|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod exorcismus in eodem non
debeat praecedere Baptismum. Exorcismi enim contra energumenos
instituti sunt. Sed non omnes qui accedunt ad Baptismum, sunt
energumeni. Ergo non omnes sunt exorcizandi.
2. Praeterea, prius debet curari causa quam curetur effectus. Sed
peccatum est causa quare in quibusdam Diabolus potestatem habeat. Si
ergo exorcismi sunt ad potestatem Diaboli pellendam, videtur quod
prius deberet aliquis per Baptismum a peccato mundari quam per
exorcismum a potestate Diaboli.
3. Praeterea, ad idem superfluum est diversa remedia ordinari. Sed
ad potestates Daemonis arcendas sufficit aqua benedicta. Ergo non
oportet ad hoc alios exorcismos esse.
1. Sed contra est quod Caelestinus Papa dicit: sive parvuli sive
juvenes ad regenerationis veniant sacramentum, non fontem vitae prius
adeant quam exorcismis et exsufflationibus clericorum immundus spiritus
ab eis abjiciatur.
2. Praeterea, alia quae sanctificantur, prius exorcizantur, sicut
patet in aqua benedicta, et in sale quod apponitur. Cum ergo in
Baptismo homo consecretur, videtur quod prius debeat exorcizari.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod exorcismus non habeat aliquem effectum,
sed sit ad significandum tantum. Nihil enim plus exigitur ad
sacramentum novae legis nisi quod significet, et efficiat quod
significat. Si ergo ea quae sunt in exorcismo, non solum
significant, sed etiam efficiunt, tunc per se sacramenta sunt, et non
sacramentalia.
2. Praeterea, sicut exorcismus praecedit Baptismum, ita et quaedam
alia sacramentalia consequuntur ipsum, sicut prius dictum est. Sed
illa consequentia sunt tantum ad significandum. Ergo et exorcismus.
3. Praeterea, si aliquis exorcizatus puer ante Baptismum moriatur,
constat quod hoc eum a Daemone non liberet. Ergo ad minus in anima
ejus exorcismus nullum effectum habuit.
4. Praeterea, sicut dicit Cyprianus: scias nequitiam Diaboli
permanere usque ad aquam salutarem posse; in Baptismo autem nequitiam
amittere. Sed aliquando etiam post Baptismum exorcismus fit in illis
quibus in articulo necessitatis exorcismus omissus fuerit, si periculum
evadant. Ergo non liberat a potestate Daemonis, et nullum effectum
habere videtur.
1. Sed contra, Gregorius super Ezech.: sacerdos dum per
exorcismi gratiam manus imponit credentibus, et habitare malignos
spiritus in eorum mente contradicit, quid aliud facit, nisi quia
Daemones ejicit? Ergo habet aliquem effectum.
2. Sed contra, exorcismi Salomonis habebant aliquem effectum ad
pellendos Daemones. Ergo multo fortius exorcismi Ecclesiae.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod exorcizare sit officium eorum qui in
sacris ordinibus constituuntur. Quia operari in immundis, secundum
Dionysium, ad diaconos pertinet. Sed inter immundos, secundum
Dionysium, locum tenent energumeni. Cum ergo exorcizatio sit ad eos
sicut catechizatio ad catechumenos, videtur quod sit eorum qui sunt in
sacris ordinibus.
2. Praeterea, catechismus praecedit exorcismum. Sed in artibus
operativis ita est, quod operatio principalioris artis semper
sequitur, sicut patet de arte quae secat ligna, et quae compaginat
navem. Cum ergo catechismus per diaconos vel sacerdotes fiat, videtur
quod exorcismus non possit fieri per illos qui sunt in minoribus
ordinibus.
3. Praeterea, ad hoc est consuetudo Ecclesiae: quia exorcizatio
solum per sacerdotes fit; quod etiam ex auctoritate Gregorii inducta
patet.
1. Sed contra est quod infra, dist. 24, dicit Magister quod ad
exorcistas pertinet exorcismos memoriter tenere, manus super
energumenos imponere. Ergo cum exorcista non sit sacer ordo, videtur
quod ille qui est in minoribus ordinibus constitutus possit exorcizare
ex officio.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod propter peccatum
hominis Diabolus potestatem accipit in hominem, et in omnia quae in
usum hominis veniunt, in ipsius nocumentum. Et quia nulla conventio
est Christi ad Belial, ideo quandocumque aliquid sanctificandum est
ad cultum divinum, prius exorcizatur, ut liberatum a potestate
Diaboli, qua illud in nocumentum hominis assumere poterat, Deo
consecretur; et hoc patet in benedictione aquae, in consecratione
templi, et in omnibus hujusmodi. Unde cum propria sanctificatio qua
homo Deo consecratur, sit in Baptismo, oportet quod etiam homo prius
exorcizetur quam baptizetur, multo fortiori ratione quam alia res:
quia in ipso homine est causa quare Diabolus potestatem accepit in
hominem, et in alia quae sunt propter hominem, scilicet peccatum
originale vel actuale; et haec significant ea quae in exorcismo
dicuntur, ut cum dicitur: recede ab eo Satana, et hujusmodi; et
similiter ea quae ibi fiunt: quia ipsa exsufflatio significat Daemonis
expulsionem; benedictio autem cum manus impositione praecludit expulso
viam, ne redire possit; sal autem in os missum, et narium et aurium
sputo linitio significat remotionem impedimenti ipsius Daemonis
respectu fidei docendae vel addiscendae, ut dictum est; sed olei
inunctio significat expeditionem hominis in pugna quam adversus
Diabolum suscipit, a cujus potestate exemptus est.
