|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ratione virginitatis non
debeatur aureola. Ubi enim est major difficultas in opere, ibi
debetur majus praemium. Sed majorem difficultatem patiuntur in
abstinendo a delectabilibus carnis viduae quam virgines: dicit enim
Hieronymus, quod quanto major est difficultas ex parte quadam a
voluptatis illecebris abstinere, tanto majus est praemium; et loquitur
in commendationem viduarum. Philosophus etiam in libro de animalibus,
ait, quod juvenes corruptae magis appetunt coitum propter
rememorationem delectationis. Ergo aureola, quae est maximum
praemium, debetur magis viduis quam virginibus.
2. Praeterea, si virginitati deberetur aureola; ubi esset
perfectissima virginitas, maxime inveniretur aureola. Sed in beata
virgine est perfectissima virginitas; unde et virgo virginum
nominatur; et tamen ei non debetur aureola, quia nullam pugnam
sustinuit in continendo, cum corruptione fomitis non fuerit infestata.
Ergo virginitati aureola non debetur.
3. Praeterea, ei quod non est secundum omne tempus laudabile, non
debetur praemium excellens. Sed virginitatem servare non fuisset
laudabile in statu innocentiae, cum tunc esset homini praeceptum:
crescite et multiplicamini, et replete terram; Gen. 1, 28: nec
etiam tempore legis, quando steriles erant maledictae. Ergo
virginitati aureola non debetur.
4. Praeterea, non debetur idem praemium virginitati servatae et
virginitati amissae. Sed pro virginitate amissa quandoque debetur
aureola, utpote si aliqua invita prostituatur a tyranno, quia
Christum profitetur. Ergo virginitati aureola non debetur.
5. Praeterea, excellens praemium non debetur ei quod inest nobis a
natura. Sed virginitas innascitur cuilibet homini et bono et malo.
Ergo virginitati aureola non debetur.
6. Praeterea, sicut se habet viduitas ad fructum sexagenarium, ita
virginitas ad fructum centesimum et aureolam. Sed non cuilibet viduae
debetur fructus sexagenarius, sed solum viduitatem voventi, ut quidam
dicunt. Ergo videtur quod nec cuilibet virginitati aureola debeatur,
sed solum virginitati ex voto servatae.
7. Praeterea, praemium non respondet necessitati, cum omne meritum
in voluntate consistat. Sed quidam sunt virgines ex necessitate, ut
naturaliter frigidi et eunuchi. Ergo virginitati non semper debetur
aureola.
1. Sed contra est quod habetur Exod. 25, 25: facies alteram
coronam aureolam; Glossa: ad coronam pertinet canticum novum quod
virgines coram agno concinunt, scilicet qui sequuntur agnum quocumque
ierit. Ergo praemium quod virginitati debetur, dicitur aureola.
2. Praeterea, Isaiae 6, 4, dicitur: haec dicit dominus
eunuchis; et sequitur: dabo eis nomen melius a filiis et filiabus;
Glossa: propriam gloriam excellentemque signat. Sed per eunuchos qui
seipsos castraverunt propter regnum caelorum, virgines designantur.
Ergo virginitati debetur aliquod excellens praemium, et haec vocatur
aureola.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod martyribus aureola non debeatur.
Aureola enim est praemium quod operibus supererogationis redditur;
unde dicit Beda super illud Exod. 25: aliam coronam aureolam
etc.: de eorum praemio potest recte intelligi qui generalia mandata
spontanea vitae perfectioris electione transcendunt. Sed mori pro
confessione fidei quandoque est necessitatis, non supererogationis, ut
patet ex hoc quod dicitur Roman. 10, 10: corde creditur ad
justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ergo martyrio non
semper debetur aureola.
2. Praeterea, secundum Gregorium, servitia tanto magis sunt
grata, quanto magis sunt libera. Sed martyrium minimum habet de
libertate, cum sit poena ab alio violenter inflicta. Ergo martyrio
aureola non debetur, quae respondet merito excellenti.
