|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Baptismus iterari
possit. Quia Eucharistia est sacramentum excellentius quam
Baptismus: quia est perfectio, secundum Dionysium. Sed
Eucharistia iteratur. Ergo et Baptismus iterari potest.
2. Praeterea, gratia est principalior effectus Baptismi quam
character. Sed gratia amittitur, quamvis character non deleatur.
Ergo videtur quod ratione gratiae recuperandae Baptismus iterari
debeat.
3. Praeterea, sicut ad unitatem actionis requiritur unitas
temporis, ita et unitas agentis. Sed plures possunt aliquem simul
baptizare, quia unus alium non impedit; et praecipue hoc necessarium
est, si unus sit mutus, qui verba proferre non possit, et alius
mancus, qui non possit immergere. Ergo et similiter potest aliquis
pluries diversis temporibus baptizari.
1. Sed contra est quod dicitur Ephes. 4, 5: una fides, unum
Baptisma. Ergo iterari non debet.
2. Praeterea, Baptismus contra originale datur. Sed originale
peccatum non iteratur. Ergo nec Baptismus iterari debet.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non debeant esse illa duo tempora
determinata ad Baptismum, scilicet sabbatum Paschae, et
Pentecostes. Quia periculo quam citius succurrendum est. Sed homo
propter fragilitatem naturae semper est in periculo vitae suae. Ergo
non debet expectari tempus aliquod determinatum ad Baptismum, sed
statim baptizari.
2. Praeterea, per Baptismum homo regeneratur in filium Dei ad
imaginem Christi. Ergo praecipue in festo nativitatis Baptismus
celebrari deberet.
3. Praeterea, Baptismus Christi contulit aquis vim regenerativam.
Sed Christus in die Epiphaniae baptizatus fuit. Ergo tunc praecipue
homo deberet baptizari.
4. Praeterea, Baptismus habet efficaciam a passione Christi.
Ergo in die passionis dominicae magis deberet celebrari Baptismus,
quam in sabbato Paschae.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sacramentalia Baptismi male ponantur a
Dionysio. Ponit enim primo receptionem baptizandi ab episcopo quem
summum sacerdotem dicit praesente omni Ecclesiae plenitudine. Debet
enim baptizandus recipi ab eo qui est proprius Baptismi minister.
Talis autem est sacerdos, et non episcopus. Ergo non oportet ponere
receptionem ab episcopo.
2. Praeterea, per manus impositionem datur spiritus sanctus ad
robur; quod ad confirmationem pertinet, quae Baptismum sequitur.
Ergo inconvenienter ponit quod episcopus baptizando recepto manus ei
ante Baptismum imponit.
3. Praeterea, baptizandis sal in os mittitur, et aures et nares
sputo liniuntur. Cum ergo de his Dionysius mentionem non faciat,
videtur quod sacramentalia Baptismi ponat insufficienter.
4. Praeterea, ipse ponit olei inunctionem ante Baptismum, quo
inungitur Christianus quasi ad pugnam, ut ipse dicit. Sed ad pugnam
spiritualem praecipue ordinatur sacramentum confirmationis. Ergo
videtur quod talis inunctio non debet fieri in Baptismo.
5. Praeterea, sacramenta sunt distincta. Ergo videtur quod non
debeat simul cum Baptismo connumerare Eucharistiae perceptionem, et
sacri chrismatis linitionem.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod Baptismus nullo modo
iterari debet propter quatuor rationes. Prima sumitur ex morbo contra
quem datur, scilicet originale peccatum, quod non iteratur; unde nec
medicina iterari debet. Secunda sumitur ex re sacramenti: quia in
Baptismo deletur culpa et poena totaliter. Unde si frequenter liceret
homini Baptismum suscipere, esset quaedam provocatio ad peccandum:
quia facilitas veniae incentivum praebet delinquendi, ut dicit
Gregorius. Tertia sumitur ex sua significatione: quia configurat
morti Christi, qui semel tantum mortuus est. Quarta sumitur ex ipso
sacramento, scilicet charactere, qui indelebiliter manet; unde fieret
injuria sacramento si Baptismus iteraretur, quasi prima sanctificatio
non suffecisset; et iterum, quia ipsum sacramentum regeneratio quaedam
est: cujuslibet autem generatio est tantum semel. Quod autem nescitur
esse factum, non iteratur. Unde si inveniatur pro certo aliquis
defectus fuisse in Baptismo eorum quae sunt de essentia sacramenti,
debet absolute iterum baptizari sub hac forma: baptizo te, si non es
baptizatus, in nomine patris et cetera.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in Eucharistiae sacramento
sanctificatur materia, ita in Baptismo sanctificatur recipiens
characteris impressionem. Unde sicut fieret injuria Eucharistiae, si
hostia consecrata consecraretur iterum; ita fit injuria Baptismo, si
aliquis semel baptizatus iterum baptizaretur: quia sicut ibi
sanctificatio refertur ad materiam, ita hic ad suscipientem
sacramentum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis gratia sit dignior effectus
Baptismi quam character, et sit quodammodo principalior; non tamen
est ita proprius effectus ejus, et in hoc non ita principalis: quia
gratia amissa, per alia sacramenta recuperari potest; et ideo non
oportet quod ad ipsam recuperandam iteretur Baptismus.
