendum, quod non solum appetitur bonum, sed etiam
apparens bonum. Quia autem omnis delectatio ex hoc quod est
delectatio, bona est; quantumcumque ex aliquo adjuncto efficiatur
mala, habet unde apparere possit bona, et per consequens unde possit
appeti; et sic appetibilis est non habenti rectum judicium: sed
habenti rectum judicium delectationes quaedam appetibiles non sunt;
sicut prudens et temperatus non appetit delectationes intemperati.
Ad tertium dicendum, quod illa ratio non probat delectationem esse
bonum, nisi inquantum est delectatio.
Sed quia ex rationibus quae sunt in contrarium, quidam ostendere
volebant omnem delectationem esse malam, ideo ad eas est etiam
respondendum. Ad primum ergo dicendum est, quod virtuosus non fugit
quamlibet delectationem, immo propriam delectationem amplectitur; quod
est delectari in operibus virtutum; fugit autem delectationes
inordinatas; et has concedimus malas esse.
Ad secundum dicendum, quod non quaelibet delectatio impedit judicium
rationis, sed delectatio immoderata et extranea; sicut delectatio
corporalis judicium rationis perturbat, si sit vehemens; sed
spiritualis delectatio judicium rationis confortat, quia unusquisque
attentius operatur in his quibus delectatur, ut dicitur in 10
Ethic.; et sic etiam non sequitur omnem delectationem esse malam.
Ad tertium dicendum, quod illae delectationes quae faciunt hominem
malum, non sunt dicendae simpliciter et vere delectationes: quia non
sunt convenientes homini inquantum est homo, sed inquantum bonum
hominis est in eo quodammodo corruptum: sicut etiam non est dicendum
dulce simpliciter quod videtur habenti corruptum gustum; et dato etiam
quod sint delectationes verae, differunt tamen specie ab illis
delectationibus quae bonae sunt.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod aliquid dicitur bonum
dupliciter: uno modo ut per se eligibile; alio modo ut ordinatum ad
illud; sicut potiones austerae non sunt per se bonae vel appetibiles,
sed solum inquantum sunt utiles ad sanitatem. Tristitia ergo nulla,
per se loquendo, est bona ut per se appetibilis; unde etiam
Augustinus in Lib. de Confess., tolerari eas jubet, non amari,
scilicet tribulationes et tristitias: cujus ratio est, quia omnis
tristitia procedit ex aliquo inconvenienti; habere autem aliquod
inconveniens non potest esse per se appetibile: sed tamen aliquae
tristitiae sunt bonae vel appetibiles, inquantum sunt utiles ad
aliquid; vel ad expellendum pravas delectationes, vel ad aliquid
hujusmodi.
Et per hoc patet responsio ad primum: quia illa tristitia secundum
Deum esse dicitur, et salutifera, quae ordinatur ad salutem; unde
non sequitur quod sit bona, nisi ut medicina quaedam.
Ad secundum dicendum, quod tristitia non potest esse laudabilis nisi
ex suppositione alicujus mali existentis: supposita enim miseria,
laudabilis est misericordia; et similiter peccato praeexistente,
eligibilis est poenitentia. Tamen ubi est bonorum perfectio, nec est
locus misericordiae nec poenitentiae. Unde non sequitur quod tristitia
sit bona simpliciter, sed secundum quid tantum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis omnis tristitia secundum se sit
fugienda, non tamen sequitur quod omnis delectatio sit secundum se
appetenda et bona. Ad hoc enim quod aliquid sit bonum, oportet multa
concurrere, quorum quodlibet deficiens rationem mali inducit; et ita,
omne illud quod habet aliquid de malo, est fugiendum; nec tamen omne
illud quod habet aliquid de bono, est simpliciter appetendum; et sic
omnis tristitia, inquantum aliquid habet de defectu, est fugienda;
non autem omnis delectatio est appetenda, quamvis habeat aliquid de
bono.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod de delectatione fuit triplex
opinio. Una fuit Epicureorum, qui ponebant delectationem, inquantum
hujusmodi, esse optimum, volentes per hoc etiam omnem delectationem
esse bonam. Alia fuit opinio Stoicorum et Platonicorum, qui
ponebant, omnem delectationem esse malam. Tertia fuit opinio
Aristotelis et Peripateticorum, qui posuerunt quasdam delectationes
esse bonas, et quasdam malas; et quod nihil prohibet aliquam
delectationem esse optimum in genere humanorum bonorum: delectatio enim
