|
Hic etiam sciendum est, quod licet ter immergatur propter mysterium
Trinitatis, tamen unum Baptisma reputatur. De trina immersione
supra, dist. 3, dictum est. Acceleratus est usus rationis. Quia
Augustinus super hoc ambigue loquitur, ideo diversimode quidam de hoc
senserunt. Dixerunt enim quidam, quod Joannis exultatio non fuit
aliquis motus corporalis, sed miraculosus quasi gaudentis, ut matri
innotesceret matris salvatoris adventus. Alii autem dicunt aliter et
melius, quod ad illud momentum datus est ei usus rationis; et non est
inconveniens si postea sit subtractus, sicut et gratia raptus ad
momentum datur: secus autem est de gratia gratum faciente, quae non
subtrahitur sine culpa. Non errorem inducens et cetera. Quia si
errorem vellet inducere, intendens mutare formam Ecclesiae, hoc ipso
non intenderet facere quod Ecclesia facit; et ideo non baptizaret.
De corruptione autem formae supra, dist. 2, dictum est. Divinum
judicium per alicujus revelationis miraculum oratione implorandum esse
censerem. Videtur quod male dicat: quia divinum judicium non est hoc
modo requirendum nisi in dubiis. Certum autem videtur, quod si ludo
fecit, intentio defuit, et verus Baptismus non fuit. Et dicendum,
quod ludus aliquando excludit intentionem, et aliquando non. Cum enim
ludo fieri dicantur quae praeter intentionem alicujus utilitatis fiunt
ad solam delectationem, ludus baptizantium potest excludere intentionem
respectu utriusque effectus ablutionis, scilicet sacramenti
collationis, et rei sacramenti; et tunc non intendit facere quod facit
Ecclesia in collatione sacramenti; et ita talis ludus evacuat
intentionem quae requiritur in sacramento: vel potest excludere tantum
secundam utilitatem, ut scilicet velit de hoc ludum suum facere ex eo
quod Baptismi sacramentum conferat, non propter sanctificationem
baptizandi hoc faciens; et tunc manet intentio quae sufficit ad
Baptismum. Et propter hoc dubium dixit Aug. implorandum est divinum
judicium; et ideo dicitur quod puer Athanasius ludendo simulans se
episcopum baptizavit quosdam, et judicatum est ab Alexandro episcopo
ut non rebaptizarentur: quia inventum est quod ipse intentionem
baptizandi habuit; quod etiam patet ex hoc quod non baptizabat nisi
catechumenos. Cui additur exorcismus et cetera. Videtur quod
exorcismus debeat praecedere catechismum: quia prius removendum est
malum quam perficiatur aliquis in bono. Et dicendum, quod verum est,
si utrumque in eodem genere accipiatur. Sed catechismus ordinat ad
bonum non efficiendo aliquid, sed solum instruendo; exorcismus autem
removet malum in operando; et instructio in talibus debet operationem
praecedere, ut sciat homo quid in eo fieri debeat.
|
|