3. Praeterea, martyrium non solum consistit in exteriori passione
mortis, sed etiam in interiori voluntate; unde Bernardus distinguit
tria genera martyrum: voluntate, non nece, ut Joannes; voluntate et
nece, ut Stephanus; nece, non voluntate, ut innocentes. Si ergo
martyrio aureola deberetur, magis deberetur martyrio voluntatis quam
exteriori martyrio, cum meritum ex voluntate procedat. Hoc autem non
ponitur. Ergo martyrio aureola non debetur.
4. Praeterea, afflictio corporis est minor quam afflictio mentis,
quae est per interiores dolores, et interiores animae passiones. Sed
interior etiam afflictio quoddam martyrium est; unde dicit Hieronymus
in sermone de assumptione: recte dixerim, Dei genitrix virgo et
martyr fuit, quamvis in pace vitam finiverit; unde etiam ipsius animam
pertransivit gladius, scilicet dolor de morte filii. Cum ergo
interiori dolori aureola non respondeat, nec exteriori respondere
debet.
5. Praeterea, ipsa poenitentia quoddam martyrium est; unde dicit
Gregorius: quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen et pax
nostra martyrium suum: quia etsi carnis colla ferro non subjicimus,
spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus. Poenae
autem quae in exterioribus operibus consistit, aureola non debetur.
Ergo nec etiam omni exteriori martyrio.
6. Praeterea, illicito operi non debetur aureola. Sed illicitum
est sibi ipsi manus injicere, ut patet per Augustinum in Lib. de
Civ. Dei; et tamen quorumdam martyria in Ecclesia celebrata sunt,
qui sibi manus injecerunt, tyrannorum rabiem fugientes, ut patet in
ecclesiastica historia, de quibusdam mulieribus apud Alexandriam.
Ergo non semper martyrio debetur aureola.
7. Praeterea, contingit aliquando aliquem pro fide vulnerari, et
etiam aliquo tempore supervivere. Hunc constat martyrem esse; et
tamen ei, ut videtur, aureola non debetur, quia ejus pugna non
duravit usque ad mortem. Ergo non semper martyrio debetur aureola.
8. Praeterea, quidam magis affliguntur in amissione temporalium
rerum quam etiam in proprii corporis afflictione; quod patet ex hoc
quod multas afflictiones sustinent ad lucra acquirenda. Si ergo eis
propter Christum temporalia bona diripiantur, videtur quod sint
martyres; nec tamen eis, ut videtur, debetur aureola. Ergo idem
quod prius.
9. Praeterea, martyr videtur esse ille qui pro fide occiditur; unde
dicit Isidorus: martyres Graece, testes Latine dicuntur, quia
propter testimonium Christi passiones sustinent vel sustinuerunt, et
usque ad mortem pro veritate certaverunt. Sed aliquae aliae virtutes
sunt fide excellentiores, ut justitia, caritas, et hujusmodi, quae
sine gratia esse non possunt; quibus tamen non debetur aureola. Ergo
videtur quod nec martyrio aureola debeatur.
10. Praeterea, sicut veritas fidei est a Deo, ita et quaelibet
alia veritas, ut dicit Ambrosius, quia omne verum a quocumque
dicatur, a spiritu sancto est. Si ergo sustinenti mortem pro veritate
fidei debetur aureola, eadem ratione et sustinentibus mortem pro
qualibet alia veritate; quod tamen non videtur.
11. Praeterea, bonum commune est potius bono particulari. Sed si
aliquis pro conservatione reipublicae moriatur in bello justo, non
debetur ei aureola. Ergo etiam si occidatur pro conservatione fidei in
seipso; et sic martyrio aureola non debetur.
12. Praeterea, omne meritum ex libero arbitrio procedit. Sed
quorumdam martyria celebrat Ecclesia qui usum liberi arbitrii non
habuerunt. Ergo aureolam non meruerunt; et sic non omnibus martyribus
debetur aureola.
1. Sed contra Augustinus dicit in Lib. de sancta virginitate:
nemo, quantum puto, ausus fuit praeferre virginitatem martyrio. Sed
virginitati debetur aureola. Ergo et martyrio.
2. Praeterea, corona debetur certanti; sed in martyrio est
specialis difficultas pugnae; ergo ei debetur specialis aureola.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod doctoribus aureola non debeatur. Omne
enim praemium quod in futuro habebitur, alicui actui virtutis
respondet. Sed praedicare vel docere non est actus alicujus virtutis.
