|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod localis distantia
impediat cognitionem animae separatae. Anima enim hic existens ea quae
hic aguntur cognoscit. Sed existens in receptaculo sibi debito, ea
quae hic aguntur non cognoscit; unde dicit Augustinus in libro de cura
pro mortuis agenda: ibi sunt defunctorum animae ubi ea quae hic
aguntur, scire non possunt. Ergo localis distantia cognitionem animae
separatae impedit.
2. Praeterea, naturalis cognitio animae separatae non est potior
quam naturalis cognitio Daemonis. Sed Daemones naturali cognitione
non cognoscunt absentia; unde Augustinus in libro de divinatione
Daemonum, dicit, quod ea quae etiam alibi fiunt, celeritate motus
sui cito ad nos deferunt, ut quasi ea praedicere videantur quae nos
postea nuntiantibus hominibus sumus scituri. Ad hoc autem nihil
faceret celeritas motus, si hic nobiscum existentes absentia cognoscere
possent. Ergo anima separata non cognoscit absentia; et sic ejus
cognitio per localem distantiam impeditur.
3. Praeterea, omnis cognoscens rem sub hic et nunc, aliter
cognoscit sub hic et nunc quae sunt hic et quae sunt alibi. Sed anima
separata cognoscit sub hic et nunc, quia cognoscit singularia, ut
dictum est. Ergo aliter cognoscit propinqua et remota; et sic idem
est quod prius.
4. Praeterea, sicut est aliquid distans secundum tempus, ita est
distans aliquid secundum locum. Sed anima separata non potest
cognoscere distantia secundum tempus, ut puta futura: hoc enim solius
Dei est, ut patet per id quod habetur Isa. 41, 23: annuntiate
nobis quae ventura sunt, et dicemus quia dii estis. Ergo nec
distantia secundum locum potest cognoscere.
5. Praeterea, operatio non excedit substantiam operantis; unde
Damascenus dicit, quod Angeli ibi sunt ubi operantur. Sed anima
separata est in aliquo loco, cum ei locus corporalis pro receptaculo
assignetur. Ergo operatio animae separatae non potest se extendere
ultra locum illum; et sic ea quae sunt distantia secundum locum,
cognoscere non potest.
1. Sed contra, sancti a damnatis distant maxime, etiam secundum
locum. Sed damnati vident beatos, ut patet Luc. 16, de divite,
qui in tormentis positus Abraham et Lazarum vidit. Ergo localis
distantia cognitionem animae separatae non impedit.
2. Praeterea, nulla operatio impeditur per loci distantiam, nisi
sit situalis: quia propinquum et distans secundum locum, ad situm
pertinere videntur. Sed anima separata non habet aliam cognitionem
nisi intellectivam, cum potentiis sensitivis non utatur; intellectiva
autem cognitio nullo modo est situalis, cum non fiat per corporea
instrumenta. Ergo ad cognitionem animae separatae nihil loci
propinquitas facit vel distantia.
3. Praeterea, lux intelligibilis est potentior quam lux aliqua
sensibilis. Sed lux sensibilis solis non impeditur a sua operatione
per aliquam localem distantiam, quia totum mundum illuminat. Ergo nec
lux intelligibilis animae separatae impeditur a sua cognitione per
distantiam aliquam corporalem.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, quidam ponunt, quod
anima separata cognoscat accipiendo a rebus: quod si verum esset,
localis distantia proculdubio cognitionem animae separatae impediret,
eo quod rerum sensibilium actiones non aequaliter se extendunt ad
propinquum et distans, cum per propinqua in distantia moveantur; et
sic in remotis virtus primi agentis paulatim deficit; et inde est quod
non possumus sentire ea quae sunt procul a nobis. Sed si ponamus quod
anima separata cognoscat per formas aliquas vel concreatas vel influxas
a superioribus substantiis, non potest esse quod ejus cognitio per rei
distantiam impediatur. Non enim per hujusmodi formas cognoscet in
quantum res aliquid agant in animam, vel anima in res, ut sic medium
corporale, per quod actio fiat, cognitionem impedire possit; sed
cognitio praedicta perficitur ex hoc solo quod formae in anima
existentes repraesentant res quae sunt extra animam; quas aequaliter
repraesentant, sive sint propinquae, sive sint distantes; sicut imago
Herculis aequaliter repraesentat Herculem, ubicumque sit Hercules:
unde etiam potentiae cognoscitivae quae cognoscunt res per formas a
rebus acceptas, dummodo non cognoscant solummodo dum accipiunt,
aequaliter cognoscunt res distantes et propinquas; sicut intellectus
noster in statu viae aequaliter cognoscit solem et lunam; et imaginatio
aequaliter imaginatur hominem propinquum et distantem. Sed quia
cognitio sensus perficitur in hoc ipso quod sensus a sensibili movetur;
inde est quod sensitiva cognitio per localem distantiam impeditur. Si
ergo cognitio animae separatae non fit per acceptionem formarum a rebus
sensibilibus, ut supra positum est, nullo modo esse poterit ut ejus
cognitionem localis distantia impediat.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis aliquae animae defunctorum in
suis receptaculis existentes ea quae hic aguntur ignorent, non tamen
hoc contingit propter localem distantiam, sed propter aliquam aliam
causam, utpote quia afficiuntur vehementer ad ea quae in illis
receptaculis patiuntur; vel etiam quia influentia superioris
substantiae quamvis eas perficiat ad aliqua cognoscenda, non tamen ad
omnia, sed ad illa tantum quae ei secundum modum suum competunt.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus frequenter utitur illa
positione qua ponuntur Daemones habere corpora sibi unita, sicut etiam
in libello inducto apparet; quod si esset, tunc oporteret ponere eos
corpus sensibile habere, et per sensus cognitionem a rebus accipere,
et sic eorum cognitionem locali distantia impediri; unde non est simile
de anima separata quae hoc modo non cognoscit.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa recte procederet, si anima
separata cognosceret ea quae sunt hic et nunc, accipiendo a rebus quae
sunt hic et nunc, sicut in sensu accidit. Sed hoc dictum est esse
falsum; unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod ea quae distant secundum tempus, scilicet
futura, deficiunt ab esse: eo quod esse rei mensuratur tempore. Unde
cum res secundum hoc sint cognoscibiles quod habent esse, quia
cognitiones sunt existentium, ut dicit Dionysius 1 cap. de Div.
Nom., futura ex seipsis sunt incognoscibilia. Sed distantia
secundum locum non deficiunt ab esse; locus enim non mensurat esse
rei, sed res existentes. Unde per hoc quod sunt distantes res, in
seipsis nihil minus sunt cognoscibiles; possunt tamen esse minus
cognoscibiles quo ad aliquos, qui in patiendo a rebus res ipsas
cognoscunt; quod non est de anima separata.
Ad quintum dicendum, quod operatio, prout est accidens quoddam habens
esse in subjecto, non extenditur ultra suum subjectum; sed prout
comparatur ad objectum, sic ultra suum subjectum extenditur, sicut
nunc per animam existentem in corpore cognoscimus ea quae in caelo
sunt; et sic etiam nihil prohibet animam separatam distantia secundum
locum cognoscere.
|
|