|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnis voluntas
damnatorum sit mala. Quia, ut dicit Dionysius, 4 cap. de Divin.
Nomin., Daemones bonum et optimum concupiscunt, esse, vivere et
intelligere. Cum ergo damnati homines non sint pejoris conditionis
quam Daemones, videtur quod et ipsi bonam voluntatem habere possint.
2. Praeterea, malum, ut dicit Dionysius, est omnino
involuntarium. Ergo si damnati aliquid volunt, illud volunt inquantum
bonum, vel apparens bonum. Sed voluntas quae per se ordinatur ad
bonum, est bona. Ergo damnati possunt habere voluntatem bonam.
3. Praeterea, aliqui erunt damnati qui in hoc mundo existentes
aliquos virtutum habitus secum detulerunt, utpote gentiles, qui habent
virtutes politicas. Sed ex habitibus virtutum elicitur laudabilis
voluntatis actus. Ergo in aliquibus damnatis poterit esse laudabilis
voluntas.
1. Sed contra, obstinata voluntas nunquam potest flecti nisi in
malum. Sed damnati homines erunt obstinati, sicut et Daemones.
Ergo voluntas eorum nunquam poterit esse bona.
2. Praeterea, sicut se habet voluntas beatorum ad bonum, ita se
habet voluntas damnatorum ad malum. Sed beati nunquam habent
voluntatem malam. Ergo nec damnati habent aliquam voluntatem bonam.
Quaestiuncula 2
1 Ulterius. Videtur quod damnati nunquam poeniteant de malis quae
fecerunt. Quia dicit Bernardus in Cantic., quod damnatus semper
vult iniquitatem quam fecit. Ergo nunquam de peccato commisso
poenitet.
2 Praeterea, velle se non peccasse, est bona voluntas. Sed damnati
non habebunt bonam voluntatem. Ergo damnati nunquam volent se non
peccasse; et sic idem quod prius.
3 Praeterea, secundum Damascenum, hoc est hominibus mors quod
Angelis casus. Sed Angeli voluntas post casum est invertibilis hoc
modo, ut non possit recedere ab electione qua prius peccavit. Ergo et
damnati non possunt poenitere de peccatis a se commissis.
4 Praeterea, major erit perversitas damnatorum in Inferno quam
peccatorum in hoc mundo. Sed peccatores aliqui in hoc mundo non
poenitent de peccatis commissis, vel propter excaecationem mentis,
sicut haeretici; vel propter obstinationem, sicut qui laetantur cum
male fecerint, et exultant in rebus pessimis, ut dicitur Proverb.
2, 14. Ergo et damnati in Inferno de peccatis non poenitebunt.
1. Sed contra, Sap. 5, 3, dicitur de damnatis: intra se
poenitentiam agentes.
2. Praeterea, philosophus dicit in 9 Ethic. quod poenitudine
replentur pravi; mox enim tristantur de hoc quod prius delectati sunt.
Ergo damnati, cum sint maxime pravi, magis poenitent.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod damnati recta ratione et deliberativa non
possint velle se non esse. Augustinus enim dicit in Lib. de Lib.
Arbit.: considera quantum bonum est esse, quod et beati et miseri
volunt. Majus enim est esse, et esse miserum, quam omnino non esse.
2. Praeterea, Augustinus ibidem sic arguit. Praelectio supponit
electionem. Sed non esse non est eligibile, cum non habeat
apparentiam boni, cum nihil sit. Ergo non esse non potest esse magis
appetibile damnatis quam esse.
3. Praeterea, magis malum est magis fugiendum. Sed non esse est
maximum malum, cum tollat totaliter bonum, eo quod nihil relinquit.
Ergo non esse est magis fugiendum quam miserum esse; et sic idem quod
prius.
1. Sed contra est quod dicitur Apocalyps. 9, 6: in diebus illis
desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis.
2. Praeterea, damnatorum miseria omnem hujus mundi miseriam
excedit. Sed ad vitandam miseriam hujus mundi appetibile est aliquibus
mori; unde dicitur Eccli. 41, 3: o mors, quam bonum est
judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, deficit
aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit
sapientiam. Ergo multo fortius est damnatis appetibile non esse
secundum rationem deliberatam.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod damnati in Inferno non vellent esse
aliquos damnatos qui non sunt damnati. Quia Luc. 16, dicitur de
divite, quod rogabat pro fratribus suis, ne venirent in locum
tormentorum. Ergo eadem ratione et damnati alii non vellent ad minus
carnales suos amicos in Inferno damnari.