Ergo doctrinae vel praedicationi non debetur aureola.
2. Praeterea, docere et praedicare, ex doctrina et studio
proveniunt. Sed ea quae praemiantur in futuro, non sunt acquisita per
humanum studium; quia naturalibus acquisitis non meremur. Ergo pro
doctrina et praedicatione nullus in futuro meretur aureolam.
3. Praeterea, exaltatio in futuro respondet humiliationi in
praesenti; quia qui se humiliat exaltabitur, Luc. 14, 11. Sed
in docendo et praedicando non est humiliatio, immo magis superbiae
occasio; unde Glossa dicit, Matth. 4, quod Diabolus multos
decepit honore magisterii inflatos. Ergo videtur quod praedicationi et
doctrinae aureola non debeatur.
1. Sed contra est, Ephes. 1 super illud: ut sciatis quae sit
eminens etc., dicit Glossa: quoddam crementum habebunt sancti
doctores ultra id quod alii communiter habebunt. Ergo et cetera.
2. Praeterea, Cant. 8 super illud: vinea mea est coram me,
dicit Glossa: ostendit quid singularis praemii doctoribus ejus
disponit. Ergo doctores habebunt singulare praemium; et hoc vocamus
aureolam.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod ubi est praecellens
ratio victoriae, ibi debetur aliqua specialis corona; unde cum per
virginitatem aliquis singularem quamdam victoriam obtineat de carne,
contra quam continue bellum geritur, ut patet Gal. 5, 17:
spiritus concupiscit adversus carnem; virginitati specialis corona
debetur, quae aureola nominatur. Et hoc quidem communiter ab omnibus
tenetur; sed cui virginitati debeatur aureola, non omnes dicunt.
Quidam enim dicunt, aureolam actui deberi; unde illa quae actu
virginitatem servat, aureolam habebit, si sit de numero salvandorum.
Sed hoc non videtur esse conveniens; quia secundum hoc, illae quae
habent voluntatem nubendi, et tamen antequam nupserint decedunt,
habebunt aureolam. Unde alii dicunt, quod aureola debeatur statui,
et non actui; ut illae tantum virgines aureolam mereantur, quae in
statu virginitatis perpetuae servandae per votum se posuerunt. Sed hoc
etiam non videtur conveniens; quia aliquis ex pari voluntate potest
servare virginitatem non vovens, sicut alius vovens. Et ideo aliter
potest dici, quod meritum omne actui virtutis debetur a caritate
imperato. Virginitas autem secundum hoc ad genus virtutis pertinet
secundum quod perpetua incorruptio mentis et corporis sub electione
cadit, ut patet ex his quae dicta sunt, 33 dist., et ideo illis
tantum virginibus aureola proprie debetur quae propositum habuerunt
virginitatem perpetuo conservandi, sive hoc propositum voto firmaverint
sive non; et hoc dico secundum quod aureola proprie accipitur ut
praemium quoddam merito redditum; quamvis hoc propositum aliquando
fuerit interruptum, integritate tamen carnis manente, dummodo in fine
vitae inveniatur: quia virginitas mentis reparari potest, quamvis non
virginitas carnis, ut supra, dist. 33, dictum est. Si autem
aureolam large accipiamus pro quocumque gaudio quod in patria habebunt
super gaudium essentiale; sic etiam incorruptis carne aureola
respondebit, etiamsi propositum non habuerint perpetuo virginitatem
servandi; non enim est dubium quod de incorruptione corporis
gaudebunt, sicut et innocentes de hoc quod immunes a peccato fuerunt,
quamvis etiam peccandi opportunitatem non habuerint, ut patet in pueris
baptizatis. Sed haec non est propria acceptio aureolae, sed valde
communis.