operationem consequitur; unde cum aliqua operatio sit optimum in genere
humanorum bonorum, quod est felicitas; et delectatio ipsam consequens
optimum erit. Nec illa duo sunt consideranda quasi duo bona, sed
quasi unum bonum. Sicut enim ex perfectione et perfectibili fit una
res perfecta; ita ex delectatione et operatione fit una operatio
perfecta, quae est felicitas; cum delectatio sit operationis
perfectio, ut dicitur in 10 Ethic. Quid autem horum sit propter
alterum eligendum, utrum scilicet delectatio propter operationem, vel
e converso, philosophus ibi insolutum relinquit. Sed tamen secundum
rei veritatem videtur dicendum, quod delectatio ad operationem
ordinetur sicut ad finem; sicut omnes perfectiones secundae non propter
aliud sunt nisi propter sua perfectibilia perficienda. Delectatio
autem est quaedam perfectio operationi superveniens, ut decor
juventuti; unde delectatio ad operationem ordinatur. Sic ergo,
proprie loquendo, delectatio aliqua non est optimum, sed est aliquid
optimi, scilicet felicitatis. Felicitas enim delectationem includit,
ut patet per philosophum in 10 Ethic. Sic ergo ad utrasque rationes
respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod delectatio dicitur esse finis
architecton, non quia sit architectonicae, scilicet civilis, finis
ultimus; nisi forte inquantum est aliquid ultimi finis, ut dictum
est. Dicitur autem esse finis architecton, ut regula quaedam, ad
quam architecton, scilicet civilis, omnia judicat; unde ibi
subjungitur: ad quam respicientes hoc quidem bonum, hoc quidem malum
dicimus. Ex hoc enim aliquis bonus cognoscitur quod delectatur in
bonis; malus autem ex hoc quod delectatur in malis.
Ad secundum dicendum, quod delectatio non est perfectio operationis a
qua operatio speciem habeat; sed magis quae superadditur ei per modum
perfectionis secundae, sicut sanitas ad hominem se habet, et non sicut
anima. Hoc autem interest inter perfectiones primas et secundas; quod
ad primam perfectionem ordinatur perfectibile sicut ad finem, ut
materia ad formam: sed e converso secunda perfectio ordinatur ad
perfectibile, ut scilicet perfectibile per eam esse perfectum habeat;
et sic delectatio ad operationem ordinatur.
Ad tertium dicendum, quod de illis ordinatis ad finem consuevimus
quaerere propter quem fiant quae fini non sunt conjuncta; de his vero
quae fini conjunguntur, talis quaestio non fit, quia statim apparet ea
esse appetibilia. Et quia delectatio non est conjuncta operationi
perfectae, quae est finis; ideo non consuevit quaeri propter quid
aliquis velit delectari. Et praeterea delectatio dicit quietationem
appetitus in aliquo; unde quaerere quare aliquis velit delectari, est
idem quod quaerere quare velit appetitum suum quietari; quod idem est
ac si quaereretur quare aliquis velit finem voluntatis consequi. Licet
autem operatio aliqua sit finis; tamen operatio de suo nomine non
importat rationem finis vel quietationem in fine; et inde est quod
magis quaerimus propter quid vis operari, quam propter quid vis
delectari.
Ad quartum dicendum, quod cujuslibet rei finis est sua perfectissima
operatio; ideo omnes delectationem appetunt, qua operatio perficitur,
sicut et propriam operationem perfectam: et sicut accidit error in
appetitu operationis, quia quidam insistunt operationibus extraneis,
dimissis propriis operationibus, ut omnes mali sequentes operationes
bestiales praetermissis humanis; ita etiam quidam loco propriarum
delectationum extraneas sequuntur.
Ad primum vero eorum quae objiciuntur in oppositum, dicendum, quod
non quaelibet operatio est felicitas, sed operatio perfecta, quam
oportet delectabilem esse; et sic delectatio est aliquid optimi.
Ad secundum dicendum, quod definitio illa Platonis non est
conveniens, ut patet per philosophum in 7 et 10 Ethic. Non enim
delectatio in generatione consistit, sed magis in esse generatum: tunc
enim res potest habere propriam operationem, quae est delectationis
causa, quando jam perfecta est; non autem quando est imperfecta, et
in fieri.
Aliae duae rationes concludunt quod operatio sit melior delectatione;
et hoc quidem verum est. Sed utroque est melius operatio perfecta,
cujus aliquid est delectatio.
|
|