|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intentio baptizantis
non requiritur ad Baptismum. Intentio enim non requiritur ad opus
nisi in principali agente, qui praestituit finem, et per imperium suum
alios movet ad finem intentum a se. Sed sacerdos baptizans non est
principale agens, sed instrumentale, ut dictum est supra. Ergo non
requiritur ejus intentio ad Baptismum.
2. Praeterea, intentio hominis non est alicui certa nisi sibi. Si
ergo requiratur intentio ad Baptismum, non erit certum de aliquo quod
sit baptizatus, nisi apud eum qui baptizavit; et hoc est inconveniens
quod homo sit in tanto dubio salutis.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, ebriosus et furiosus
baptizare possunt. Sed isti, ut videtur, non possunt habere
intentionem, quia privantur usu rationis. Ergo intentio non
requiritur ad Baptismum.
4. Praeterea, intentio cognitionem requirit. Sed frequenter et de
facili cogitatio ad alia rapitur. Ergo frequenter Baptismus
impediretur.
1. Sed contra, ea quae fiunt praeter intentionem, sunt casualia.
Sed hoc sacramentis non competit, cum habeant determinatos effectus,
et determinatas causas. Ergo requiritur intentio in Baptismo, et in
aliis sacramentis.
2. Praeterea, opera quae fiunt a voluntate, determinantur et
specificantur intentione. Unde Ambrosius dicit quod affectus tuus
operi tuo imponit nomen; et in Glossa, Matth. 12, dicitur:
quantum intendis, tantum facis. Sed baptizare est actus voluntarius.
Ergo requiritur in ipso intentio ex parte baptizantis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod requiratur intentio recta. Requiritur
enim intentio faciendi quod facit Ecclesia. Sed hoc intendere est
rectae intentionis. Ergo ad Baptismum requiritur recta intentio.
2. Praeterea, in omnibus ad quae requiritur intentio, ita est quod
per pravam intentionem vitiantur. Sed Baptismus, dummodo detur, non
potest esse pravus, ut in praecedenti distinctione dictum est. Ergo
videtur quod prava intentio non possit conferre Baptismum.
1. Sed contra, Baptismus non impeditur ex malitia baptizantis.
Sed perversa intentio pertinet ad malitiam baptizantis. Ergo perversa
intentio in aliis non impedit Baptismi effectum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod intentio vel voluntas non requiratur in
baptizato. Baptismus enim contra peccatum originale datur. Sed
peccatum originale praeter voluntatem et intentionem contrahitur. Ergo
intentio et voluntas non requiruntur ad Baptismum in baptizando.
2. Praeterea, pueri, dormientes et amentes possunt baptizari, ut
supra, dist. 4, quaest. 3, art. 1, quaestiunc. 2 et 3,
dictum est. Sed illi carent intentione Baptismi. Ergo ad Baptismum
non requiritur intentio ex parte baptizandi.
3. Praeterea, unaquaeque res per eadem corrumpitur et fit,
contrarie tamen facta, ut dicitur in 2 Ethic. Si ergo intentione
baptizandi fieret Baptismus, tunc intentione ipsius character
baptismalis deleri posset; quod falsum est.
1. Sed contra, in Baptismo fit quoddam spirituale connubium animae
ad Deum. Sed in conjugio requiritur consensus. Ergo et in
Baptismo.
2. Praeterea, Baptismi effectus magis impeditur ex parte baptizati
quam baptizantis: quia malitia baptizantis non impedit receptionem
gratiae in Baptismo, quae impediri potest per malitiam recipientis
sacramentum. Sed defectus intentionis ex parte baptizantis impedit
sacramentum. Ergo multo fortius defectus intentionis ex parte
baptizati.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod cum unius effectus
una sit causa, si ex aliquibus pluribus causis unus effectus procedat,
oportet quod illae causae sint aliquo modo factae unum ad invicem. Ad
effectum autem sacramenti videmus multa concurrere; scilicet
ministrum, formam verborum, et materiam. Haec autem non possent
colligari ad invicem ut sint una causa, nisi per intentionem
baptizantis, qui scilicet formam ad materiam applicat, suum vero
ministerium ad utrumque, et totum hoc ad sacramenti collationem; et
ideo requiritur intentio baptizantis. Et similiter etiam in omnibus
aliis sacramentis requiritur intentio ministri cum debita materia et
forma, non solum ad effectum sacramenti consequendum, sed ad
sacramenti perceptionem.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est instrumentum, scilicet
animatum, ut servus, et inanimatum ut securis, ut dicitur in 8
Ethic. In instrumento igitur inanimato non requiritur intentio
propria, quia ipsa inclinatio instrumenti ad effectum per motum
principalis agentis, locum intentionis supplet; sed in instrumento
animato, quod non tantum agitur, sed aliquo modo agit, utpote per
imperium agens, et non per impulsum motus, requiritur intentio
exequendi ministerium ad quod applicatum est.
Ad secundum dicendum, quod ad hoc dupliciter secundum diversas
opiniones respondetur. Quidam enim dicunt, quod si desit mentalis
intentio in baptizante, non confert sacramentum Baptismi; tamen in
adulto supplet fides et devotio effectum Baptismi, ut periculum ex hoc
baptizato, qui ignorat intentionem baptizantis, nullum proveniat. Si
autem sit puer, creditur pie, quod summus sacerdos, scilicet Deus,
defectum suppleat, et salutem ei conferat. Si tamen non facit, non
injuste facit, sicut nec in illo qui sacramento non subjicitur. Alii
dicunt, quod in Baptismo et in aliis sacramentis quae habent in forma
actum exercitum, non requiritur mentalis intentio, sed sufficit
expressio intentionis per verba ab Ecclesia instituta; et ideo si
forma servatur, nec aliquid exterius dicitur quod intentionem
contrariam exprimat, baptizatus est. Non enim sine causa in
sacramentis necessitatis, scilicet Baptismo, et quibusdam aliis,
actus baptizantis tam solicite expressus est ad intentionis
expressionem.