Ad primum ergo dicendum, quod in continendo secundum aliquid majorem
pugnam sustinent virgines, et secundum aliquid viduae, ceteris
paribus. Virginibus enim concupiscentiam inflammat et experiendi
desiderium, quod ex quadam quasi curiositate procedit, qua etiam fit
ut homo libentius videat quae nunquam vidit; et etiam quandoque eis
concupiscentiam auget aestimatio majoris delectationis quam sit secundum
veritatem, et inconsideratio eorum incommodorum quae delectationi
hujusmodi adjunguntur; et quantum ad hoc viduae minorem sustinent
pugnam, majorem autem propter delectationis memoriam; et in diversis
unum alteri praejudicabit secundum diversas hominis dispositiones; quia
quidam magis moventur hoc, quidam illo. Quidquid autem sit de
quantitate pugnae, tamen hoc certum est, quod perfectior est victoria
virginum quam viduarum. Perfectissimum enim genus victoriae est, et
pulcherrimum, hosti nunquam cessisse. Corona autem non debetur
pugnae, sed victoriae de pugna.
Ad secundum dicendum, quod duplex est circa hoc opinio. Quidam enim
dicunt, quod beata virgo pro virginitatis praemio non habet aureolam,
si aureola proprie accipiatur secundum quod respicit pugnam; tamen
habet aliquid majus aureola, propter perfectissimum propositum
virginitatis servandae. Alii vero dicunt, quod aureolam, etiam sub
propria ratione aureolae, habet excellentissimam: quamvis enim pugnam
non senserit, pugnam tamen aliquam carnis habuit; sed ex vehementia
virtutis adeo habuit carnem subditam, quod hujusmodi pugna ei
insensibilis erat. Sed istud non videtur convenienter dici; quia cum
beata virgo credatur omnino fuisse immunis a fomitis inclinatione
propter ejus sanctificationem perfectam, non est pium ponere aliquam
pugnam a carne fuisse in ea; cum talis pugna non sit nisi ex fomitis
inclinatione, nec tentatio quae est a carne, sine peccato esse
possit, ut patet per Glossam 2 Corinth. 12, super illud: datus
est mihi stimulus carnis meae. Unde dicendum est, quod aureolam
proprie habet, ut in hoc membris aliis Ecclesiae conformetur in quibus
virginitas invenitur; et quamvis non habuerit pugnam per tentationem
quae est a carne, habuit tamen pugnam per tentationem ab hoste, qui
nec etiam ipsum Christum reveritus est, ut patet Matth. 4.
Ad tertium dicendum, quod virginitati non debetur aureola, nisi
inquantum addit quamdam excellentiam super alios continentiae gradus.
Si autem Adam non peccasset, virginitas nullam perfectionem
addidisset supra continentiam conjugalem; quia fuissent tunc nuptiae
honorabiles, et torus immaculatus, nulla concupiscentiae foeditate
existente; unde virginitas tunc servata non fuisset, nec ei tunc
aureola deberetur. Sed mutata humanae naturae conditione, virginitas
specialem decorem habet; et ideo speciale praemium ei redditur. Etiam
tempore legis Moysi, quando cultus Dei etiam per carnalem actum
propagandus erat, non erat omnino laudabile a commixtione carnis
abstinere; unde nec tali proposito speciale praemium redderetur, nisi
ex divino processisset instinctu, ut creditur de Hieremia et de
Elia, quorum conjugia non leguntur.
Ad quartum dicendum, quod si aliqua per violentiam oppressa fuerit,
non amittit propter hoc aureolam, dummodo propositum perpetuo
virginitatem servandi inviolabiliter servet, si illi actui nullo modo
est consentiens. Non tamen per hoc virginitatem perdit, ut supra,
dist. 33, dictum est; et hoc dico, sive pro fide, sive pro
quacumque alia causa violenter corrumpatur. Sed si hoc pro fide
sustineat, hoc erit ei meritorium, et ad genus martyrii pertinebit;
unde Lucia dixit; si me invitam violari feceris, mihi castitas
duplicabitur ad coronam; non quod habeat duas virginitatis aureolas;
sed quia duplex praemium reportabit, unum pro virginitate custodita,
aliud pro injuria quam passa est. Dico etiam, quod si talis violenter
oppressa concipiat, nec ex hoc meritum virginitatis perdit; nec tamen
matri Christi aequabitur, in qua fuit cum integritate mentis
integritas carnis.
Ad quintum dicendum, quod virginitas nobis a natura innascitur quantum
ad id quod in virginitate materiale est; sed propositum perpetuae
incorruptionis servandae, ex quo virginitas meritum habet, non est
innatum, sed ex munere gratiae proveniens.
