|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod dos sit idem quod
beatitudo. Ut enim ex definitione praedicta patet, est ornatus animae
et corporis, in aeterna beatitudine jugiter perseverans. Sed
beatitudo animae est quidam ornatus ejus. Ergo beatitudo est dos.
2. Praeterea, dos dicitur illud per quod sponsa delectabiliter
sponso conjungitur. Sed in spirituali matrimonio beatitudo est
hujusmodi. Ergo beatitudo est dos.
3. Praeterea, visio, secundum Augustinum, est tota substantia
beatitudinis. Sed visio ponitur una de dotibus. Ergo beatitudo est
dos.
4. Praeterea, fruitio beatum facit. Fruitio autem est dos. Ergo
dos beatum facit; et sic est beatitudo.
5. Praeterea, secundum Boetium in 3 de consolatione, beatitudo
est status omnium bonorum congregatione perfectus. Sed status beatorum
perficitur ex dotibus. Ergo dotes sunt beatitudinis partes.
1. Sed contra, dos datur sine meritis. Sed beatitudo non datur,
sed redditur. Ergo beatitudo non est dos.
2. Praeterea, beatitudo est una tantum; dotes vero sunt plures.
Ergo beatitudo non est dos.
3. Praeterea, beatitudo inest homini secundum id quod inest
potissimum in eo, ut dicitur in 1 Ethic. Sed dos etiam in corpore
ponitur. Ergo dos et beatitudo non sunt idem.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod beatitudo et dos sunt idem in re, sed differunt tantum
ratione; quia dos respicit spirituale matrimonium quod est inter
Christum et animam, non autem beatitudo. Sed hoc non potest esse,
ut videtur; cum beatitudo in operatione consistat, dos autem non sit
operatio, sed magis sit qualitas vel dispositio quaedam. Et ideo,
secundum alios, dicendum, quod beatitudo et dos etiam realiter
differunt, ut beatitudo dicatur ipsa operatio perfecta qua anima beata
Deo conjungitur; sed dotes dicuntur habitus vel dispositiones, vel
quaecumque aliae qualitates, quae ordinantur ad hujusmodi perfectam
operationem; ut sic dotes ordinentur ad beatitudinem magis quam sint in
beatitudine ut partes ipsius.
Ad primum ergo dicendum, quod beatitudo, proprie loquendo, non est
animae ornatus, sed est aliquid quod ex ornatu animae provenit, cum
sit operatio quaedam; ornatus vero dicitur aliquis decor ipsius beati.
Ad secundum dicendum, quod beatitudo non ordinatur ad conjunctionem,
sed est ipsa conjunctio animae cum Christo, quae est per operationem;
sed dotes sunt dona disponentia ad hujusmodi conjunctionem.
Ad tertium dicendum, quod visio dupliciter potest accipi. Uno modo
actualiter, idest pro ipso actu visionis; et sic visio non est dos,
sed est ipsa beatitudo. Alio modo potest accipi habitualiter, idest
pro habitu a quo talis operatio elicitur, idest pro ipsa gloriae
claritate, qua anima divinitus illustratur ad Deum videndum; et sic
est dos et principium beatitudinis, non autem est ipsa beatitudo.
Et similiter dicendum ad quartum de fruitione.
Ad quintum dicendum, quod beatitudo colligit omnia bona, non quasi
partes essentiae beatitudinis, sed quasi aliquo modo ad beatitudinem
ordinata, ut supra dictum est.
|
|