|
Nec malis facultas peccandi esse poterit. Peccare hic accipitur, non
quantum ad deordinationem actus, sed quantum ad demeritum culpae.
Quid est enim esse penitus extra Deum nisi in summa caecitate? Extra
Deum dicuntur esse reprobi, non quod ad eos providentia Dei non se
extendat; sed quia in ipso non delectantur, nec eum considerant nisi
ad suam tristitiam, et iterum mens eorum est totaliter a Deo aversa.
Ubi nullam lucem videbunt, cui confiteantur. Non quod nullam
veritatem cognoscant; sed quia cognitio veritatis non erit causa
confessionis, sed magis tribulationis et odii. Sed melius est
dubitare de occultis et cetera. Non quod de hoc sit dubitandum an
anima separata corporalem linguam habeat; sed quia nobis certus esse
non potest status animae separatae. Egredientur et videbunt cadavera
impiorum et cetera. Egredientur non loco, sed intelligentia, ut
Glossa dicit Isa. ult. Per cadavera vero, ut Augustinus dicit de
Civ. Dei, significatur evidens corporum poena; quamvis cadaver nisi
caro exanimis non soleat nuncupari. Illa vero animata erunt corpora;
alioquin nulla poterunt sentire tormenta. Nisi quia forte mortuorum
erunt corpora, idest eorum qui in secundam cadent mortem; ideo non
absurde hic cadavera dici possunt; unde est et illud ab eodem propheta
dictum, quod jam supra posuit: terra vero impiorum cadet; Isai.
26, 19, ubi nos habemus: terram gigantum detrahes in ruinam.
Quis autem non videat a cadendo esse appellata cadavera? Haec de
pedibus sedentis (...) commemorasse sufficiat. Hic Magister in
fine operis tangit visionem quamdam Isaiae, ut dicitur Isai. 6,
1: vidit enim Deum sedentem super solium excelsum et elevatum; et
plena erat domus majestate ejus; et ea quae sub ipso erant, replebant
templum, et Seraphim stabant subter illud, sex alae uni, et sex alae
alteri: duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus,
et duobus volabant; quae quidem visio a Hieronymo allegorice
exponitur, volente per sedentem super solium excelsum, Christum
significari; per solium autem excelsum et elevatum significari
Angelos, in quibus Deus sedet, ut dicitur in Psalm. 9, 1: qui
sedet super Cherubim; per domum autem superiorem, Ecclesiam
triumphantem, quae Dei majestate impletur; per templum vero
inferius, Ecclesiam militantem, quae inferioribus donis perficitur,
nec videt divinae essentiae majestatem. Sed Dionysius per sedentem in
solio dicit significari ipsum Deum; per solium autem excelsum, ipsam
eminentiam divinae naturae; per domum vero superiorem, creaturas
excellentiores Deo magis propinquas, quae ejus majestatem plenius
repraesentant; per templum vero inferius, inferiores creaturas,
scilicet corporales, quae in inferiori mundo divinam participant
bonitatem. Hujusmodi autem sedentis super thronum facies ipsam divinam
essentiam designat, et ea quae in aeternitate fuerunt ante mundi
constitutionem; per pedes vero, ea quae post mundum erunt in gloria
beatorum, et in poenis damnatorum; per media vero, ea quae cursu
temporis medio aguntur. Seraphim ergo faciem et pedes sedentis super
thronum velare dicuntur, quia mysteria aeternae deitatis et futurae
beatitudinis et miseriae nobis ad plenum non revelant; sed duabus alis
volabant, quia de his quae in medio tempore aguntur, nos, quantum
opus est, Angelorum ministerio instruimur, inter quos Seraphim
primatum tenent. Volatus ergo eorum, processum revelationis eorum in
nos demonstrat, quem etiam rectum motum ipsorum Dionysius nominat in
4 cap. de Div. Nom. Magister ergo in hoc libro exorsus a Deo,
idest incipiens a facie sedentis super thronum, idest ab ipsa
Trinitate divinitatis, de qua in 1 Lib. egit, procedens per
media, quae dum durat mundus aguntur, ut sunt creaturae, et peccata,
de quibus egit in 2 Lib.; vel reparatio, et virtutes, de quibus
egit in 3 et ecclesiastica sacramenta, de quibus egit in prima parte
4, duce Christo, qui est via, pervenit usque ad pedes, idest usque
ad ea quae in fine mundi et etiam postmodum agentur, sicut est
resurrectio corporum, punitio damnatorum, et gloria beatorum, quae in
Dei visione consistit; ut sic a Deo incipiens ejus doctrina, etiam
terminetur in Deo, qui est principium a quo omnia, et finis ad quem
omnia ordinantur; cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen.
|
|