|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima per species quas
nunc a corpore abstrahit, separata postmodum per eas nihil intelligat.
Hujusmodi enim species ejusdem rationis erunt in anima separata cujus
modo sunt. Sed nunc per eas non potest anima intelligere sine
phantasmatibus: quod patet ex hoc quod laeso organo phantasiae anima
impeditur in consideratione eorum quae prius a sensu accepit. Ergo nec
anima separata per illas species intelligere poterit, cum in ea nulla
phantasmata sint.
2. Praeterea, ex similibus actibus similes habitus relinquuntur.
Sed habitus scientiae nunc acquirimus ex actu intelligendi, quo anima
a phantasmatibus abstrahit. Ergo habitus scientiae acquisitae non
inclinat nisi in similes actus. Cum ergo talis actus intelligendi non
possit esse in anima separata, scilicet accipiendo a phantasmatibus;
videtur quod per scientiam hic acquisitam, vel per species hic a
sensibus acceptas, anima separata nihil intelligat.
3. Praeterea, in operibus naturae nihil est superfluum; nec natura
facit per duo quod per unum facere potest. Sed anima separata poterit
intelligere per influentiam a substantiis superioribus, ut supra dictum
est. Ergo non intelliget per aliquas species a sensibus acceptas.
4. Praeterea, impossibile est duas formas ejusdem speciei esse in
eodem subjecto. Sed anima separata recipiet aliquas formas
intelligibiles ex influentia substantiae superioris, per quas poterit
res intelligere. Ergo in ipsa non possunt remanere intelligibiles
formae earumdem rerum a sensibus acceptae.
5. Praeterea, ex hoc intellectus noster actu intelligit quod forma
intelligibilis in eo existit. Ergo postquam destitit actu
intelligere, forma intelligibilis in eo non remanet; et sic videtur
quod non remaneant in anima separata aliquae formae intelligibiles a
sensibus acceptae, per quas intelligere possit.
6. Praeterea, considerare illud cujus scientiam aliquis prius
accepit, videtur ad memoriam vel reminiscentiam pertinere. Sed
destructo corpore, anima non reminiscitur, ut dicit philosophus in 1
et 3 de anima. Anima ergo separata non intelligit per species in hac
vita a sensibus acceptas.
1. Sed contra est quod philosophus dicit, quod anima est locus
specierum; et loquitur de parte intellectiva. Sed locus conservat
locatum. Ergo species a sensibus acceptae in intellectiva
conservantur; et sic videtur quod per eas possit intelligere anima
separata a corpore, sicut et nunc potest.
2. Praeterea, finis remanet remotis etiam his quae sunt ad finem.
Sed sensus ordinatur ad cognitionem animae intellectivae sicut ad
finem, inquantum ex sensibus cognitionem accipit. Ergo cognitio quam
anima accipit a sensibus, remanet in ea etiam destructis sensibus
corporis; quod erit cum anima fuerit a corpore separata.
3. Praeterea, quod recipitur in aliquo, recipitur in eo per modum
recipientis. Sed anima est incorruptibilis et perpetua. Ergo quod in
ea recipitur, recipitur ut perpetuo conservabile in ipsa; ergo species
intelligibiles quas a sensibus accipit, remanent in ea post
separationem a corpore. Frustra autem remanerent, nisi per eas
intelligeret formas prius a sensibus acceptas.
Respondeo dicendum, quod circa hoc duplex est opinio. Una
occasionatur ex opinione Avicennae, qui dicit, quod intellectus
noster possibilis non servat aliquas formas postquam actu intelligere
desinit; quia formae intelligibiles non possunt esse in intellectu
possibili nisi ut in vi apprehendente. Non enim utitur organo
corporali, ut ex parte ejus possit aliquid esse in intellectu non ut in
apprehendente actu; per quem modum aliquid est in potentiis sensitivae
partis, quae potentiae thesauri dicuntur, sicut memoria et
imaginatio; sed intellectus possibilis cum convertit se ad
intelligentiam agentem, quam ponit separatam, accipit species
intelligibiles ex influentia ejus, cujus est formas a phantasmatibus
abstrahere, et ponere eas in intellectu possibili; et cum desinit se
convertere ad intellectum agentem, formae illae desinunt esse in eo;
sicut forma visibilis desinit esse in oculo, cum oculus desinit se
convertere ad rem visam. Oportet autem ut si iterum velit intellectus
possibilis considerare quod prius consideravit, de novo se convertat ad
intellectum agentem, et de novo species intelligibiles recipiat; et
secundum hoc quidam eum sequentes dicunt, quod in anima nostra nullae
species intelligibiles reservantur, quibus possit post mortem uti ad
intelligendum; et sic etiam dicunt, quod scientia hic acquisita nullo
modo manet neque quantum ad actum neque quantum ad habitum. Sed haec
opinio non videtur esse conveniens. Primo, quia contrariatur
manifeste sententiae philosophi, qui ponit animam esse locum
specierum; unde oportet quod species in illa conserventur. Secundo,
quia ex quo species in intellectum possibilem imprimuntur, non est
probabile eas aboleri, nisi aliqua causa corrumpens eas fuerit; cum
multo nobilius recipiantur formae intelligibiles in intellectu possibili
quam formae sensibiles in materia prima. Tertio, quia Augustinus
ponit partem mentis esse memoriam; et sic in ea species intelligibiles
reservantur. Quarto, quia dato quod nullae species intelligibiles
remanerent in anima separata, non propter hoc tolleretur quin habitus
scientiae remaneret, etiam secundum praedictam opinionem Avicennae.
