|
Superius determinavit Magister, qui possunt baptizare; hic
intendit, determinare qui et qualiter congrue baptizent; et dividitur
in partes tres: in prima ostendit qualiter congrue fiat Baptismus ex
parte baptizantis; in secunda qualiter congrue fiat ex parte
baptizandi; utrum scilicet aliquis sit rebaptizandus, vel non, ibi:
de illis vero qui ab haereticis baptizantur, utrum rebaptizandi sint
quaeri solet; in tertia qualiter congrue fiat quantum ad ritum
Baptismi, ibi: cognoscendum est etiam, in baptizandis electis duo
tempora esse servanda; secunda pars dividitur in tres: in prima
ostendit utrum aliquis sit rebaptizandus propter defectum baptizantis;
in secunda, utrum sit rebaptizandus propter defectum baptizati, ibi:
illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari
potest; in tertia, utrum sit rebaptizandus propter defectum eorum quae
pertinent ab Baptismum, ibi: quaeri autem solet, si corrupte
proferantur verba illa, an Baptismus sit. Prima dividitur in tres:
in prima ostendit quod baptizati ab haereticis non sunt rebaptizandi;
in secunda excludit opinionem contrariam, ibi: sunt tamen nonnulli
doctorum (...) qui dicere videntur, ab haereticis non posse tradi
Baptismum; in tertia removet quamdam objectionem, quae
rebaptizantibus patrocinari videtur, ibi: hoc etiam sciendum est et
cetera. Illud autem ignorandum non est et cetera. Hic inquirit,
utrum sit aliquis rebaptizandus propter defectum nativitatis ex utero;
et circa hoc duo facit: primo ostendit quod illi qui nondum nati sunt,
in maternis uteris existentes, non susceperunt Baptismum baptizatis
matribus; unde baptizandi sunt; secundo objicit in contrarium, et
solvit, ibi: si vero opponitur de Hieremia, et Joanne (...)
dicimus et cetera. Quaeri autem solet, si corrupte proferantur verba
illa, an Baptismus sit. Hic inquirit, utrum sint aliqui
rebaptizandi propter defectum eorum quae ad Baptismum requiruntur: et
primo utrum propter corruptionem formae; secundo utrum propter
incertitudinem baptismalis ablutionis, ibi: praeterea sciendum est,
quod illi de quibus nulla extant indicia inter propinquos vel domesticos
vel vicinos, a quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est ut
renascantur, ne pereant; tertio utrum propter defectum intentionis,
ibi: solet etiam quaeri de illo qui jocans, sicut mimus,
commemoratione tamen Trinitatis immergitur. Cognoscendum est etiam,
in baptizandis electis duo tempora esse servanda. Hic ostendit
qualiter Baptismus congrue fiat ex parte ritus, et circa hoc tria
facit: primo ostendit quod tempus sit deputatum ad solemnem Baptismi
celebrationem; secundo determinat de professione quae praecedit
Baptismum, ibi: porro cuncti ad Baptismum venientes fidem suam
profiteri debent; tertio determinat de catechismo et exorcismo, in
quibus hujusmodi professio fit, ibi: illa autem interrogatio et
responsio fidei fit in catechismo. Circa secundum duo facit: primo
ostendit propositum; secundo movet duas quaestiones; primam ibi: si
vero quaeritur ex quo sensu pro parvulo dicatur, credo, vel fidem
peto; dicimus de sacramento fidei id esse intelligendum; secundum
ibi: sed adhuc quaeritur, ex quo sensu pro parvulo respondeatur,
credo in Deum patrem et cetera. Hic est duplex quaestio. Prima de
his quae requiruntur ad Baptismum ex parte baptizantis et baptizati.
Secunda de ritu Baptismi. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum
requiratur in baptizando nativitas ex utero; 2 utrum requiratur in
utroque intentio et voluntas; 3 utrum requiratur fides.
|
|