|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aureola non sit aliquod
aliud praemium ab essentiali praemio, quod aurea dicitur. Praemium
enim essentiale est ipsa beatitudo. Sed beatitudo, secundum
Boetium, est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Ergo
praemium essentiale includit omne bonum quod habetur in patria; et sic
aureola includitur in aurea.
2. Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed illi
qui servant consilia et praecepta, magis praemiantur quam illi qui
servant praecepta tantum: nec in aliquo praemium eorum videtur
differre, nisi quod unum est altero majus. Cum ergo aureola nominet
praemium quod debetur operibus perfectionis, videtur quod aureola non
dicat aliquid distinctum ab aurea.
3. Praeterea, praemium respondet merito. Sed radix totius meriti
est caritas. Cum ergo caritati respondeat aurea, videtur quod in
patria non erit aliquod praemium ab aurea distinctum.
4. Praeterea, homines beati assumuntur ad Angelorum ordines, ut
dicit Gregorius. Sed in Angelis licet quaedam data sint quibusdam
excellenter, ibi tamen nihil possidetur singulariter: omnia enim in
omnibus sunt, non quidem aequaliter, quia alii aliis sublimius
possident, quae tamen omnes habent, ut etiam Gregorius dicit. Ergo
et in beatis non erit aliquod aliud praemium nisi omnium commune: ergo
aureola non est praemium distinctum ab aurea.
5. Praeterea, excellentiori merito excellentius praemium debetur.
Si ergo aurea debetur operibus quae sunt in praecepto, aureola vero
his quae sunt in consilio; aureola erit perfectior quam aurea: et ita
non deberet diminutive signari: et sic videtur quod aureola non sit
praemium distinctum ab aurea.
1. Sed contra, Exod. 25, super illud: faciet alteram coronam
aureolam, dicit Glossa: ad coronam hanc pertinet canticum novum,
quod virgines tantum coram agno concinunt. Ex quo videtur quod aureola
sit quaedam corona non omnibus, sed aliquibus specialiter reddita.
Aurea autem omnibus beatis redditur. Ergo aureola est aliud quam
aurea.
2. Praeterea, pugnae quam sequitur victoria, debetur corona, 2 ad
Timoth. 2, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Ergo
ubi est specialis ratio certaminis, ibi debet esse specialis corona.
Sed in aliquibus operibus est specialis ratio certandi. Ergo prae
aliis aliquam coronam habere debent, et hanc dicimus aureolam.
3. Praeterea, Ecclesia militans descendit a triumphante, ut patet
Apoc. 21, 2: vidi civitatem sanctam Hierusalem novam
descendentem de caelo a Deo. Sed in Ecclesia militante specialia
opera habentibus specialia praemia redduntur, sicut victoribus corona,
currentibus bravium. Ergo similiter debet esse in Ecclesia
triumphante.
Respondeo dicendum, quod praemium essentiale hominis, quod est ejus
beatitudo, consistit in perfecta conjunctione animae ad Deum,
inquantum eo perfecte fruitur, ut viso et amato perfecte. Hoc autem
praemium metaphorice corona dicitur, vel aurea: tum ex parte meriti,
quod cum quadam pugna agitur, militia enim est vita hominis super
terram: Job 7, 1, tum etiam ex parte praemii, per quod homo
efficitur quodammodo divinitatis particeps, et per consequens regiae
potestatis: Apoc. 5, 10: fecisti nos Deo nostro regnum et
sacerdotes. Corona autem est proprium signum regiae dignitatis: et
eadem ratione praemium quod essentiali additur coronae rationem habet.