2. Praeterea, affectiones inordinatae a damnatis non auferuntur.
Sed aliqui damnati inordinate aliquos non damnatos dilexerunt. Ergo
non vellent eorum malum, quod est esse damnatos.
3. Praeterea, damnati non desiderant augmentum suae poenae. Sed si
plures damnarentur, major esset damnatorum poena; sicut etiam
multiplicatio bonorum amplificat eorum gaudium. Ergo damnati non
vellent salvatos damnari.
1. Sed contra est quod Isai. 14, super illud, surrexerant de
soliis, dicit Glossa: solatium est malorum multos socios habere
poenarum.
2. Praeterea, in damnatis maxime regnat invidia. Ergo dolent de
felicitate bonorum, et eorum damnationem appetunt.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod damnati non habeant odio Deum. Quia,
ut dicit Dionysius, 4 capit. de divinis Nomin., omnibus
diligibile est bonum et pulchrum, quod est omnis boni et pulchritudinis
causa. Hoc autem Deus est. Ergo a nullo potest odio haberi.
2. Praeterea, nullus potest ipsam bonitatem odio habere, sicut nec
ipsam malitiam velle; malum enim est omnino involuntarium, ut dicit
Dionysius, 4 cap. de Divin. Nom. Deus autem est bonitas ipsa.
Ergo nullus potest Deum odio habere.
1. Sed contra est quod dicitur in Psalm. 73, 23: superbia
eorum qui te oderunt, ascendit semper.
Quaestiuncula 6
1. Ulterius. Videtur quod damnati demereantur. Damnati enim
habent voluntatem malam, ut dicitur in littera. Sed per malam
voluntatem quam hic habuerunt, demeruerunt. Ergo si ibi non
demerentur, ex sua damnatione commodum reportant.
2. Praeterea, damnati sunt ejusdem conditionis cum Daemonibus.
Sed Daemones demerentur post suum casum; unde serpenti, qui hominem
ad peccandum induxit, est a Deo poena inflicta, ut dicitur Genes.
3. Ergo et damnati demerentur.
3. Praeterea, actus inordinatus ex libertate arbitrii procedens non
excusatur quin sit demeritorius, etiam si aliqua necessitas adsit,
cujus aliquis sit sibi causa; ebrius enim meretur duplices
mulctationes, si ex ebrietate aliquod aliud peccatum committat, ut
dicitur in 3 Ethic. Sed ipsi damnati fuerunt sibi causa propriae
obstinationis, per quam quamdam necessitatem patiuntur peccandi. Ergo
cum eorum actus inordinatus ex libero arbitrio procedat, non excusatur
a demerito.
1. Sed contra, poena contra culpam dividitur. Sed perversa
voluntas in damnatis ex obstinatione procedit, quae est eorum poena.
Ergo perversa voluntas in damnatis non est culpa, ut per eam
demereantur.
2. Praeterea, post ultimum terminum non relinquitur aliquis motus
sive profectus in bonum sive in malum. Sed damnati, maxime post diem
judicii, ad ultimum terminum suae damnationis pervenient; quia tunc
finem habebunt duae civitates, ut Augustinus dicit. Ergo damnati
post diem judicii perversa voluntate non demerebuntur; quia sic
cresceret eorum damnatio.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in damnatis potest
duplex voluntas considerari; scilicet voluntas deliberativa, et
voluntas naturalis. Naturalis quidem non est eis ex ipsis, sed ex
auctore naturae, qui in natura hanc inclinationem posuit, quae
naturalis voluntas dicitur: unde cum natura in eis remaneat, secundum
hoc bona poterit in eis esse voluntas naturalis. Sed voluntas
deliberativa est eis ex seipsis secundum quod in potestate eorum est
inclinari per affectum ad hoc vel illud; et talis voluntas in eis est
solum mala; et hoc ideo, quia sunt perfecte aversi a fine ultimo
rectae voluntatis; nec aliqua voluntas potest esse bona nisi per
ordinem ad finem praedictum; unde etiam si aliquod bonum velint, non
tamen bene bonum volunt illud, ut ex hoc voluntas eorum bona dici
possit.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Dionysii intelligitur de
voluntate naturali quae est inclinatio naturae in aliquod bonum; sed
tamen ista naturalis inclinatio per eorum malitiam corrumpitur,
inquantum hoc bonum quod naturaliter desiderant, sub quibusdam malis
circumstantiis appetunt.
