|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima nihil intelligere
possit a corpore separata. Quia, ut dicit philosophus in 1 de
anima, intelligere et considerare consumitur quodam interius corrupto.
Sed per mortem illud quod est interius ex parte corporis,
corrumpitur. Ergo post mortem non potest anima intelligere aliquid et
considerare.
2. Praeterea, nulla actio communis corpori et animae potest remanere
in anima, corpore corrupto. Sed intelligere est quaedam actio corpori
et animae communis, sicut et texere et aedificare, ut patet in 1 de
anima. Ergo, corpore corrupto, anima non potest intelligere.
3. Praeterea, anima nihil potest intelligere sine intellectu
possibili. Sed intellectus iste est corruptibilis, ut dicitur in 3
de Anim.: non autem corrumpitur nisi corpore corrupto. Ergo anima a
corpore separata nihil potest intelligere.
4. Praeterea, ut dicitur in 3 de anima, sicut se habent colores ad
visum, ita se habent phantasmata ad animam intellectivam. Sed
destructis coloribus visus nihil posset videre. Ergo destructis
phantasmatibus anima nihil poterit intelligere. Phantasmata autem non
remanent in anima separata, cum sint in imaginatione, quae habet
organum corporale. Ergo anima separata nihil potest intelligere.
5. Praeterea, perfectius esse habet anima in corpore quam a corpore
separata; sicut pars in toto perfectior est quam per se existens. Sed
anima intellectiva, cum est in corpore, non potest intelligere sine
phantasmatibus, ut patet in 1 et 3 de anima. Ergo nec separata a
corpore sine eis intelligere poterit; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, intellectus humanus est factus sicut tabula in qua
nihil est scriptum, ut dicitur in 3 de anima. Ergo anima in sui
creatione non habet aliquas formas concreatas. Si ergo intelligit
aliquid, oportet quod intelligat per formas a sensibus acceptas; cum
omnis cognitio fiat per aliquam formam quae sit similitudo rei
cognitae. Sed animae puerorum defunctorum in uteris maternis non
habent aliquas formas a sensibus acceptas. Ergo saltem animae puerorum
non possunt intelligere aliquid, cum non habeant aliquas intelligibiles
formas.
7. Praeterea, anima ad hoc dicitur esse corpori conjuncta, ut
scientiis et virtutibus perficiatur. Ergo antequam in corpore fuerit
scientia perfecta, non potest intelligere aliquid; alias frustra
corpori conjungeretur. Sed animae parvulorum praedictorum non fuerunt
aliqua scientia in corporibus perfectae. Ergo idem quod prius.
1. Sed contra, philosophus dicit in 2 caeli et mundi, quod omnis
res est propter suam operationem: unde re remanente remanet ejus
operatio; et hoc est quod Damascenus dicit, quod nulla substantia est
otiosa. Si ergo anima post corpus remanet, sicut fides ponit;
oportet quod aliqua ejus operatio remaneat; quia, ut dicitur in 1 de
anima, si nulla operatio animae est ei propria sine corpore, non
contingit eam separari. Sed intelligere est maxime propria ejus
operatio. Ergo anima separata aliquid intelligere potest.
2. Praeterea, sicut dicit Avicenna in sua Metaph., immunitas a
materia est causa quare aliqua substantia sit intellectiva. Sed anima
separata a corpore immunior est a materia quam corpori conjuncta; quia
tunc non est actus alicujus materiae, sicut modo est. Cum ergo anima
modo intelligat, multo magis intelliget cum erit a corpore separata.
3. Praeterea, Avicenna dicit in 6 de naturalibus, quod anima non
indiget imaginatione et aliis virtutibus sensibilibus nisi in principio
tantum; et non postea, nisi parum. Cum ergo proficit et roboratur,
sola per se operatur actiones suas absolute; et sic anima indiget
sensibus sicut homo indiget jumento et ejus apparatu, ut perveniat eo
quo proponit; quo cum accesserit, non ejus ulterius indigebit. Ergo
anima non semper indiget corpore ad intelligendum; et sic separata
intelligere poterit.