Vult enim quod quamvis species intelligibiles non remaneant in
intellectu possibili cum actu non intelligit, remanet tamen in eo
quaedam habilitatio, ut facilius se convertat ad recipiendum species
intelligibiles ab intellectu agente, ratione cujus non oportet quod
semper aliquis ita laboret ad aliquid intelligendum, sicut cum de novo
didicit vel invenit; et habilitas haec nihil aliud est quam habitus
scientiae. Unde etiam in anima separata hujusmodi habitus remanebit,
ut scilicet paratior sit ad recipiendum cognitionem ex influentia
superioris substantiae anima quae habitu scientiae in hoc mundo fuit
perfecta, quam alia quae hujusmodi habitu caruit. Et ideo ponendum
secundum alios videtur, quod species intelligibiles remanent in anima
postquam actu intelligere desierit, et etiam major habilitas ad
recipiendum ab intellectu agente; et quod utrumque eorum remanebit in
anima separata, et utroque uti poterit in intelligendo; alio tamen
modo eis utitur cum est corpori conjuncta. Cum enim est conjuncta
corpori, ejus intellectus non potest aliquid considerare nec per
species acquisitas, nec per aliquem influxum superioris substantiae,
nisi convertendo se ad phantasmata; quia, propter perfectam
conjunctionem ejus ad corpus, potentia intellectiva ejus nihil
cognoscit nisi per ea quae per corpus recipiuntur, unde habet
phantasmata quasi objecta ad quae respicit; sed cum erit a corpore
separata, intelliget per alium modum, ut supra dictum est, scilicet
non aspiciendo ad phantasmata.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis species intelligibiles, per se
loquendo, sint ejusdem rationis dum sunt in anima conjuncta corpori,
et cum sunt in anima separata; tamen per accidens sunt rationis
diversae, inquantum anima in qua sunt, diversimode se habet in
conjunctione ad materiam, vel separatione ab ea; et ideo per species
illas anima conjuncta non intelligit nisi convertendo se ad
phantasmata; sed cum fuerit separata, intelliget per eas etiam sine
tali conversione.
Ad secundum dicendum, quod actus non specificantur a termino a quo,
sed magis a termino ad quem; unde idem specie motus est dealbatio,
sive per eam aliquis fiat de nigro albus, sive de rubeo albus. Unde
et intelligere non diversificatur specie per hoc quod intelligitur
abstrahendo a phantasmatibus vel non abstrahendo, dummodo sit unius
modi quod intelligitur et quo intelligitur; et propterea habitus
scientiae qui acquiritur ex actibus intellectus accipientis a
phantasmate, inclinat in actum intelligendi quo phantasmata non
respicit. Et praeterea intelligere nostrum secundum statum istum est
secundum phantasmata illustrata lumine intellectus agentis; unde est
unius rationis cum cognitione animae separatae, quae est per
influentiam luminis a superiori substantia, quantum ad ipsam
illustrationem, quamvis non quantum ad phantasmata.
Ad tertium dicendum, quod ex ipsis speciebus intelligibilibus
praeexistentibus in intellectu possibili efficitur intellectus
possibilis paratior ad perfectius recipiendum cognitionem ex influentia
superioris substantiae; unde non sequitur quod frustra hujusmodi
species in anima separata remaneant ad intelligendum per eas.
Ad quartum dicendum, quod formae intelligibiles acceptae non sunt
omnino unius rationis cum illis formis qua immediate ex influentia
divina proveniunt; quia ex diversis imprimentibus diversae impressiones
relinquuntur; sic etiam et habitus virtutis acquisitae non est ejusdem
rationis cum habitu virtutis infusae. Unde nihil prohibet utrasque
formas in anima separata remanere; et formas illas tunc acceptas ex
influxu superioris substantiae esse formales et completivas respectu
formarum acquisitarum a sensibus.
Ad quintum dicendum, quod in intellectu nostro remanent formae
intelligibiles, etiam postquam actu intelligere desinit; nec in hoc
opinionem Avicennae sequimur. Remanent autem hujusmodi formae
intelligibiles in intellectu possibili, cum actu non intelligit, non
sicut in actu completo, sed in actu medio inter potentiam puram et
actum perfectum, sicut etiam forma quae est in fieri, hoc modo se
habet.
Ad sextum dicendum, quod philosophus loquitur de memoria et
reminiscentia, quae est pars animae sensitivae, cujus actus corrupto
corpore non potest remanere; et hac indigemus ad intelligendum ad
praesens ea quae prius intelleximus; propter hoc oportet nos ad
phantasmata converti, quae quandoque oportet de thesauro memoriae
adduci: sed memoria prout ab Augustino ponitur in mente, remanebit in
anima post mortem.
|
|