Significat etiam corona perfectionem quamdam ratione figurae
circularis, ut ex hoc etiam competat perfectioni beatorum. Sed quia
nihil potest superaddi quin sit eo minus, ideo superadditum praemium
aureola nominatur. Huic autem essentiali praemio, quod aurea
dicitur, aliquid additur dupliciter. Uno modo ex conditione naturae
ejus quae praemiatur, sicut supra beatitudinem animae gloria corporis
adjungitur, unde et ipsa gloria corporis interdum aureola nominatur:
unde et super illud Exod. 25: facies alteram coronam aureolam,
dicit quaedam Glossa, quod in fine aureola superponitur; cum in
Scriptura dicatur, quod eis sublimior gloria in receptione corporum
servetur. Sic autem nunc de aureola non agitur. Alio modo ex ratione
operis meritorii: quod quidem rationem meriti ex duobus habet ex quibus
habet etiam bonitatis rationem: scilicet ex radice caritatis, quae
refertur in finem ultimum; et sic debetur ei essentiale praemium,
scilicet perventio ad finem, quae est aurea: et ex ipso genere actus
laudabilitatem quamdam habet ex debitis circumstantiis, et ex habitu
eliciente, et proximo fine; et sic debetur ei quoddam accidentale
praemium, quod aureola dicitur: et hoc modo de aureola ad praesens
intendimus. Et sic dicendum, quod aureola dicit aliquid aureae
superadditum, idest quoddam gaudium de operibus a se factis, quae
habent rationem victoriae excellentis, quod est aliud gaudium ab eo quo
de conjunctione ad Deum gaudetur, quod gaudium dicitur aurea. Quidam
tamen dicunt, quod ipsum praemium commune, quod est aurea, accipit
nomen aureolae secundum quod virginibus vel martyribus vel doctoribus
redditur, sicut et denarius accipit nomen debiti ex hoc quod alicui
debetur, quamvis omnino idem sint debitum et denarius; non tamen ita
quod praemium essentiale oporteat esse majus quando aureola dicitur;
sed quia excellentiori actui respondet, non quidem secundum meriti
intensionem, sed secundum modum merendi; ut quamvis in duobus sit
aequalis limpiditas divinae visionis, in uno tamen dicatur aureola,
non in altero, inquantum respondet excellentiori merito secundum modum
agendi. Sed hoc videtur esse contra intentionem Glossae Exod.
30. Si enim idem esset aurea et aureola; non diceretur aureola
aureae superponi. Et praeterea, cum merito respondeat praemium,
oportet quod illi excellentiae meriti quae est ex modo agendi,
respondeat aliqua excellentia in praemio; et hanc excellentiam vocamus
aureolam; unde oportet aureolam ab aurea differre.
Ad primum ergo dicendum, quod beatitudo includit in se omnia bona quae
sunt necessaria ad perfectam hominis vitam, quae consistit in perfecta
hominis operatione; sed quaedam possunt superaddi non quasi necessaria
ad perfectam operationem, ut sine quibus esse non possit, sed quia his
additis est beatitudo clarior; unde pertinet ad bene esse
beatitudinis, et ad decentiam quamdam ipsius; sicut et felicitas
politica ornatur nobilitate, et corporis pulchritudine, et hujusmodi,
sine quibus tamen esse potest, ut patet in 1 Ethicor.: et hoc modo
se habet aureola ad beatitudinem patriae.
Ad secundum dicendum, quod ille qui servat consilia et praecepta,
semper magis meretur quam ille qui servat praecepta tantum, secundum
quod ratio meriti consideratur in operibus ex ipso genere operum, non
autem semper secundum quod ratio meriti pensatur ex radice caritatis;
cum quandoque ex majori caritate aliquis servet praecepta tantum quam
aliquis praecepta et consilia. Sed ut pluries accidit e converso;
quia probatio dilectionis est exhibitio operis, sicut dicit
Gregorius. Non ergo ipsum praemium essentiale magis intensum dicitur
aureola, sed id quod praemio essentiali superadditur indifferenter,
sive sit majus praemium essentiale habentis aureolam, sive minus, sive
aequale praemio essentiali non habentis.
Ad tertium dicendum, quod caritas est principium merendi; sed actus
noster est quasi instrumentum quo meremur. Ad effectum autem
consequendum non solum requiritur debita dispositio in primo movente,
sed etiam recta dispositio in instrumento; et ideo in effectu aliquid
consequitur ex parte primi principii, quod est principale, et aliquid
ex parte instrumenti, quod est secundarium; unde et in praemio aliquid
est ex parte caritatis, scilicet aurea, et aliquid ex genere
operationis, ut aureola.
Ad quartum dicendum, quod Angeli omnes ex eodem genere actus suam
beatitudinem meruerunt, scilicet in hoc quod sunt conversi ad Deum;
et ideo nullum singulare praemium invenitur in uno quod alius non habeat
aliquo modo. Homines autem diversis generibus actuum beatitudinem
merentur; et ideo non est simile. Tamen illud quod unus videtur
specialiter habere inter homines, quodammodo omnes communiter habent,
inquantum scilicet per caritatem perfectam unusquisque bonum alterius
suum reputat. Non tamen hoc gaudium quo unus alteri congaudet, potest
aureola nominari; quia non datur in praemium victoriae ejus, sed magis
respicit victoriam alienam; corona vero ipsis victoribus redditur, non
victoriae congaudentibus.
Ad quintum dicendum, quod major est excellentia meriti, quae
consurgit ex caritate, quam illa quae consurgit ex genere actus; sicut
finis ad quem ordinat caritas, est potior his quae sunt ad finem,
circa quae actus nostri consistunt. Unde etiam praemium respondens
merito ratione caritatis, quantumcumque sit parvum, est majus quolibet
praemio respondente actui ratione sui generis; et ideo aureola
diminutive dicitur respectu aureae.
|
|