Respondeo dicendum, quod ponentibus intellectum a potentiis sensitivis
differre, necesse est ponere intellectus substantiam incorruptibilem
esse, eo quod necesse est eum immaterialem ponere, nec a materia
secundum esse dependentem. Omnem autem hujusmodi substantiam oportet
incorruptibilem esse; quia materia, inquantum potest esse subjectum
privationis et formae, est corruptionis causa in rebus materialibus.
Unde dicit philosophus in 1 de anima, quod intellectus videtur esse
substantia quaedam, et non corrumpi. Quidam vero hunc intellectum
corruptibilem dixerunt non esse partem animae humanae, sed esse aliquam
substantiam omnino a corpore separatam: animam vero humanam non dici
intellectivam nisi secundum quamdam participationem intellectualitatis
ex refulgentia intellectus separati super ipsam; unde destructo corpore
anima humana nec remanebat, nec aliquid intelligere poterat. Sed hoc
videtur esse contra intentionem philosophi; dicit enim in 2 de anima,
de intellectu loquens, quod intellectus videtur esse alterum genus
animae: et hoc solum contingit separari sicut perpetuum a
corruptibili. 12 etiam Metaph., dicit, quod anima est talis
dispositionis, ut scilicet possit separari non tota, sed intellectus.
Ex quo patet quod intellectum, qui est pars animae, ponit a corpore
separari; et ideo oportet animam intellectivam, quae est anima
humana, post corpus remanere, sicut fides ponit: et per consequens
necesse est quod intelligat, cum intelligere sit ejus propria
operatio. Sed quomodo intelligat, diversimode a quibusdam ponitur.
Quidam enim dicunt, quod anima separata, a rebus cognitionem
accipit, sicut et nunc facit. Sed haec opinio videtur omnino
irrationabilis: anima enim humana a corpore separata non poterit uti
sensitivis potentiis, ut supra, dist. 44, qu. 3, art. 3,
qu. 2, dictum est, cum harum potentiarum actus per organa corporea
necesse sit exerceri; unde non erit nisi in usu potentiarum
intellectivae partis. Intellectus autem non est natus accipere
cognitionem a rebus sensibilibus immediate, sed mediantibus potentiis
sensitivis; cum oporteat esse quamdam convenientiam inter recipiens et
receptum. Species autem in sensibus existentes habent convenientiam et
cum intellectu, inquantum sunt sine materia, et cum rebus
materialibus, inquantum sunt cum conditionibus materiae; unde
convenienter sensus a rebus materialibus accipit, et intellectus a
sensibus: non autem intellectus immediate a rebus materialibus; et
ideo non potest poni quod anima separata cognitionem a rebus
materialibus accipiat. Nec sufficit ponere in ea cognitionem solum
quae fuit a sensibus accepta in corpore, propter animas puerorum
decedentium in maternis uteris, quae a sensibus cognitionem non
acceperunt. Et ideo alii dicunt, quod sicut Angelus habet apud se
formas innatas causarum ordinis universi, ita et anima a sui
creatione; sed dum est in corpore, a corpore opprimitur, ut illis
formis uti non possit ad intelligendum; sed utitur formis quas a sensu
accipit, vel etiam ipsis formis innatis, secundum quosdam qui
posuerunt quod addiscere non est aliud quam reminisci; sed postquam a
corpore fuerit separata, utetur illis formis innatis. Sed illud
contradicit sententiae philosophi, qui dicit intellectum humanum esse
sicut tabulam in qua nihil est scriptum: contradicit etiam
experientiae, qua experimur nos nihil posse intelligere, nisi ex
praeacceptis a sensu ad intelligendum manuducamur. Nec esset probabile
quod, cum anima naturaliter corpori uniatur, totaliter impediretur per
conjunctionem ad corpus, ut formis innatis uti posset. Sed hoc
consonum videretur opinioni illorum qui posuerunt animam ante corpus
creatam, et postea corpori accidentaliter conjunctam: non enim ea quae
uni et eidem naturaliter insunt, ita se habent, quod unum eorum
totaliter impediat alterum; alias in natura aliquid esset otiosum. Et
ideo aliter dicendum est, quod anima in sui creatione nullas habet
formas concreatas: nec ad hoc quod post separationem a corpore
intelligat, requiruntur aliquae formae a rebus acceptae vel tunc vel
prius; sed intelliget, de naturali cognitione loquendo, per
influentiam a substantiis superioribus, Deo, scilicet, vel
Angelis; et loquor de naturali influentia; et hoc sic patet.