Ad sextum dicendum, quod non cuilibet viduae fructus sexagenarius
debetur, sed ei solum quae propositum viduitatis servandae retinet,
quamvis etiam votum non emittat, sicut et de virginitate dictum est.
Ad septimum dicendum, quod si frigidi et eunuchi voluntatem habeant
incorruptionem perpetuam servare, etiam si facultas adesset coeundi,
virgines sunt dicendi et aureolam merentur; faciunt enim de necessitate
virtutem. Si vero voluntatem habeant ducendi conjugem, si possent,
aureolam non merentur. Unde dicit Augustinus in Lib. de sancta
virginitate: quibus ipsum virile membrum debilitatur, ut generare non
possint, ut sunt eunuchi, sufficit, cum Christiani fiunt, et Dei
praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt, ut conjuges, si
possent, haberent, conjugatis fidelibus adaequari.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut inest quaedam pugna
spiritui contra interiores concupiscentias, ita etiam inest homini
quaedam pugna contra passiones exterius illatas; unde sicut
perfectissimae victoriae qua de concupiscentiis carnis triumphatur,
scilicet virginitati, debetur specialis corona, quae aureola dicitur;
ita etiam perfectissimae victoriae quae habetur de impugnatione
exteriori, debetur aureola. Perfectissima autem victoria de
exterioribus passionibus consideratur ex duobus. Primo ex magnitudine
passionis. Inter omnes autem passiones illatas exterius praecipue
locum mors tenet, sicut et in passionibus interioribus praecipue sunt
venereorum concupiscentiae; et ideo quando aliquis obtinet victoriam de
morte, et ordinatis ad mortem, perfectissime vincit. Secundo
perfectio victoriae consideratur ex causa pugnae; quando scilicet pro
honestissima causa pugnatur, quae scilicet est ipse Christus. Et
haec duo in martyrio considerantur, quod est mors suscepta propter
Christum. Martyrem enim non facit poena, sed causa. Et ideo
martyrio aureola debetur, sicut et virginitati.
Ad primum ergo dicendum, quod sustinere mortem propter Christum,
quantum est de se, est opus supererogationis: non enim quilibet
tenetur fidem suam coram persecutore profiteri: sed in casu est de
necessitate salutis, quando scilicet aliquis a persecutore deprehensus
de fide sua requiritur, quam confiteri tenetur. Nec tamen sequitur
quod aureolam non mereatur. Aureola enim non debetur operi
supererogationis inquantum est supererogatio, sed inquantum
perfectionem quamdam habet; unde tali perfectione manente, etiam si
non sit supererogatio, aliquis aureolam meretur.
Ad secundum dicendum, quod martyrio non debetur aliquod praemium
secundum hoc quod ab exteriori infligitur, sed secundum hoc quod
voluntarie sustinetur: quia non meremur nisi per ea quae sunt in
nobis: et quanto id quod quis sustinet voluntarie, est difficilius,
et magis natum voluntati repugnare, tanto voluntas quae propter
Christum illud sustinet, ostenditur firmius fixa in Christo; et ideo
excellentius ei praemium debetur.
Ad tertium dicendum, quod quidam actus sunt qui in ipso actu habent
quamdam vehementiam delectationis vel difficultatis; et in talibus
actus semper addit ad rationem meriti vel demeriti secundum quod in actu
oportet voluntatem variari ex vehementia actus a statu in quo prius
erat: et ideo, ceteris paribus, actu luxuriam exercens plus peccat
quam qui solum in actum consentit; quia in ipso actu voluntas augetur.
Similiter cum actus martyrii maximam difficultatem habeat, voluntas
martyrii non pertingit ad illud meritum quod actui martyrum debetur
ratione difficultatis; quamvis possit etiam pervenire ad ulterius
praemium, considerata radice merendi: quia aliquis ex majori caritate
potest velle sustinere martyrium, quam alius sustineat. Unde
voluntarie martyr potest mereri sua voluntate praemium essentiale
aequale vel majus eo quod martyri debetur. Sed aureola debetur
difficultati quae est ipsa pugna martyrii; unde aureola voluntarie
tantum martyribus non debetur.