Ad tertium dicendum, quod quamvis actu ebrius intentionem habere non
possit, tamen ebriosus potest esse non actu ebrius, et intentionem
baptizandi habens, baptizare.
Ad quartum dicendum, quod quamvis minister sacramenti debeat niti ad
custodiendum cor suum quantum potest, ut maxime in verbis sacramentalis
formae intentionem habeat actualem; quia tamen cogitatio est valde
labilis, etiam si tunc non adsit actualis intentio quando verba
profert, dummodo prius intenderit, et contraria intentio non
intervenerit, sacramentum non impeditur: quia operatur tunc in vi
principalis intentionis. Non enim oportet quod in opere semper
intentio conjungatur in actu, sed sufficit quod opus ab intentione
procedat.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod rectum est cujus medium non
exit ab extremis. Sacramentum autem Baptismi est quo mediante
acquiritur effectus Baptismi in anima baptizati; unde tunc est recta
intentio quando baptizans seu baptizatus sacramentum ordinat ad effectum
sacramenti, qui est salus. Si ergo intentio adsit in baptizante,
quia intendit sacramentum conferre; sed desit rectitudo, quia ordinat
sacramentum ad finem indebitum; non propter hoc in recipiente impeditur
perceptio sacramenti, quia ad hoc fertur intentio baptizantis; neque
effectus sacramenti, quia mundatio interior a ministro non est, unde
ejus intentio ad hoc nihil facit. Si autem in baptizato sit intentio
percipiendi sacramentum, sed desit rectitudo intentionis, recipit
quidem quod intendit sacramentum, sed non rem sacramenti: quia obicem
per pravam intentionem spiritui sancto ponit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ad sacramentum requiratur
intentio faciendi quod facit Ecclesia, non tamen requiritur quasi de
necessitate sacramenti existens, facere quod facit Ecclesia propter
hoc quod Ecclesia facit: et in hoc consistit rectitudo intentionis.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus non habet bonitatem ex
ministro, sicut alia operatio voluntaria habet bonitatem ex operante;
et ideo non est simile.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in Baptismo baptizatus duo
recipit, scilicet sacramentum, et rem sacramenti; sed ad haec duo
recipienda non requiritur aliquid causans ex parte recipientis, sed
solum impedimentum removens: quod quidem impedimentum nihil aliud est
quam voluntas contraria alteri praedictorum; et ideo in adultis et in
habentibus usum rationis, in quibus potest esse contraria voluntas actu
vel habitu, requiritur et contritio; sive devotio, ad percipiendam
rem sacramenti, et intentio, vel voluntas ad recipiendum sacramentum;
in pueris autem absque utroque percipitur et sacramentum et res
sacramenti; et similiter est in carentibus usu rationis, nisi
contraria voluntas habitu insit, etsi non actu. Tamen sciendum, quod
non requiritur in adulto voluntas absoluta suscipiendi quod Ecclesia
confert, sed sufficit voluntas conditionata, sicut est in voluntariis
mixtis, ut dicitur in 3 Ethic.; et ideo si sit coactio sufficiens,
ita quod principium sit ex toto extra, nil conferente vim passo, ut
cum aliquis reclamans immergitur violenter, tunc talis nec sacramentum
suscipit, nec rem sacramenti. Si autem sit coactio inducens, sicut
minis vel flagellis, ita quod baptizatus potius eligat Baptismum
suscipere quam talia pati; tunc suscipit sacramentum, sed non rem
sacramenti.
Ad primum ergo dicendum, quod intentio vel voluntas in baptizato, ut
dictum est, non requiritur quasi causans deletionem culpae originalis,
sed solum quasi removens prohibens, scilicet contrariam voluntatem.
Ad secundum dicendum, quod in pueris non potest esse contraria
voluntas neque actu neque habitu; et ideo non requiritur voluntas vel
intentio in eis, qua prohibens removeatur. In amentibus autem et
dormientibus potest esse voluntas contraria habitualis, quamvis non sit
actualis; et ideo si ante somnum vel furiam fuerunt contrariae
voluntatis, non recipiunt sacramentum, quia adhuc illa voluntas
habitualiter manet. Si autem habuerunt propositum recipiendi
Baptismum, et hoc per aliqua signa innotuit, tunc in articulo
necessitatis debet eis conferri Baptismus; et suscipiunt sacramentum
et rem sacramenti, etiam si furiosus tunc contradicat: quia illa
contradictio non procedit a voluntate rationis, secundum quam est capax
baptismalis gratiae. Si autem necessitas non sit, debet in furiosis
expectari lucidum intervallum, vel in dormientibus vigilia. Si tamen
baptizetur in statu illo, sacramentum suscipit, quamvis peccet
baptizans.
Ad tertium dicendum, quod voluntas vel intentio Baptismum suscipiendi
non requiritur ad Baptismum quasi causa vel dispositio characteris,
sed solum sicut removens prohibens: ideo ratio non valet.
|
|