|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima separata
singularia non cognoscat. Anima enim separata non utetur potentiis
sensitivis. Sed singularia non cognoscuntur ab anima nisi per
potentias sensitivas; singulare est enim aliquid, dum sentitur, ut
Boetius dicit. Ergo anima separata singularia non cognoscet.
2. Praeterea, intellectus animae separatae magis erit a materia
remotus quam intellectus animae conjunctae corpori. Sed anima
conjuncta corpori non potest intellectu cognoscere singularia propter
intellectus immaterialitatem. Ergo nec cum est a corpore separata.
3. Praeterea, differentia hic ponitur praecipue inter sensum et
intellectum, eo quod sensus cognoscit hic et nunc, intellectus autem
abstrahit ab utroque. Si ergo intellectus animae separatae possit
singularia cognoscere, in nullo ejus cognitio a sensu differret; quod
est inconveniens.
4. Praeterea, sicut in statu viae per sensum particularia
cognoscimus, ita per intellectum universalia. Sed sensus nunquam
potest devenire ad hoc quod universalia cognoscat. Ergo nec
intellectus ad hoc quod cognoscat singularia.
5. Praeterea, eadem est natura animae separatae, et corpori
conjunctae. Sed per naturam intellectivae animae, formae quae in
intellectu recipiuntur dum corpori est conjuncta, non ducunt in
cognitionem singularium; sunt enim in ea per modum ipsius. Ergo eodem
modo erunt in ipsa postquam fuerit a carne separata; et sic non ducent
in singularium cognitionem.
1. Sed contra, Luc. 16, 28, dicitur quod dives in Inferno
existens secundum animam tantum, dixit: habeo enim quinque fratres;
etc.: ex quo patet quod singularia cognoscunt animae separatae.
2. Praeterea, intellectus animae corpori conjunctae singularia
cognoscit; quod patet ex hoc quod propositionem format, cujus
praedicatum est universale, et subjectum singulare; et syllogismum
componit, cujus minor est singularis. Ergo etiam a corpore separata
anima per intellectum singularia cognoscet.
3. Praeterea, nullus potest disponere de his quae ignorat. Sed
anima in corpore existens per intellectum disponit de his quae circa
singularia sunt agenda. Ergo etiam in corpore existens singularia
cognoscit per intellectum. Cum ergo intellectus in anima separata
integer maneat, videtur quod anima separata singularia cognoscat.
Respondeo dicendum, quod cum omnis cognitio sit per formas, quibus
cognoscens rebus cognitis assimilatur; duplex erit cognoscendi modus:
unus per formas a rebus acceptas; alius per formas quae sunt causae
rerum, vel a causis rerum acceptae. Ad hoc enim quod aliqua duo sint
similia, oportet unum esse causam alterius, vel ambo sub eadem causa
procedere; cum unitas effectus causae indicet unitatem. In illa ergo
cognitione quae fit per formas a rebus acceptas, ipsae res per suam
actionem sunt cognitionis causa. Cum ergo omnis actio sit per formam,
forma autem quantum est de se sit universalis; per talem modum non
potest deveniri in cognitionem rerum singularium: quia per hunc modum
non cognoscitur materia, quae est individuationis principium, nisi in
universali, inquantum scilicet habet habitudinem ad formam
universalem; sicut qui cognoscit simum, cognoscit nasum inquantum est
subjectum simi; nisi quando formae individualiter recipiuntur in
cognoscente ut sunt in rebus extra animam, sicut accidit in potentiis
cognoscitivis per organum corporale. Sed in illa cognitione quae est
per formas quae sunt rerum causae, vel earum impressiones, pervenitur
usque ad singularia, quamvis hujusmodi formae sint omnino
immateriales, eo quod causa rei prima est quae rebus esse influit:
esse autem communiter materiam et formam respicit. Unde hujusmodi
formae ducunt directe in cognitionem utriusque, scilicet materiae et
formae; et propter hoc per talem cognitionem cognoscuntur res et in
universali et in singulari. Anima ergo, cum est corpori conjuncta,
