|
Postquam determinavit Magister de gloria sanctorum post judicium
generale, hic determinat de poenis impiorum; et dividitur in partes
duas: in prima propositum prosequitur; in secunda ponit totius opere
epilogum, ibi: haec de pedibus sedentis super solium excelsum
(...) commemorasse sufficiat. Prima autem pars dividitur in duas
partes: in prima determinat de poenis damnatorum quantum ad effectum;
in secunda determinat de poenis eorum quantum ad cognitionem, sive
intellectum, ibi: hic quaeri solet, quare illae tenebrae, quibus
involventur mali in Gehenna, dicuntur tenebrae exteriores. Et haec
pars dividitur in partes tres: in prima ostendit quomodo excluduntur a
cognitione Dei per hoc quod sunt in tenebris exterioribus; in secunda
ostendit qualiter se habeat eorum cognitio ad ea quae in hoc mundo
aguntur, ibi: praeterea quaeri solet, si reproborum animae quae nunc
in Inferno cruciantur, notitiam habeant eorum quae circa suos in hac
vita geruntur; in tertia qualiter se habeat ad cognoscenda ea quae erga
sanctos aguntur, ibi: quaeri etiam solet, utrum vicissim se videant
illi qui sunt in Inferno, et illi qui sunt in gloria. Secunda pars
dividitur in duas: in prima inquirit, utrum mortui cognoscant ea quae
hic aguntur; in secunda movet dubitationem quamdam ex dictis, ibi: si
quis autem quaerat quomodo intelligatur quod de Lazaro et divite
legitur, audiat Augustini responsum. Tertia vero pars dividitur in
duas: in prima ostendit quomodo boni et mali invicem se videant; in
secunda inquirit, quid accidat sanctis ex visione damnatorum, ibi:
sed cum sancti malos in tormentis videant, nonne aliqua compassione
erga eos moventur? Et haec pars dividitur in duas: in prima
inquirit, utrum sancti videntes damnatorum miseriam eis compatiantur;
in secunda, utrum ex hoc quod poenam damnatorum vident, eorum gloria
minuatur, ibi: postremo quaeritur, an poena reproborum visa decoloret
gloriam beatorum. Hic quaeruntur duo. Primo de cognitione naturali
animae separatae. Secundo de poena damnatorum. Circa primum
quaeruntur quatuor: 1 utrum anima possit aliquid intelligere a corpore
separata; 2 utrum possit intelligere per species quas a sensibus
accepit, dum corpori esset juncta; 3 utrum anima separata singularia
cognoscat; 4 utrum localis distantia ejus cognitionem impediat.
Utrum autem sensibus utatur, quaesitum est supra, dist. 44.
|
|