|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sint ponendae aliquae
dotes in hominibus beatis. Dos enim secundum jura datur sponso ad
sustinenda onera matrimonii. Sed sancti non gerunt figuram sponsi,
sed magis figuram sponsae, inquantum sunt membra Ecclesiae. Ergo eis
dotes non dantur.
2. Praeterea, dotes non dantur secundum jura a patre sponsi, sed a
patre sponsae. Omnia autem dona beatitudinis beatis dantur a patre
sponsi, scilicet Christi; Jacob. 1, 17: omne datum optimum et
omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Ergo
hujusmodi dona quae beatis dantur, non sunt dotes appellandae.
3. Praeterea, in matrimonio dantur dotes ad facilius toleranda onera
matrimonii. Sed in matrimonio spirituali non sunt aliqua onera,
maxime secundum statum Ecclesiae triumphantis. Ergo non sunt ibi
aliquae dotes assignandae.
4. Praeterea, dotes non dantur nisi causa matrimonii. Sed
matrimonium spirituale contrahitur cum Christo per fidem secundum
statum Ecclesiae militantis. Ergo eadem ratione si beatis aliquae
dotes conveniunt, convenient etiam sanctis in via existentibus. Sed
istis non conveniunt. Ergo nec beatis.
5. Praeterea, dotes ad bona exteriora pertinent, quae dicuntur bona
fortunae. Sed praemia beatorum erunt de interioribus bonis. Ergo non
debent dotes numerari.
1. Sed contra, Ephes. 5, 32, dicitur: sacramentum hoc magnum
est, dico autem in Christo et Ecclesia; ex quo habetur quod
spirituale matrimonium per carnale significatur. Sed in carnali
matrimonio sponsa dotata traducitur in domum sponsi. Ergo cum sancti
in domum Christi traducantur cum beatificantur, videtur quod aliquibus
dotibus dotentur.
2. Praeterea, dotes in matrimonio corporali assignantur in
matrimonii solatium. Sed matrimonium spirituale est delectabilius quam
corporale. Ergo ei dotes sunt maxime assignandae.
3. Praeterea, ornamenta sponsarum ad dotem pertinent. Sed sancti
ornati in gloriam introducuntur, ut dicitur Isai. 61, 10:
induit me vestimentis salutis (...) quasi sponsam ornatam monilibus
suis. Ergo sancti in patria dotes habent.
Respondeo dicendum, quod absque dubio beatis, quando in gloriam
transferuntur, aliqua dona divinitus dantur ad eorum ornatum; et hi
ornatus a magistris dotes sunt nominati; unde datur quaedam definitio
de dote, de qua nunc loquimur, talis: dos est perpetuus ornatus
animae et corporis, vitae sufficiens, in aeterna beatitudine jugiter
perseverans. Et sumitur haec descriptio ad similitudinem dotis
corporalis, per quam sponsa ornatur, et providetur viro unde possit
sufficienter sponsam et liberos nutrire; et tamen inamissibiliter dos
sponsae conservatur, ut ad eam matrimonio separato revertatur. Sed de
ratione nominis, diversi diversimode opinantur. Quidam enim dicunt,
quod dos non accipitur ex aliqua similitudine ad matrimonium corporale,
sed secundum modum loquendi quo omnem perfectionem seu ornatum
cujuscumque hominis dotem nominamus, sicut dicitur aliquis esse dotatus
scientia qui scientia pollet; et sic Ovidius usus est nomine dotis,
dicens: et quacumque potes dote placere, place. Sed istud non
videtur usquequaque conveniens: quia quandocumque aliquod nomen est
impositum ad aliquid principaliter significandum, non consuevit ad alia
transferri, nisi secundum aliquam similitudinem. Unde cum secundum
primam institutionem nominis dos ad matrimonium carnale pertineat,
videtur quod in qualibet alia acceptione attendatur aliqua similitudo ad
principale significatum. Et ideo alii dicunt, quod secundum hoc
similitudo attenditur, quod dos proprie dicitur donum quod in
matrimonio corporali datur sponsae ex parte sponsi, quando traducitur
in domum sponsi, ad ornatum sponsae pertinens; quod patet ex hoc quod
dixit Sichem Jacob et filiis ejus Gen. 34, 12: augete dotem,
et munera postulate; et Exod. 22, 16: si seduxerit quis
virginem (...) dormieritque cum ea, dotabit eam, et accipiet eam
in uxorem; unde et ornatus qui a Christo sanctis exhibetur, quando
traducuntur in domum gloriae, dos nominatur. Sed hoc est manifeste
contra id quod juristae dicunt, ad quos pertinet de his tractare.