non cognoscit nisi per formas a rebus acceptas; et ideo per potentiam
illam cognoscitivam in qua formae a rebus omnino immaterialiter
recipiuntur, directe singularia non cognoscit, sed solummodo per
potentias organis affixas; sed indirecte, et per quamdam reflexionem,
etiam per intellectum, qui organo non utitur, cognoscit singularia;
prout scilicet ex objecto proprio redit ad cognoscendum suum actum, ex
quo actu redit in speciem, quae est intelligendi principium; et ex ea
procedit ad considerandum phantasma, a quo species hujusmodi est
abstracta; et sic per phantasma singulare cognoscit. Anima vero
separata utitur utraque cognitione: quia et cognoscit per species
acceptas a sensibus, et per species receptas a superioribus
substantiis, quae species sunt causarum impressiones, idest rationum
idealium in Deo existentium; et ideo secundum illum modum quo
cognoscit per species a sensibus acceptas, singularia directe non
cognoscit: sed per illum modum quo cognoscit ex influentia superioris
substantiae, cognoscere potest singularia eadem ratione qua et
Angeli, de quorum cognitione dictum est 2 Lib., dist. 3,
quaest. 2, per totam.
Ad primum ergo dicendum, quod anima in statu viae non cognoscit
singularia directe, nisi per potentias sensitivas, quia non cognoscit
nisi per formas a rebus acceptas; quae cum ad intellectum pervenerint,
in quo omnino immaterialiter recipiuntur, non possunt esse principium
cognoscendi singulare: sed cum fuerit a corpore separata, habebit
alium modum cognoscendi, quo singularia cognoscere poterit, ut dictum
est in corp. art.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc ipso quod anima separata est
quodammodo immaterialior quam corpori conjuncta, est propinquior
substantiis superioribus, quae sunt omnino immateriales; et magis
parata ad recipiendum earum influxum, et per consequens ad
intelligendum eo modo quo ipsae intelligunt.
Ad tertium dicendum, quod intellectus qui singulare cognoscit, alio
modo cognoscit quam sensus. Sensus enim singulare cognoscit per formam
quodammodo materialem; unde per illam formam non potest se extendere
ejus cognitio ultra singulare: sed intellectus singulare cognoscit per
formam immaterialem, quae potest esse principium cognoscendi universale
et singulare; et sic adhuc remanet differentia inter sensum et
intellectum.
Ad quartum dicendum, quod virtus sensitiva est infra virtutem
intellectivam; unde magis potest intellectus se extendere ad id quod
est sensus, quam sensus ad id quod est intellectus.
Ad quintum dicendum, quod eodem modo recipitur forma in intellectu
animae separatae et in intellectu animae conjunctae, scilicet
immaterialiter; sed tamen forma quae est in anima separata, erit
alterius rationis et virtutis; prout scilicet erit effluens a
substantiis superioribus, sicut dictum est, in corp. art.
Primum objectum in contrarium est concedendum. Sed ad alia duo
oportet respondere: quia concludunt quod intellectus animae conjunctae
corpori singularia cognoscat.
Ad secundum dicendum, quod intellectus noster in statu viae utitur
singularibus componendo propositiones, et formando syllogismos,
inquantum reflectitur ad potentias sensitivae partis, ut dictum est,
et quodammodo continuatur cum eis, secundum quod earum motus et
operationes ad intellectum terminantur, prout intellectus ab eis
accipit.
Ad tertium dicendum, quod intellectus practicus ad hoc quod de
singularibus disponat, ut dicitur in 3 de anima, indiget ratione
particulari, qua mediante, opinio quae est universalis (quae est in
intellectu) ad particulare opus applicetur: ut sic quidem fiat
syllogismus, cujus major est universalis, quae est opinio intellectus
practici; minor vero singularis, quae est aestimatio rationis
particularis, quae alio nomine dicitur cogitativa: conclusio vero
consistit in electione operis.
|
|