|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod confirmatio non sit
sacramentum. Omne enim sacramentum efficaciam habet ab institutione
divina. Sed confirmatio non legitur a domino instituta. Ergo non est
sacramentum.
2. Praeterea, illud cujus est usus in omnibus vel pluribus
sacramentis, non videtur esse sacramentum per se. Sed, sicut dicit
Dionysius, usus sacri unguenti, scilicet chrismatis, est in aliis
sacramentis pluribus, sicut patet in Baptismo, in quo infunditur
chrisma in aqua Baptismi, et baptizatus in vertice chrismate
inungitur, et similiter pontifices chrismatis inunctione consecrantur,
et altare etiam in quo Eucharistia consecranda est, chrismate
linitur, et calix similiter. Ergo confirmatio, quae dicitur
chrismatio, non est aliquod sacramentale.
3. Praeterea, sacramenta novae legis in veteri praefigurata
fuerunt. Sed nulla figura confirmationis in lege veteri legitur
praecessisse. Ergo confirmatio non est sacramentum.
1. Sed contra est quod Melchiades in littera dicit: scitote
utrumque magnum esse sacramentum, scilicet confirmationem et
Baptismum.
2. Praeterea, hoc patet per definitionem sacramenti, quae competit
confirmationi, quae habet significationem gratiae in linitione olei,
et habet efficaciam, ut in littera dicitur, in collatione gratiae ad
plenitudinem sanctitatis. Ergo est sacramentum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod sit sacramentum necessitatis. Quia, ut
Rabanus in littera dicit, omnes fideles debent post Baptismum per
episcopos accipere spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur.
Sed hoc est de necessitate salutis, ut aliquis sit plenus
Christianus. Ergo sacramentum confirmationis est sacramentum
necessitatis.
2. Praeterea, sacramentum confirmationis contra morbum peccati
ordinatur. Sed hoc est de necessitate salutis, ut quis a morbo
peccati liberetur. Ergo confirmatio est sacramentum necessitatis.
3. Praeterea, sicut ad justitiam exigitur recessus a malo, ita et
accessus ad bonum. Sed Baptismus operatur ad recessum a malo, quod
ipsum ablutionis nomen ostendit; confirmatio autem ad accessum ad
bonum, quod etiam ex nomine patet. Ergo sicut Baptismus est de
necessitate sanctificationis, ita et confirmatio.
1. Sed contra, sine eo quod est de necessitate salutis, non est
salus. Sed pueri baptizati salvantur si ante confirmationem
moriantur. Ergo non est sacramentum necessitatis.
2. Praeterea gratia et virtus sufficiunt ad salutem. Sed in
Baptismo confertur gratia et plenitudo virtutum. Ergo Baptismus
sufficit ad salutem; et ita confirmatio non est sacramentum
necessitatis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod Baptismus sit nobilius sacramentum quam
confirmatio: quia essentialia rei accidentalibus digniora sunt, sicut
substantia accidente. Sed Baptismus essentialiter se habet ad
salutem, cum sit sacramentum necessitatis; confirmatio autem
accidentaliter, cum non sit necessitatis sacramentum. Ergo Baptismus
est nobilius sacramentum confirmatione.
2. Praeterea, effectus proportionatur suae causae. Sed Baptismus
habet majorem efficaciam in efficiendo: quia delet omnem culpam et
poenam, quod non facit confirmatio. Ergo est nobilius sacramentum.
1. Sed contra, ad nobiliorem actionem ordinatur nobilius
ministerium. Sed confirmatio datur a nobiliori ministro quam
Baptismus. Ergo confirmatio est nobilius sacramentum Baptismo.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod actiones quae sunt
ordinatae ad aliquos effectus proprios et determinatos, recipiunt
distinctionem secundum proportionem ad suos effectus; unde si ad duos
effectus distinctos ordinentur, erunt duae diversae actiones. Si
autem ordinentur ad unum effectum, ita quod una disponat vel
impedimentum removeat, et alia perficiat, et alia ornet perfectum;
totum computatur pro una integra actione, sicut patet in operibus
artificum. Unde cum sacramenta sint quaedam actiones hierarchicae
secundum Dionysium, ordinatae ad aliquos effectus salutis, quando
plures actiones sacramentales ordinantur ad unum effectum, una ut
perficiens, alia ut disponens, vel impedimentum removens, vel aliquo
modo ornans, tunc in illa quae efficit effectum principalem consistit
essentialiter ratio sacramenti. Aliae autem non dicuntur per se
sacramenta, sed sacramentalia quaedam, quasi sacramentis adjuncta,
sicut patet ex his quae dicta sunt circa Baptismum in exorcismo et
catechismo et aliis hujusmodi concurrere. Quando autem sunt plures
actiones ordinatae ad effectus omnino distinctos, tunc sunt diversa
sacramenta. Et ideo cum confirmatio habeat per se effectum distinctum
ab effectu Baptismi, ut patebit, non est sacramentale Baptismi, sed
potius per se est principale sacramentum.