Ad secundum dicendum, quod malum in quantum est malum non movet
voluntatem, sed inquantum est aestimatum bonum; sed hoc ex eorum
malitia procedit, ut id quod est malum, aestiment ut bonum; et ideo
voluntas eorum est mala.
Ad tertium dicendum, quod habitus virtutum politicarum non remanent in
anima separata, eo quod virtutes illae perficiunt solum in vita
civili, quae non erunt post hanc vitam; si tamen remanerent, nunquam
in actum exirent, quasi ligatae ex obstinatione mentis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod poenitere de peccato est
dupliciter. Uno modo per se, et alio modo per accidens. Per se
quidem de peccato poenitet qui peccatum in eo quod est peccatum
abominatur; per accidens vero qui illud odit ratione alicujus
adjuncti, utpote poenae, vel alicujus hujusmodi. Mali igitur non
poenitebunt per se loquendo, de peccatis, quia voluntas malitiae
peccati in eis remanet; poenitebunt autem per accidens, inquantum
affligentur de poena quam pro peccato sustinent.
Ad primum ergo dicendum, quod damnati iniquitatem volunt, sed poenam
refugiunt; et sic per accidens de iniquitate commissa poenitent.
Ad secundum dicendum, quod velle se non peccasse propter turpitudinem
iniquitatis, est bona voluntas; sed hoc non erit in damnatis.
Ad tertium dicendum, quod sine aliqua aversione voluntatis continget
quod damnati de peccatis poeniteant; quia non hoc refugient in peccatis
quod prius appetiverunt, sed aliquid aliud, scilicet poenam.
Ad quartum dicendum, quod homines in hoc mundo, quantumcumque
obstinati, per accidens de peccatis suis poenitent, si pro eis
puniantur; quia hoc dicit Augustinus in Lib. 83 qq.: videmus
etiam ferocissimas bestias dolore poenarum a maximis voluptatibus
abstinere.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod non esse dupliciter potest
considerari. Uno modo secundum se: et sic nullo modo potest esse
appetibile, cum non habeat aliquam rationem boni, sed sit pura boni
privatio. Alio modo potest considerari inquantum est ablativum
poenalis vel miserae vitae; et sic non esse accipit rationem boni.
Carere enim malo est quoddam bonum, ut dicit philosophus in 5
Ethic.; et per hunc modum melius est damnatis non esse quam miseros
esse. Unde Matth. 26, 24, dicitur: bonum erat ei, si natus
non fuisset homo ille; et Hier. 20, super illud, maledicta dies
in qua natus sum etc. dicit Glossa, Hieronymi, ibi: melius est non
esse quam male esse. Et secundum hoc damnati possunt praeligere non
esse, secundum deliberativam rationem.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Augustini est intelligendum,
quod non esse per se non est eligibile; sed per accidens eligibile
est, inquantum scilicet est miseriae terminativum. Quod enim
dicitur, quod esse et vivere ab omnibus appetitur naturaliter, non
oportet hoc accipere quantum ad malam vitam et corruptam, et eam quae
est in tristitiis, ut dicit philosophus in 9 Ethic.
Ad secundum dicendum, quod non esse non est eligibile per se, sed per
accidens tantum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod non esse, licet maxime sit malum inquantum
privat esse, tamen est valde bonum inquantum privat miseriam, quae est
maximum malorum; et sic non esse eligitur.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod sicut in beatis in patria erit
perfectissima caritas, ita in damnatis erit perfectissimum odium; unde
sicut sancti gaudebunt de omnibus bonis, ita etiam mali de omnibus
bonis dolebunt; unde et felicitas sanctorum considerata eos maxime
affligit; unde dicitur Isai. 26, 11: videant et confundantur
zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret. Unde vellent omnes
bonos esse damnatos.
