|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christo competat habere
dotes. Sancti enim Christo per gloriam conformabuntur; unde dicitur
Philip. 3, 21: qui reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae. Ergo Christus etiam dotes
habet.
2. Praeterea, in spirituali matrimonio assignantur dotes ad
similitudinem matrimonii corporalis. Sed in Christo invenitur quoddam
spirituale matrimonium quod est sibi singulare, scilicet duarum
naturarum in una persona, secundum quod dicitur natura humana in ipso
esse desponsata a verbo, ut patet ex Glossa super illud Psalm.
18, 7: in sole posuit tabernaculum suum; et Apoc. 21, 3:
ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Ergo Christo competit habere
dotes.
3. Praeterea, ut dicit Augustinus in Lib. de Doctr. Christ.,
Christus, secundum regulam Ticonii, propter unitatem corporis
mystici, quae est inter caput et membra, nominat se etiam sponsam, et
non solum sponsum, ut patet Isai. 61, 10: quasi sponsum
decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Cum ergo
sponsae debeantur dotes, oportet in Christo dotes, ut videtur,
ponere.
4. Praeterea, omnibus membris Ecclesiae debetur dos, cum Ecclesia
sit sponsa. Sed Christus est Ecclesiae membrum, ut patet 1
Corinth. 12, 27: vos estis corpus Christi, et membra de
membro; Glossa: de Christo. Ergo Christo debentur dotes.
5. Praeterea, Christus habet perfectam visionem, fruitionem et
delectationem. Hae autem ponuntur dotes. Ergo Christus habuit
dotes.
1. Sed contra, inter sponsum et sponsam exigitur discretio
personarum. Sed in Christo non est aliquid personaliter distinctum a
filio Dei, qui est sponsus, ut patet Joan. 3, 20: qui habet
sponsam, sponsus est. Ergo cum dotes sponsae assignentur, vel pro
sponsa, videtur quod Christo non competat habere dotes.
2. Praeterea, non est ejusdem dare dotes et recipere. Sed
Christus est qui dat spirituales dotes. Ergo Christo non competit
dotes habere.
Respondeo dicendum, quod circa hanc difficultatem est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod in Christo est triplex unio. Una quae
dicitur consentanea, qua unitur Deo per connexionem amoris; alia
dignativa, qua humana natura unitur divinae; tertia qua ipse Christus
unitur Ecclesiae. Dicunt ergo, quod secundum duas uniones competit
Christo habere dotes sub ratione dotis; sed quantum ad tertiam
convenit ei id quod est dos excellentissime, non tamen sub ratione
dotis; quia in tali conjunctione Christus est ut sponsus, sed
Ecclesia ut sponsa. Dos autem datur sponsae quantum ad proprietatem
et dominium, quamvis detur sponso ad usum. Sed hoc non videtur
conveniens. In illa enim conjunctione qua Christus unitur patri per
consensum amoris, etiam inquantum est Deus, non dicitur esse aliquod
matrimonium, quia non est ibi aliqua subjectio, quam oportet esse
sponsae ad sponsum. Similiter etiam nec in conjunctione humanae
naturae ad divinam quae est in unitate personae, vel etiam per
conformitatem voluntatis, potest esse proprie ratio dotis, propter
tria. Primo, quia exigitur conformitas naturae inter sponsum et
sponsam in matrimonio illo in quo dantur dotes; et hoc deficit in
conjunctione humanae naturae ad divinam. Secundo, quia exigitur ibi
distinctio personarum; humana autem natura non est personaliter
distincta a verbo. Tertio, quia dos datur quando sponsa de novo
introducitur in domum sponsi; et sic videtur ad sponsam pertinere,
quae de non conjuncta fit conjuncta. Humana autem natura, quae est
assumpta in unitatem personae a verbo, nunquam fuit quin esset perfecte
conjuncta. Unde secundum alios dicendum, quod vel omnino non convenit
Christo ratio dotis, vel non ita proprie sicut aliis sanctis; ea
tamen quae dotes dicuntur, excellentissime ei conveniunt.
Ad primum ergo dicendum, quod conformatio illa est intelligenda
secundum id quod est dos, et non secundum rationem dotis quae sit in
Christo; non enim oportet quod illud in quo Christo conformamur, sit
eodem modo in nobis et in Christo.
Ad secundum dicendum, quod natura humana non proprie dicitur esse
sponsa in conjunctione illa qua verbo conjungitur, cum non servetur ibi
personarum distinctio, quae inter sponsum et sponsam requiritur. Sed
quod quandoque desponsata dicatur humana natura, secundum quod verbo
conjuncta est, hoc est inquantum habet aliquem actum sponsae, quia
scilicet inseparabiliter conjungitur; et quia in illa conjunctione
humana natura est verbo inferior, et per verbum regitur sicut sponsa
per sponsum.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod aliquando dicitur Christus
sponsa, non est quia ipse vere sit sponsa, sed inquantum assumit
personam sponsae suae, scilicet Ecclesiae, quae est ei spiritualiter
conjuncta; unde nihil prohibet quin per illum modum loquendi posset
dici habere dotes; non quod ipse habeat, sed quia Ecclesia habet.
Ad quartum dicendum, quod nomen Ecclesiae dupliciter accipitur.
Quandoque enim nominat tantummodo corpus quod Christo conjungitur
sicut capiti; et sic tantum Ecclesia habet rationem sponsae; sic vero
Christus non est Ecclesiae membrum, sed est caput influens omnibus
Ecclesiae membris. Alio modo accipitur Ecclesia secundum quod
nominat caput, et membra conjuncta; et sic Christus dicitur membrum
Ecclesiae, inquantum habet officium distinctum ab omnibus aliis,
scilicet influere aliis vitam; quamvis non multum proprie dicatur
membrum, quia membrum importat partialitatem quamdam. In Christo
autem bonum spirituale non est particulatum, sed est totaliter, et
integrum; unde ipse est totum Ecclesiae bonum; nec est aliquod majus
ipse et alii quam ipse solus. Sic autem loquendo de Ecclesia,
Ecclesia non nominat solum sponsam, sed sponsum et sponsam, prout per
conjunctionem spiritualem est ex eis unum effectum. Unde licet
Christus aliquo modo dicatur membrum Ecclesiae, nullo tamen modo
potest dici membrum sponsae; et sic ei non convenit ratio dicti.
Ad quintum dicendum, quod in processu illo est fallacia accidentis:
non enim illa Christo conveniunt secundum quod habent rationem dotis.
|
|