|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli habeant dotes.
Quia super illud Cantic. 6: una est columba mea, dicit Glossa:
una est Ecclesia in hominibus et in Angelis. Sed Ecclesia est
sponsa; et sic membris Ecclesiae convenit habere dotes. Ergo Angeli
dotes habent.
2. Praeterea, Luc. 12, super illud: et vos similes hominibus
expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, dicit Glossa:
ad nuptias dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo Angelorum
multitudinem sibi copulavit. Ergo multitudo Angelorum est sponsa
Christi; et sic Angelis debentur dotes.
3. Praeterea, spirituale matrimonium in spirituali conjunctione
consistit. Sed spiritualis conjunctio non minor est inter Angelos et
Deum, quam inter homines beatos et Deum. Ergo cum dotes, de quibus
nunc agimus, ratione spiritualis matrimonii assignentur, videtur quod
Angelis conveniant dotes.
4. Praeterea, spirituale matrimonium requirit spiritualem sponsum et
spiritualem sponsam. Sed Christo, inquantum est summus spiritus,
magis sunt conformes in natura Angeli quam homines. Ergo magis potest
esse spirituale matrimonium Angelorum ad Christum quam hominum.
5. Praeterea, major convenientia exigitur inter caput et membra,
quam inter sponsum et sponsam. Sed conformitas quae est inter
Christum et Angelos, sufficit ad hoc quod Christus dicatur caput
Angelorum. Ergo eadem ratione sufficit ad hoc quod dicatur sponsus
respectu eorum.
1. Sed contra, Origenes super Cantic., distinguit quatuor
personas; scilicet sponsum et sponsam, adolescentulas, et sodales
sponsi; et dicit, quod Angeli sunt sodales sponsi. Cum ergo dotes
non debeantur nisi sponsae, videtur quod Angelis dotes non
conveniant.
2. Praeterea, Christus desponsavit sibi Ecclesiam per
incarnationem et passionem; unde figuratur per hoc quod dicitur Exod.
4, 25: sponsus sanguinum tu mihi es. Sed Christus per passionem
et incarnationem non aliter fuit conjunctus Angelis quam prius fuerat.
Ergo Angeli non pertinent ad Ecclesiam, secundum quod Ecclesia
dicitur sponsa; ergo Angelis non conveniunt dotes.
Respondeo dicendum, quod ea quae ad dotes animae pertinent, non est
dubium Angelis sicut et hominibus convenire; sed secundum rationem
dotis non ita eis sicut hominibus conveniunt, eo quod non ita proprie
convenit Angelis ratio sponsae sicut hominibus. Exigitur enim inter
sponsum et sponsam naturae conformitas, ut sint ejusdem speciei. Hoc
modo autem homines cum Christo conveniunt, inquantum naturam humanam
assumpsit, per quam assumptionem factus est conformis in natura speciei
humanae omnibus hominibus. Angelis autem non est conformis secundum
unitatem speciei, neque secundum naturam divinam, neque secundum
humanam naturam; et ideo ratio dotis non ita proprie convenit Angelis
sicut hominibus. Tamen in his quae metaphorice dicuntur, cum non
requiratur similitudo quantum ad omnia; non potest ex aliqua
dissimilitudine concludi quod metaphorice aliquid de alio non
praedicetur; et sic ex ratione inducta non potest simpliciter haberi
quod Angelis dotes non conveniant; sed solum quod non ita proprie
sicut hominibus, ratione dissimilitudinis praedictae.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Angeli pertineant ad unitatem
Ecclesiae, non tamen sunt membra Ecclesiae secundum quod Ecclesia
dicitur sponsa per conformitatem naturae; et sic non convenit eis
proprie habere dotes.
Ad secundum dicendum, quod desponsatio illa large accipitur pro
unione, quae non habet conformitatem naturae in specie; et sic etiam
nihil prohibet, large accipiendo dotes, ponere dotes in Angelis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis in matrimonio spirituali non sit
nisi conjunctio spiritualis, tamen illos qui conjunguntur ad perfectam
matrimonii rationem, oportet in specie naturae convenire; et propter
hoc desponsatio ad Angelos proprie non pertinet.
Ad quartum dicendum, quod illa conformatio qua Angeli conformantur
Christo inquantum est Deus, non est talis quae sufficiat ad perfectam
matrimonii rationem, cum non sit secundum convenientiam in specie; sed
magis adhuc remanet distantia infinita.
Ad quintum dicendum, quod nec etiam Christus proprie dicitur caput
Angelorum secundum illam rationem qua caput requirit conformitatem
naturae. Tamen sciendum, quod licet caput et alia membra sint partes
individui unius speciei, non tamen, si unumquodque per se
consideretur, cum alio est ejusdem speciei; manus enim habet aliam
speciem partis a capite. Unde loquendo de membris secundum se, non
requiritur inter ea alia convenientia quam proportionis, ut unum ab
alio accipiat, et unum alii subserviat; et sic convenientia quae est
inter Deum et Angelos, magis sufficit ad rationem capitis quam ad
rationem sponsi.
|
|