Dicunt enim, quod dos proprie est quaedam datio ex parte mulieris his
qui sunt ex parte viri, facta pro onere matrimonii quod sustinet vir.
Sed illud quod sponsus dat sponsae, vocatur donatio propter nuptias;
et secundum hunc modum accipitur dos 3 Reg. 9, ubi dicitur, quod
Pharao rex Aegypti cepit Gazer, et dedit in dotem filiae suae uxori
Salomonis. Nec contra hoc faciunt auctoritates inductae: quamvis
enim dotes a parente puellae consueverunt assignari, tamen quandoque
contingit, quod sponsus vel pater sponsi assignat dotes vice patris
puellae: quod contingit dupliciter: vel pro nimio affectu ad sponsam,
sicut fuit de Sichem, qui voluit assignare dotem quam debebat accipere
propter vehementem amorem filii sui ad puellam; vel hoc fit in poenam
sponsi, ut virgini a se corruptae dotem de suo assignet, quam pater
puellae debuerat assignare; et in hoc casu loquitur Moyses in
auctoritate inducta. Et ideo secundum alios dicendum, quod dos in
matrimonio carnali proprie dicitur quod datur ab his qui sunt ex parte
mulieris, his qui sunt ex parte viri, ad sustentanda onera
matrimonii, ut dictum est. Sed tunc remanet difficultas, quomodo
haec significatio aptari possit ad propositum, cum ornatus qui sunt in
beatitudine, dentur sponsae spirituali a patre sponsi: quod
manifestabitur respondendo ad argumenta.
Ad primum ergo dicendum, quod dotes quamvis assignentur sponso in
carnali matrimonio ad usum, tamen proprietas et dominium pertinent ad
sponsam; quod patet ex hoc quod soluto matrimonio dos remanet sponsae
secundum jura; et sic etiam in matrimonio spirituali ipsi ornatus qui
sponsae spirituali dantur, scilicet Ecclesiae in membris suis, sunt
quidem ipsius sponsi, inquantum ad ejus gloriam et honorem cedunt; sed
sponsae, inquantum per eas ornatur.
Ad secundum dicendum, quod pater sponsi, scilicet Christi, est
persona sola patris; pater autem sponsae est tota Trinitas. Effectus
autem in creaturis ad totam pertinent Trinitatem; unde hujusmodi dotes
in spirituali matrimonio, proprie loquendo, magis dantur a patre
sponsae quam a patre sponsi. Sed tamen haec collatio quamvis ab
omnibus personis fiat, singulis personis potest appropriari per aliquem
modum: personae quidem patris ut danti, quia in ipso est auctoritas;
ei etiam paternitas respectu creaturae appropriatur, ut dictum est in
1 libro, distinct. 18, quaest. 1, art. 5, in corp., ut sic
idem sit pater sponsi et sponsae; filio vero appropriatur, inquantum
propter ipsum et per ipsum dantur; sed spiritui sancto, inquantum in
ipso et secundum ipsum dantur: amor enim est omnis donationis ratio.
Ad tertium dicendum, quod dotibus per se convenit illud quod per dotes
efficitur, scilicet solatium matrimonii; sed per accidens illud quod
per eas removetur, scilicet onus matrimonii, quod per dotes
alleviatur: sicut gratiae per se convenit facere justum, sed per
accidens quod de impio faciat justum. Quamvis ergo in matrimonio
spirituali non sint aliqua onera, est tamen ibi summa jucunditas; et
ad hanc perficiendam jucunditatem dotes sponsae conferuntur, ut
scilicet delectabiliter per eas sponso conjungatur.
Ad quartum dicendum, quod dotes non consueverunt assignari sponsae
quando desponsatur, sed quando in domum sponsi traducitur, ut
praesentialiter sponsum habeat. Quamdiu autem in hac vita sumus,
peregrinamur a domino; 2 Corinth. 5; et ideo dona quae sanctis in
hac vita conferuntur, non dicuntur dotes, sed illa quae conferuntur
eis quando transferuntur in gloriam, in qua sponso praesentialiter
perfruuntur.
Ad quintum dicendum, quod in spirituali matrimonio interior decor
requiritur, ut in Psalm. 44, 15: omnis gloria ejus filiae regis
ab intus et cetera. Sed in matrimonio corporali requiritur decor
exterior; unde non oportet quod hujusmodi dotes assignentur in
matrimonio spirituali sicut assignantur in corporali.
|
|