|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beati qui erunt in
patria, non videant poenas damnatorum. Major enim est distantia
damnatorum a beatis quam viatorum. Sed beati semper viatorum facta non
vident; unde Isai. 43, 16: Abraham nescivit vos, dicit
Glossa: nesciunt mortui, etiam sancti, quid faciunt vivi, etiam
eorum filii. Ergo multo minus vident poenam damnatorum.
2. Praeterea, perfectio visionis dependet a perfectione visibilis;
unde philosophus dicit in 10 Ethicor., quod perfectissima sensus
operatio est sensus optime dispositi ad pulcherrimum sub sensu
jacentium. Ergo e contrario turpitudo visibilis redundat in
imperfectionem visionis. Sed nulla imperfectio erit in beatis. Ergo
non videbunt miserias damnatorum, in quibus est summa turpitudo.
1. Sed contra est quod dicitur Isa. ult., 24: egredientur et
videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Glossa: electi
egredientur intelligentia vel visione manifesta, ut ad laudem Dei
magis accendantur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod beati miseriis damnatorum compatiantur.
Compassio enim ex caritate procedit. Sed in beatis erit perfectissima
caritas. Ergo maxime miseriis damnatorum compatientur.
2. Praeterea, beati nunquam erunt tantum elongati a passione quantum
Deus est. Sed Deus quodammodo miseriis compatitur nostris, unde et
misericors dicitur; et similiter Angeli. Ergo beati compatientur
miseriis damnatorum.
1. Sed contra, quicumque alii compatitur, fit ejus miseriae
quodammodo particeps. Sed beati non possunt esse participes alicujus
miseriae. Ergo beati miseriis damnatorum non compatiuntur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod beati non laetentur de poenis impiorum.
Laetari enim de malo ad odium alterius pertinet. Sed in beatis nullum
erit odium. Ergo non laetabuntur de miseriis damnatorum.
2. Praeterea, beati in patria erunt summe Deo conformes. Sed
Deus non delectatur in poenis nostris. Ergo nec beati delectabuntur
de poenis damnatorum.
3. Praeterea, illud quod est vituperabile in viatore, nullo modo
cadit in comprehensorem. Sed in homine viatore est maxime vituperabile
quod reficiatur aliorum poenis, et maxime commendabile ut de poenis
doleat. Ergo beati nullo modo laetantur de poenis damnatorum.
1. Sed contra est quod in Psal. 57, 2, dicitur: laetabitur
justus, cum viderit vindictam.
2. Praeterea, Isai. ult. 24, dicitur: erunt usque ad
satietatem visionis omni carni. Satietas autem refectionem mentis
designat. Ergo beati gaudebunt de poenis impiorum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod a beatis nihil subtrahi
debet quod ad perfectionem beatitudinis eorum pertineat. Unumquodque
autem ex operatione contrarii magis cognoscitur; quia contraria juxta
se posita magis elucescunt; et ideo, ut beatitudo sanctorum eis magis
complaceat, et de ea uberiores gratias Deo agant, dantur eis ut
poenam impiorum perfecte intueantur.
Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa loquitur de sanctis mortuis
secundum impossibilitatem naturae: non enim oportet ut naturali
cognitione cognoscant omnia quae erga vivos aguntur. Sed sancti qui
sunt in patria, omnia clare cognoscunt quae aguntur et apud viatores et
apud damnatos; unde Gregorius dicit, 12 Lib. Moral., de
animabus sanctis: sentiendum non est hoc (scilicet quod Job dicit:
sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, nesciunt etc.):
quia qui intus habent Dei claritatem, nullo modo credendum est quod
sit foris aliquid quod ignorent.
Ad secundum dicendum, quod quamvis pulchritudo visibilis ad
perfectionem faciat visionis, visibilis tamen turpitudo sine visionis
imperfectione esse potest: species enim rerum in anima, per quas
contraria cognoscuntur, non sunt contrariae; unde etiam Deus, qui
perfectissimam cognitionem habet, omnia, pulchra et turpia, videt.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod misericordia vel compassio
potest inveniri in aliquo dupliciter: uno modo per modum passionis;
alio modo per modum electionis. In beatis autem non erit aliqua passio
in parte inferiori, nisi consequens electionem rationis; unde non erit
in eis compassio vel misericordia, nisi secundum rationis electionem.
Hoc autem modo ex electione misericordia vel compassio nascitur, prout
scilicet aliquis vult malum alterius repelli; unde in illis quae non
volumus secundum judicium rationis repelli, compassionem talem non
habemus. Peccatores autem, quamdiu sunt in hoc mundo, in tali statu
sunt quod sine praejudicio divinae justitiae possunt in beatitudinem
transferri a statu miseriae et peccati; et ideo beatorum compassio ad
eos locum habet et secundum electionem voluntatis, prout Deus,
Angeli et beati eis compati dicuntur, eorum salutem volendo; et
secundum compassionem, sicut compatiuntur eis homines boni in statu
viae existentes. Sed in futuro non poterunt transferri a sua miseria;
unde ad eorum miserias non poterit esse compassio secundum electionem
rectam; et ideo beati qui erunt in gloria, nullam compassionem ad
damnatos habebunt.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas tunc est principium
compassionis, quando possumus ex caritate velle remotionem malitiae
alicujus; sed sancti ex caritate hoc velle non possunt de damnatis,
cum divinae justitiae repugnet; unde ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod Deus dicitur esse misericors, inquantum
subvenit ipsis quos secundum ordinem sapientiae et justitiae suae
convenit a miseria liberari; non quod damnatorum misereatur, nisi
forte puniendo citra condignum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod aliquid potest esse materia
gaudii dupliciter. Uno modo per se, scilicet quando de aliquo
gaudetur inquantum hujusmodi; et sic sancti non laetabuntur de poenis
impiorum. Alio modo per accidens, idest ratione alicujus adjuncti;
et hoc modo sancti de poenis impiorum gaudebunt considerando in eis
ordinem divinae justitiae, et suam liberationem, de qua gaudebunt; et
sic divina justitia et sua liberatio erunt per se causa gaudii bonorum,
sed poenae damnatorum per accidens.
Ad primum ergo dicendum, quod laetari de malo alterius inquantum
hujusmodi, pertinet ad odium; non autem laetari de malo alterius
ratione alicujus adjuncti. Sic autem aliquis quandoque de malo proprio
laetatur, sicut cum aliquis gaudet de propriis afflictionibus,
secundum quod prosunt ei ad meritum vitae. Jac. 1, 2: omne
gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias
incideritis.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non delectetur in poenis inquantum
hujusmodi; delectatur tamen in eis inquantum sunt per suam justitiam
ordinatae.
Ad tertium dicendum, quod in viatore non est laudabile quod delectetur
de poenis aliorum secundum se: est tamen laudabile, si delectetur de
eis inquantum habent aliquid annexum. Tamen alia ratio est de viatore
et comprehensore; quia in viatore passiones frequenter insurgunt sine
judicio rationis; et tamen tales passiones sunt interdum laudabiles,
secundum quod bonam dispositionem mentis indicant; sicut patet de
verecundia et misericordia et poenitentia de malo; sed in
comprehensoribus non potest esse passio, nisi consequens judicium
rationis.
|
|