Ad tertium dicendum, quod si plures simul immergerent, ita quod
uterque diceret, ego te baptizo etc., baptizatum esset; quamvis
peccarent non servantes ritum Ecclesiae: nec tamen essent puniendi
tamquam iterantes Baptisma, nisi hoc intenderent: quia contingit
eamdem actionem et ab uno et a pluribus exerceri; non autem contingit
eamdem actionem esse quae in diversis temporibus fit. Si autem
dicant: nos baptizamus te, non erit Baptismus: quia non servatur
debita forma, ut supra, dist. 3, qu. 1, art. 2, quaestiunc.
2, dictum est. Similiter non erit Baptismus, si unus sit mancus et
alius mutus, uno proferente verba, et alio immergente: quia ipsa
verba formae ostendunt quod ab eodem debet fieri immersio et verborum
pronuntiatio.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in Baptismo duo
considerantur; scilicet substantia sacramenti, et solemnitas; et
quantum ad substantiam sacramenti non est aliquod tempus determinatum ad
Baptismum; immo quolibet die et qualibet hora Baptismus celebrari
potest. Sed solemnis celebratio Baptismi in Ecclesia habet tempus
deputatum, scilicet duplex sabbatum, de quo in littera dicitur; cujus
ratio est, quia Baptismus habet efficaciam ex duobus; scilicet ex
virtute spiritus sancti; et ideo in vigilia Pentecostes celebratur
solemniter Baptismus: item ex passione Christi, cujus morti aliquis
configuratur per Baptismum quasi consepultus Christo in mortem, ut
dicitur, Rom. 6; et ideo celebratur solemniter in die sepulturae
Christi, idest in vigilia Paschae.
Ad primum ergo dicendum, quod in necessitate non oportet expectare
ista duo tempora. Unde dicitur, de Consecr., dist. 3: de
catechumenis baptizandis in decretum est ut in paschali festivitate vel
Pentecostes veniant ad Baptismum; in ceteris autem solemnitatibus
infirmi tantum debent baptizari. Et quia pueri infirmi computantur
propter naturae imbecillitatem, et propter periculum damnationis, a
qua non possunt aliter liberari; ideo nunc ipsi pueri baptizantur ut in
pluribus, et non expectantur haec duo tempora, sicut in adultis
expectari solebant.
Ad secundum dicendum, quod in festo nativitatis recolitur nativitas
domini secundum carnem. Nos autem non efficimur fratres ejus
nativitate carnis, sed spiritus; et ideo non oportet quod tunc
Baptismus celebretur.
Ad tertium dicendum, quod per Baptismum Christi est tantum materia
praeparata ad actum Baptismi; sed virtus agens in Baptismo est
meritum passionis Christi, et virtus spiritus sancti. Et quia agens
in omnibus est principalius quam materia, ideo potius in duobus
determinatis temporibus Baptismus celebrari debet quam in Epiphania.
Tamen ideo non est specialiter institutum Baptismum celebrari in die
illa, ut excluderetur error quorumdam, qui dicebant, nunquam
Baptismum, posse conferri nisi in die illa qua dominus baptizatus
est.
Ad quartum dicendum, quod homo in Baptismo configuratur passioni
Christi per modum cujusdam consepelitionis, ut apostolus, Rom. 6,
dicit; et ideo in die sepulturae congruentius fit quam in die
passionis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Dionysius prosequitur ritum
Baptismi qui in primitiva Ecclesia servabatur in solemni celebratione
Baptismi, quando adulti ad Baptismum veniebant; et ideo quatuor per
ordinem ponit; quorum primum pertinet ad catechismum, secundum ad
exorcismum, tertium ad Baptismum, quartum ad Baptismi complementum.