Ad quartum dicendum, quod sicut delectationes tactus, circa quas est
temperantia, praecipuum locum tenent inter omnes delectationes
interiores et exteriores; ita dolores tactus omnibus aliis doloribus
praeeminent; et ideo difficultati illi quae accidit in sustinendo
dolores tactus, puta qui sunt in verberibus et hujusmodi, debetur
aureola magis quam difficultati sustinendi interiores dolores; pro
quibus tamen aliquis non proprie dicitur martyr, nisi secundum quamdam
similitudinem; et hoc modo Hieronymus loquitur.
Ad quintum dicendum, quod afflictio poenitentiae non est, proprie
loquendo, martyrium, quia non consistit in his quae ad mortem
inferendam ordinantur, cum ordinetur solum ad carnem domandam; quam
mensuram si excesserit, erit afflictio culpanda. Dicitur ergo propter
similitudinem afflictionis martyrium: quae quidem afflictio excedit
martyrii afflictionem diuturnitate, sed exceditur intensione.
Ad sextum dicendum, quod secundum Augustinum in 1 de Civ. Dei,
nulli licitum est sibi manus injicere quacumque ex causa, nisi forte
divino instinctu fiat ad exemplum fortitudinis extendendum, ut mors
contemnatur. Illi autem de quibus est objectum, divino instinctu
mortem sibi intulisse creduntur; et propter hoc eorum martyria
Ecclesia celebrat.
Ad septimum dicendum, quod si aliquis propter fidem vulnus mortale
accipiat, et supervivat, non est dubium quod aureolam meretur; sicut
de beata Caecilia patet, quae triduo supervixit, et de multis
martyribus qui in carcere sunt defuncti. Sed etiam si vulnus non
mortale accipiat, et tamen exinde mortem incurrat, creditur aureolam
promereri; quamvis quidam dicant, quod aureolam non meretur, si ex
incuria vel negligentia propria mortem incurrat: non enim ista
negligentia eum ad mortem perduxisset, nisi praesupposito vulnere quod
pro fide acceptum est; et ita vulnus propter Christum susceptum est ei
plena occasio mortis. Unde propter hoc aureolam non videtur amittere,
nisi sit talis negligentia quae culpam mortalem inducat, quae ei et
auream aufert et aureolam. Si vero ex vulnere mortali suscepto non
moriatur aliquo casu contingente, vel etiam vulnera non mortalia
susceperit, et adhuc carcerem sustinens moriatur; adhuc aureolam
meretur; unde et quorumdam sanctorum martyria in Ecclesia celebrantur
qui in carcere mortui sunt aliquibus verberibus longe ante susceptis,
sicut patet de Marcello Papa. Qualitercumque igitur afflictio
propter Christum illata usque ad mortem continuetur (sive mors inde
sequatur, sive non), aliquis martyr efficitur, et aureolam meretur.
Si vero non continuetur usque ad mortem; non propter hoc aliquis
dicetur martyr; sicut patet de Sylvestro, de quo non solemnizat
Ecclesia sicut de martyre, quia in pace vitam finivit, quamvis prius
aliquas passiones sustinuerit.
Ad octavum dicendum, quod sicut temperantia non est circa
delectationes in pecuniis vel in honoribus et hujusmodi, sed solum in
delectationibus tactus quasi praecipuis; ita etiam fortitudo est circa
pericula mortis sicut circa praecipua, ut dicitur in 3 Ethic.; et
ideo soli injuriae quae irrogatur circa corpus proprium, ex qua nata
est mors sequi, debetur aureola. Sive igitur aliquis propter
Christum res temporales, sive famam, vel quidquid hujusmodi amittat,
non efficitur propter hoc proprie martyr, nec meretur aureolam; nec
plus aliquis potest ordinate res exteriores diligere quam proprium
corpus: amor autem inordinatus non coadjuvat ad meritum aureolae: nec
etiam potest dolor de amissione rerum coaequari dolori de corporis
occisione, et aliis hujusmodi.
Ad nonum dicendum, quod causa sufficiens ad martyrium non solum est
confessio fidei, sed quaecumque alia virtus, non politica, sed
infusa, quae finem habeat Christum. Quolibet enim actu virtutis
aliquis testis Christi efficitur, inquantum opera quae in nobis
Christus perficit, testimonium bonitatis ejus sunt; unde aliquae
virgines sunt occisae pro virginitate quam servare volebant, sicut
beata Agnes, et quaedam aliae, quarum martyria in Ecclesia
celebrantur.
