|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christo aureola
debeatur. Debetur enim aureola virginitati, martyrio et doctrinae.
Sed in Christo haec tria praecipue fuerunt. Ergo Christo praecipue
aureola competit.
2. Praeterea, omne quod est perfectissimum in rebus humanis,
praecipue Christo est attribuendum. Sed praemium aureolae debetur
excellentissimis meritis. Ergo Christo debetur.
3. Praeterea, Cyprianus dicit, quod imaginem Dei virginitas
portat. Virginitatis ergo exemplar in Deo est; et sic videtur quod
Christo etiam, inquantum est Deus, aureola competit.
1. Sed contra, aureola est gaudium de conformitate ad Christum, ut
dicitur. Sed nullus conformatur vel similatur sibi ipsi, ut patet per
philosophum. Ergo Christo non debetur aureola.
2. Praeterea, Christi praemium nunquam est augmentatum. Sed
Christus ab instanti conceptionis suae non habuit aureolam, quia tunc
nunquam pugnaverat. Ergo nunquam postea aureolam habuit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod Angelis aureola debeatur. Quia, ut
dicit Hieronymus de virginitate loquens, in carne praeter carnem
vivere potius est vita angelica quam humana; et 1 Cor. 7, dicit
Glossa, quod virginitas est portio angelica. Cum igitur virginitati
respondeat aureola, videtur quod Angelis debeatur.
2. Praeterea, nobilior est incorruptio spiritus quam incorruptio
carnis. Sed in Angelis invenitur incorruptio spiritus, quia nunquam
peccaverunt. Ergo eis magis debetur aureola quam hominibus incorruptis
carne, qui alias aliquando peccaverunt.
3. Praeterea, doctrinae debetur aureola. Sed Angeli nos docent
purgando, illuminando et perficiendo, ut Dionysius dicit. Ergo eis
debetur aureola saltem doctorum.
1. Sed contra, 2 Timoth., 2, 5: non coronabitur nisi qui
legitime certaverit. Sed in Angelis non est pugna. Ergo nec eis
aureola debetur.
2. Praeterea, aureola non debetur actui qui per corpus non
exercetur; unde amantibus virginitatem et martyrium et doctrinam, si
exterius haec eis non insunt, aureola non debetur. Sed Angeli sunt
incorporei. Ergo aureolam non habent.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod aureola etiam corpori debeatur.
Praemium enim essentiale est potius quam accidentale. Sed dos, quae
ad praemium essentiale pertinet, non solum est in anima, sed etiam in
corpore. Ergo et aureola, quae pertinet ad praemium accidentale.
2. Praeterea, peccato quod per corpus exercetur, respondet poena in
anima et corpore. Ergo et merito quod exercetur per corpus, debetur
praemium et in anima et in corpore. Sed meritum aureolae per corpus
exercetur. Ergo aureola etiam debetur corpori.
3. Praeterea, in corporibus martyrum apparebit quaedam virtutis
pulchritudo in ipsis cicatricibus corporis; unde dicit Augustinus,
22 de Civit. Dei: nescio quomodo sic afficimur amore martyrum
beatorum, ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum
cicatrices, quas pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse
videbimus; non enim erit in eis deformitas, sed dignitas; et
quaedam, quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo
fulgebit. Ergo videtur quod aureola martyrum sit in corpore; et eadem
ratione de aliis.
1. Sed contra, animae quae modo sunt in Paradiso, habent
aureolas, nec tamen habent corpora. Ergo proprium subjectum aureolae
non est corpus, sed anima.
2. Praeterea, omne meritum est ab anima. Ergo praemium totum in
anima esse debet.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod circa hoc duplex est
opinio. Quidam enim dicunt, quod in Christo est aureola secundum
propriam aureolae rationem, cum in eo pugna inveniatur et victoria, et
per consequens corona secundum propriam rationem. Sed diligenter
considerando, quamvis Christo competat ratio aureae vel coronae, non
tamen ei competit ratio aureolae; aureola enim ex hoc ipso quod
diminutive dicitur, importat aliquid quod participative et non secundum
sui plenitudinem possidetur; unde illis competit aureolam habere in
quibus est aliqua perfectioris victoriae participatio secundum
imitationem ejus in quo perfectae victoriae plena ratio consistit; et
ideo, cum in Christo inveniatur hujusmodi principalis et plena
victoriae ratio, per cujus victoriam omnes alii victores
constituuntur, ut patet Joan. 16, 33: confidite: ego vici
mundum; et Apoc. 5, 5: ecce vicit leo de tribu Juda; Christo
non competet aureolam habere, sed aliquid unde omnes aureolae
originantur; unde Apoc. 3, 21: qui vicerit, faciam eum sedere
in throno meo, sicut ego vici, et sedeo in throno patris mei. Unde
secundum alios dicendum est, quod quamvis id quod est in Christo, non
habeat rationem aureolae, tamen est excellentius omni aureola.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus fuit verissime virgo, martyr
et doctor; sed tamen praemium accidentale his respondens in Christo
non habet aliquam notabilem quantitatem in comparatione ad magnitudinem
essentialis praemii; unde non habet aureolam sub ratione aureolae.
Ad secundum dicendum, quod aureola, quamvis debeatur operi
perfectissimo quo ad nos, tamen aureola inquantum diminutive dicitur,
significat quamdam participationem perfectionis ab aliquo in quo
plenarie invenitur; et secundum hoc ad quamdam minorationem pertinet;
et sic in Christo non invenitur, in quo omnis perfectio plenissime
invenitur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis virginitas habeat aliquo modo
exemplar in Deo, non tamen habet exemplar unius rationis; incorruptio
enim Dei, quam virginitas imitatur, non eadem ratione est in Deo et
in aliquo virgine.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod Angelis aureola non debetur:
cujus ratio est, quia aureola proprie respondet cuidam perfectioni in
excellenti merito. Ea vero quae in hominibus ad perfectionem meriti
pertinent, Angelis sunt connaturalia, vel etiam spectant ad communem
eorum statum, aut etiam ad ipsum praemium; et ideo propter quae
hominibus debetur aureola, Angeli non habent aureolas.
Ad primum ergo dicendum, quod virginitas dicitur esse vita angelica,
inquantum per gratiam virgines imitantur id quod Angeli habent per
naturam: non enim virtutis est in Angelis quod omnino a
delectationibus carnis abstineant, cum hujusmodi delectationes in eis
esse non possint.
Ad secundum dicendum, quod perpetua incorruptio spiritus in Angelis
praemium essentiale meretur: est enim de necessitate salutis, cum in
eis non possit subsequi reparatio post ruinam.
Ad tertium dicendum, quod illi actus secundum quos Angeli nos
docent, pertinent ad gloriam eorum, et ad communem ipsorum statum;
unde per hujusmodi actus aureolam non merentur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod aureola proprie est in mente,
est enim gaudium de operibus illis quibus aureola debetur. Sed sicut
ex gaudio essentialis praemii, quod est aurea, redundat quidam decor
in corpore, qui est gloria corporis; ita ex gaudio aureolae resultat
aliquis decor in corpore; ut sic aureola principaliter sit in mente,
sed per quamdam redundantiam fulgeat etiam in carne.
Et per hoc patet responsio ad objecta. Tamen sciendum est, quod
decor cicatricum quae in corporibus martyrum apparebunt, non potest
dici aureola: quia aliqui martyres aureolam habebunt in quibus
hujusmodi cicatrices non erunt, utpote illi qui sunt submersi, aut
famis inedia vel squalore carceris interempti.
|
|