Quantum ad catechismum pertinent haec quae hic per ordinem tanguntur.
Primo instructio de fide per praedicationem episcopi. Secundo
conversio infidelis ad fidem, et accessus ad episcopum mediante
patrino, quem anadochum dicit. Tertio gratiarum actio et oratio ab
episcopo et clericis facta. Quarto petitio Baptismi et professio
observantiae Christianae religionis. Quinto manus impositio, et
signatio ejus signo crucis. Sexto conscriptio baptizandi et anadochi.
Sed quantum ad exorcismum ponuntur quatuor. Primo exsufflatio versus
Occidentalem partem, et abrenuntiatio. Secundo manuum ad caelum
erectio cum sacra confessione fidei, et professione Christianae
religionis. Tertio oratio, benedictio, et manus impositio. Quarto
denudatio, et unctio oleo sancto, quod dicitur ad catechumenos. Sed
quantum ad Baptismum ponit trinam immersionem cum aliis quae
requiruntur ad Baptismum; quantum vero ad perfectionem Baptismi,
quae consequitur, ponit tria scilicet vestis traditionem, linitionem
chrismatis in vertice, et Eucharistiae perceptionem.
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius tradit ritum Baptismi
quantum ad maximam sui solemnitatem; et ideo non ponit solum ministrum
sufficientem, sed excellentem.
Ad secundum dicendum, quod circa Baptismum ut ex praedictis patet,
triplex manus impositio datur. Una in catechismo, ut homo in fide
roboretur in seipso; alia in exorcismo, ut roboretur in pugna adversus
Diabolum; tertia in confirmatione, ut roboretur in confessione fidei
contra pressuras mundi.
Ad tertium dicendum, quod de illis sacramentalibus quae pertinent ad
solemnitatem Baptismi, quaedam fuerunt in primitiva Ecclesia quae
nunc non sunt; et quaedam postea superaddita sunt. Unde exorcismo
aliquid subtractum est, ut patet per ritum quem docet Rabanus,
scilicet conversio ad Occidentalem partem et Orientalem; et aliquid
additum, scilicet salis cibatio, et aurium et naris sputo linitio, ad
designandum remotionem illorum quae praecipue possunt impedire fidei
doctrinam, cujus sacramentum percipiendum est. Potest enim impediri
ne recipiatur, et contra hoc adaperiuntur aures sputo ad recipiendum
fidem ex auditu per verbum Dei, et nares ad quaerendum doctrinam fidei
per odorem bonum notitiae suae sparsum in conversatione et doctrina
sanctorum; ad similitudinem ejus quod dominus luto ex sputo facto
linivit oculos caeci nati. Ideo autem oculi non liniuntur, quia visus
inventioni servit, fides autem non est per inventionem humanam.
Potest etiam impediri divulgatio fidei in confitentibus et docentibus
ipsam; et ideo apponitur in ore sal discretionis, ut omnis sermo
fidelium sit sale conditus.
Ad quartum dicendum, quod circa Baptismum est triplex inunctio. Una
ante Baptismum, quae fit oleo sancto, quod dicitur ad catechumenos et
hoc secundum Dionysium et Ambrosium, fit in signum pugnae contra
inimicum, sicut athletae inunguntur; vel secundum Rabanum, ut nullae
reliquiae latentis inimici resideant: quia quod emollitum est,
facilius ablui ab intrinsecis sordibus potest. Secunda fit post
Baptismum chrismate in vertice, ut sicut per ablutionem aquae
significatur emundatio a peccatis. Ita per chrismatis linitionem in
vertice significetur gratia collata in mente ad bene operandum, ut odor
boni exempli ad alios diffundatur. Tertia fit in confirmatione, de
qua post dicetur.
Ad quintum dicendum, quod illa linitio chrismatis non est sacramentum
confirmationis, sed datur tantum in signum, sicut et vestis candida,
et candela accensa; ut per vestem candidam significetur novitas vitae
et puritas, per chrisma odor bonae famae, per candelam accensam
veritas doctrinae. Eucharistiae autem perceptio non ponitur a
Dionysio quasi sacramentale Baptismi, sed quia jam baptizatus est
configuratus admittitur ad sacramentalem mensam; et iterum quia omne
sacramentum per Eucharistiam consummatur, ut Dionysius dicit.
|
|