Ad primum ergo dicendum, quod tanta erit invidia in damnatis, quod
etiam propinquorum gloriae invidebunt, cum ipsi sint in summa miseria;
cum etiam in hac vita hoc accidat crescente invidia. Sed tamen minus
invident propinquis quam aliis; et major esset eorum poena, si omnes
propinqui damnarentur, et alii salvarentur, quam si aliqui de suis
propinquis salvarentur; et exinde fuit quod dives petiit fratres suos a
damnatione eripi; sciebat enim quod aliqui eriperentur; maluisset
tamen fratres suos cum omnibus aliis damnari.
Ad secundum dicendum, quod dilectio quae non fundatur super honestum,
facile rescinditur, et praecipue in malis hominibus, ut philosophus
dicit in 9 Ethic.: unde damnati non conservabunt amicitiam ad eos
quos inordinate dilexerunt; sed in hoc voluntas eorum remanebit
perversa, quod causam inordinatae dilectionis adhuc diligent.
Ad tertium dicendum, quod quamvis ex damnatorum multitudine poena
singulorum augeatur, tamen tantum superexcrescet odium et invidia,
quod eligerent torqueri magis cum multis quam minus soli.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod affectus movetur ex bono vel
malo apprehenso. Deus autem apprehenditur dupliciter; in se, sicut a
beatis, qui eum per essentiam vident; et per effectus, sicut a nobis
et damnatis. Ipse igitur in seipso, cum sit per essentiam bonitas,
non potest alicui voluntati displicere; unde quicumque eum per
essentiam videret, eum odio habere non posset. Sed effectuum ejus
aliqui sunt voluntati repugnantes, inquantum contrariantur alicui
volito; et secundum hoc aliquis non in seipso, sed ratione effectuum
Deum odire potest; unde damnati Deum percipientes in effectu
justitiae, qui est poena, eum odio habent, sicut et poenas quas
sustinent.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Dionysii est intelligendum de
appetitu naturali, qui tamen in damnatis pervertitur per illud quod
additur ex deliberata voluntate, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet, si damnati Deum in
seipso conspicerent, inquantum est per essentiam bonus.
Quaestiuncula 6
Ad sextam quaestionem dicendum, quod de damnatis ante diem judicii et
post distinguendum est. Omnes enim communiter confitentur, quod post
diem judicii non erit aliquod meritum vel demeritum; et hoc ideo est,
quia meritum vel demeritum ordinatur ad aliquod bonum vel malum ulterius
consequendum; post diem autem judicii erit ultima consummatio bonorum
et malorum, ita quod nihil erit addendum ulterius de bono vel malo.
Unde bona voluntas in beatis non erit meritum, sed praemium; et mala
voluntas non erit in damnatis demeritum, sed poena tantum.
Operationes enim virtutis sunt praecipue in felicitate, et eorum
contrariae sunt praecipue in miseria; ut dicitur in 1 Ethic. Sed
ante diem judicii quidam dicunt et beatos mereri, et damnatos
demereri. Sed hoc non potest esse respectu praemii essentialis vel
poenae principalis, cum quantum ad hoc utrique ad terminum
pervenerint; potest tamen hoc esse respectu praemii accidentalis vel
poenae secundariae, quae possunt augeri usque ad diem judicii; et hoc
praecipue in Daemonibus vel Angelis bonis, quorum officio aliqui
trahuntur ad salutem, ex quo bonorum Angelorum gaudium crescit; vel
ad damnationem, ex quo crescit poena Daemonum.
Ad primum igitur dicendum, quod hoc est summum incommodum ad summum
malorum pervenisse, ex quo contingit damnatis quod demereri non
possunt; unde patet quod ex peccato commodum non reportant.
Ad secundum dicendum, quod ad damnatorum hominum officium non pertinet
alios ad damnationem pertrahere, sicut pertinet ad officium Daemonum,
ratione cujus demerentur quantum ad secundariam poenam.
Ad tertium dicendum, quod non propter hoc excusantur a demerito quia
necessitatem peccandi habeant, sed quia ad summum malorum pervenerunt.
Tamen necessitas peccandi cujus causa sumus, excusat a culpa,
inquantum est necessitas quaedam, quia omne peccatum oportet esse
voluntarium: sed quod non excuset, hoc est inquantum a voluntate
praecedente processit; et sic totum demeritum sequentis culpae videtur
ad primam culpam pertinere.
|
|