Ad primum ergo dicendum, quod energumeni dicuntur interius
laborantes, ab en, quod est in, et ergon, quod est labor. Et
quamvis non omnes baptizandi sint energumeni, nec interius laborantes a
Diabolo vexati corporaliter, tamen interius laborant vel infirmantur
propter infectionem fomitis Diabolo in eis potestatem habente.
Ad secundum dicendum, quod quando effectus confirmat causam, tunc
prius laborandum est ad curandum effectum, ut sic expeditius procedatur
ad curationem causae. Potestas autem Daemonis, quae ex peccato
consequitur, et tenet et servat hominem in malitia et in peccato; et
ideo prius evacuanda est potestas Daemonis, vel debilitanda, quod in
exorcismo fit, ne curationem causae, idest peccati, in Baptismo
factam impedire possit.
Ad tertium dicendum, quod Diabolus impugnat nos et ab exteriori et ab
interiori. Aqua ergo benedicta ordinatur contra impugnationem Diaboli
quae est ab exteriori, sed exorcismus contra impugnationem quae est ab
interiori. Unde et illi contra quos datur, dicuntur energumeni,
idest interius laborantes.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam enim dicunt quod ea quae in exorcismo aguntur, sunt tantum
signa eorum quae postea in Baptismo complentur, in quo potestas
Daemonis totaliter evacuatur, ut Cyprianus dicit in auctoritate
inducta. Sed hoc est contra auctoritatem Gregorii inductam, et
contra ea quae in exorcizando dicuntur, quae frustra dicerentur, nisi
aliquem effectum haberent, praecipue cum per modum imperii, et non
solum per modum orationis dicantur in hoc quod dicitur: ergo,
maledicte Diabole, exi ab eo et cetera. Et ideo dicendum secundum
alios, quod non tantum significant, sed etiam efficiunt aliquid, non
tantum in corpore, sed etiam in anima, quia in utroque est infectio
fomitis. Effectus autem iste est debilitatio potestatis Daemonis, ne
tantum possit in homine sicut ante, ne Baptismum et alia bona in ipso
impediat; sed potestas praedicta totaliter in Baptismo aufertur:
sicut etiam Pharao prius flagellatus est populo nondum de Aegypto
egresso, et postea totaliter in mari rubro, quod est figura
Baptismi, submersus.
Ad primum ergo dicendum, quod sacramenta novae legis habent effectum
in conferendo gratiam qua perfecte morbo subvenitur, contra quem
sacramentum ordinatur; sed sacramentalia habent effectum in removendo
contrarias dispositiones, vel impedimenta gratiae; et ideo secundum
diversa impedimenta multiplicantur, nec in eis gratia confertur.
Ad secundum dicendum, quod non est simile de sacramentalibus quae
sequuntur et quae praecedunt: quia ex quo Baptismus plene effectum
suum habet, non oportet quod impedientia Baptismum tollantur, quia
jam impediri non potest; tamen non est remotum quin unctio chrismatis
post Baptismum in vertice facta aliquem effectum ad gratiam conferendam
vel conservandam habeat.
Ad tertium dicendum, quod Praepositinus dixit, quod exorcizatus ante
Baptismum decedens, minores tenebras patietur. Sed hoc nihil est:
quia tenebrae illae in sola carentia divinae visionis consistunt, cum
non habeant aliam poenam sensibilem; et hoc in omnibus aequaliter
erit. Et ideo dicendum aliter, quod non habet effectum in collatione
gratiae, sed solum in debilitatione potestatis Daemonis; et ideo hoc
valet ei tantum in vita.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc quod uniformitas Baptismi
observetur, oportet quod exorcismus si praetermissus fuit, post
Baptismum suppleatur; et tunc tantum significat; vel forte additur
etiam aliqua cohibitio ab impugnatione Diaboli. Nec hoc est
inconveniens, cum etiam per aquam benedictam, qua post Baptismum
aspergimur, aliqua potestas Daemonis reprimatur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod exorcizare ad exorcistas
pertinet ex proprio officio ordinis; nihilominus tamen est et
superiorum ordinum. Tamen propter ostendendam unitatem Baptismi,
consuetum est in Ecclesia ut totum quod ad Baptismum pertinet,
expleatur ab uno, scilicet a sacerdote; et praecipue nunc, quando non
venit magna multitudo simul ad Baptismum, et sunt multi sacerdotes.
In primitiva autem Ecclesia quandoque magna turba simul ad Baptismum
accedebat, et erant pauci sacerdotes; unde hujusmodi sacramentalia
relinquebantur in minoribus ordinibus constitutis.
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius sub ministris comprehendit
omnes ordines inferiores; et ideo ministris qui diaconi dicuntur,
attribuit omnia quae sunt inferiorum ordinum: quia forte in primitiva
Ecclesia nondum erant illi ordines ita distincti propter paucitatem
ministrorum.
Ad secundum dicendum, quod sicut exorcismus primo pertinet ad
exorcistam, ita etiam primus ordo, qui habet actum in catechizando,
est ordo lectorum, quamvis hoc postea per superiores ordines
compleatur; et ideo sicut catechismus praecedit exorcismum, ita ordo
lectoris praecedit ordinem exorcistae.
Ad tertium dicendum, quod completa potestas in exorcizando competit
sacerdoti; et ideo quando non est magna necessitas, ipse secundum
consuetudinem Ecclesiae exorcismi actum exequitur; et secundum hanc
consuetudinem loquitur auctoritas Gregorii.
|
|