Intellectus enim noster est medius inter substantias intelligibiles et
res corporales; unde anima intellectiva dicitur esse creata in orizonte
aeternitatis, in libro de causis; et hoc ideo quia ipsa per
intellectum attingit ad substantias intelligibiles; inquantum vero est
actus corporis, contingit res corporales. Omne autem medium quanto
magis appropinquat uni extremorum, tanto magis recedit ab alio; et
quanto magis recedit ab uno, tanto magis alteri appropinquat. Unde
cum anima nostra in statu viae maxime ad corpus accedat, utpote actus
ejus existens; non habet respectum ad res intelligibiles nisi aliquo
modo contingendo corpus; et propter hoc anima in statu hujus viae non
recipit influentiam a superioribus substantiis, nisi ut cognoscat sub
speciebus a sensibus acceptis; unde Dionysius dicit, quod non est
possibile nobis in hac vita aliter superlucere divinum radium, nisi cum
varietate sensibilium formarum: et ideo etiam in hac vita quanto anima
magis a corpore abstrahitur: tanto magis a substantiis spiritualibus
influxum cognitionis recipit; et inde est quod quaedam occulta
cognoscunt in dormiendo, et in excessu mentis, quando anima a corporis
sensibus abstrahitur; unde cum actu erit a corpore separata, erit
paratissima ad recipiendum influentiam a substantiis superioribus,
scilicet Deo vel Angelis; et sic per hujusmodi influentiam
cognitionem habebit majorem, vel minorem secundum modum naturalis
capacitatis ipsius animae: et sic etiam Commentator, qui ponit
intellectum possibilem esse substantiam separatam, quamvis in hoc
erret; tamen quantum ad hoc recte dicit quod ex hoc quod ponitur
substantia separata, habet respectum ad alias substantias spirituales
superiores ut eas intelligat; sed secundum illum respectum quo
comparatur ad nostrum corpus recipiendo species a phantasmatibus, non
conjungitur substantiis altioribus.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophus loquitur de actu intellectus
quo nunc in via intelligimus, abstrahendo a phantasmatibus: hic enim
actus esse desinit, phantasmatibus destructis, in separatione animae a
corpore.
Ad secundum dicendum, quod intelligere, secundum quod exit ab
intellectu, non est actio communis animae et corpori (non enim
intellectus intelligit mediante aliquo organo corporali), sed est
communis animae et corpori ex parte objecti, inquantum intelligimus
abstrahendo a phantasmatibus, quae sunt in organo corporali; et hunc
modum intelligendi anima separata non habet.
Ad tertium dicendum, quod passivus intellectus, de quo philosophus
loquitur, non est intellectus possibilis, sed ratio particularis,
quae dicitur vis cogitativa, habens determinatum organum in corpore,
scilicet mediam cellulam capitis, ut Commentator ibidem dicit; et
sine hoc anima nihil modo intelligit; intelliget autem in futuro,
quando a phantasmatibus abstrahere non indigebit.
Ad quartum dicendum, quod comparatio illa intelligitur de anima
intellectiva ex parte illa qua corpori conjungitur, et non prout est
intellectiva simpliciter: quia intellectus, inquantum hujusmodi, non
respicit phantasmata, sicut patet de intellectu angelico.
Ad quintum dicendum, quod anima habet esse perfectius in corpore quam
separata, inquantum est forma, non autem inquantum est intellectus;
nisi forte conjungatur tali corpori quod est omnino animae subditum, in
nullo intellectum distrahens, sicut erit corpus gloriosum: corpus enim
quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena habitatio
sensum multa cogitantem: sapientiae 9, 15.
Ad sextum dicendum, quod animae puerorum quamvis non habeant formas
innatas vel acquisitas, habebunt tamen aliquas formas intelligibiles ex
influentia divini luminis, cooperante ministerio Angelorum.
Ad septimum dicendum, quod anima ex hoc quod in corpore scientis
perfecta fuit, etiam separata magis intelliget, ut infra dicetur: non
tamen sequitur quod, si non fuerit in scientia perfecta, nullo modo
intelligat.
|
|