Ad decimum dicendum, quod veritas fidei habet Christum pro fine vel
pro objecto; et ideo confessio ipsius aureolam meretur, si poena
addatur, non solum ex parte finis, sed ex parte materiae. Sed
confessio cujuscumque alterius veritatis non est causa sufficiens ad
martyrium ratione materiae, sed solum ratione finis; utpote si aliquis
prius vellet occidi quam quodcumque mendacium dicendo, contra ipsum
peccare.
Ad undecimum dicendum, quod etiam bonum increatum excedit omne bonum
creatum; unde quicumque finis creatus, sive sit bonum commune, sive
bonum privatum, non potest actui tantam bonitatem praestare quantam
finis increatus; cum scilicet aliquid propter Deum agitur: et ideo
cum quis propter bonum commune non relatum ad Christum mortem
sustinet, aureolam non meretur; sed si hoc referatur ad Christum,
aureolam merebitur, et martyr erit; utpote si rempublicam defendat ab
hostium impugnatione qui fidem Christi corrumpere moliuntur, et in
tali defensione mortem sustineat.
Ad duodecimum dicendum, quod quidam dicunt, quod in innocentibus
occisis pro Christo virtute divina acceleratus est usus rationis,
sicut et in Joanne Baptista, dum adhuc esset in materno utero; et
secundum hoc vere martyres fuerunt et voluntate et actu, et aureolam
habent. Sed alii dicunt, quod fuerunt martyres actu tantum, et non
voluntate: quod videtur sentire Bernardus, distinguens tria genera
martyrum, ut dictum est; et secundum hoc innocentes sicut non
pertingunt ad perfectam rationem martyrii, sed aliquid martyrii habent
ex hoc quod passi sunt pro Christo; ita etiam aureolam habent, non
quidem secundum perfectam rationem; sed secundum aliquam
participationem, inquantum scilicet gaudent se in obsequium Christi
occisos esse, ut dictum est de pueris baptizatis, quod habebunt
aliquod gaudium de innocentia, et carnis integritate.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut per martyrium et
virginitatem aliquis perfectissimam victoriam obtinet de carne et
mundo; ita et perfectissima victoria contra Diabolum obtinetur,
quando aliquis non solum Diabolo impugnanti non cedit, sed etiam eum
expellit, et non solum a se, sed etiam ab aliis. Hoc autem fit per
praedicationem et doctrinam. Et ideo praedicationi et doctrinae
aureola debetur, sicut et virginitati et martyrio. Nec est dicendum,
ut quidam dicunt, quod tantum debeatur praelatis, quibus competit ex
officio praedicare et docere; sed quibuscumque qui licite hunc actum
exercent. Praelatis autem non debetur, quamvis habeant officium
praedicandi, nisi actu praedicent: quia corona non debetur habitui,
sed actuali pugnae, secundum illud 2 Timoth. 2, 5: non
coronabitur nisi qui legitime certaverit.
Ad primum ergo dicendum, quod praedicare et docere sunt actus alicujus
virtutis, scilicet misericordiae; unde et inter spirituales
eleemosynas computantur, ut patet supra, dist. 25, quaest. 2,
art. 3.
Ad secundum dicendum, quod quamvis facultas praedicandi et docendi
quandoque ex studio proveniat, tamen usus doctrinae ex voluntate
procedit, quae per caritatem informatur a Deo infusam; et sic actus
ejus meritorius esse potest.
Ad tertium dicendum, quod exaltatio in hac vita non diminuit alterius
vitae praemium, nisi ei qui in tali exaltatione propriam gloriam
quaerit; qui autem talem exaltationem in utilitatem aliorum convertit,
ex ea sibi mercedem acquirit. Cum enim dicitur quod doctrinae debetur
aureola, intelligendum est doctrinae quae est de pertinentibus ad
salutem, per quam Diabolus a cordibus hominum expugnatur, sicut
quibusdam spiritualibus armis, de quibus dicitur 2 Corinth. 10,
4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia.
|
|