Ad primum ergo dicendum, quod circa institutionem hujus sacramenti est
triplex opinio. Una enim dicit, quod hoc sacramentum non fuit
institutum nec a Christo nec ab apostolis, sed postea processu
temporis in quodam Concilio; et dicunt quod dominus rem sacramenti
hujus sine sacramento conferebat manus imponendo, similiter et
apostoli, eo quod ipsi confirmati fuerunt immediate a spiritu sancto.
Et hoc videtur valde absurdum: quia secundum hoc Ecclesia tota die
posset nova sacramenta instituere, quod falsum est, cum ipsi non sint
latores legis, sed ministri, et fundamentum cujuslibet legis in
sacramentis consistit; et praeterea in littera dicitur de tempore
apostolorum: non ab aliis quam ab apostolis fuit peractum. Ideo alii
dicunt, quod non fuit a Christo sed ab apostolis institutum hoc
sacramentum. Sed hoc etiam non competit: quia ipsi apostoli quamvis
erant bases Ecclesiae, tamen non fuerunt legislatores; unde ad eos
non pertinebat sacramenta instituere. Et ideo probabilior videtur
aliorum opinio, qui dicunt, hoc sacramentum, sicut et omnia alia, a
Christo fuisse institutum: quod patet ex hoc quod ipse etiam dominus
manus pueris imponebat, ut patet Matth. 19. Nec obstat quod in
Evangelio vel in actibus apostolorum non fit mentio de materia vel
forma hujus sacramenti: quia formae sacramentales et alia quae in
sacramentis exiguntur occultanda erant in primitiva Ecclesia propter
irrisiones gentilium, ut Dionysius dicit; unde etiam in fine Eccl.
Hier. excusat se a determinatione formarum sacramentalium. Secus
autem de Baptismo quod erat sacramentum necessitatis, et statim
cuilibet offerebatur in principio.
Ad secundum dicendum, quod quamvis materia confirmationis, scilicet
chrismate, utantur Ecclesiae ministri in diversis sacramentis; tamen
hoc sacramentum non consistit tantum in materia, sed in forma
verborum, et actu, sicut et sacramentum Baptismi; et hoc non utuntur
in aliis sacramentis; et ideo est per se sacramentum.
Ad tertium dicendum, quod hoc sacramentum est ad perfectionem
gratiae. Et quia status legis erat status imperfectionis, eo quod
nihil ad perfectum adduxit lex, Hebr. 7, 19, ideo hoc
sacramentum non habuit aliquid sibi respondens in veteri lege: quamvis
aliquo modo sit figuratum in unctione pontificum, qua significabatur
unctio Christi, a quo haec unctio derivatur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod est triplex necessitas. Una
est necessitas absoluta, sicut necessarium est Deum esse, vel
triangulum habere tres angulos. Alia est necessitas ex causa
efficiente, quae dicitur necessitas coactionis. Tertia est necessitas
ex suppositione finis; et est duplex. Quia uno modo dicitur
necessarium sine quo aliquis non potest conservari in esse, sicut
nutrimentum animali. Alio modo sine quo non potest haberi quod
pertinet ad bene esse, sicut equus dicitur necessarius ambulare
volenti, et medicina ad hoc quod homo sane vivat. Primis autem duobus
modis non dicitur aliquod sacramentum esse necessitatis, sed tertia
necessitate; quaedam quidem quantum ad primum modum, illa scilicet
sine quibus non potest homo in spirituali vita vivere, sicut est
Baptismus et poenitentia; quaedam autem sine quibus non potest
consequi aliquem effectum qui est ad bene esse spiritualis vitae; et
hoc modo confirmatio et omnia alia sunt necessaria. Verumtamen
contemptus cujuslibet sacramenti est periculosus. Objectiones autem
procedunt de primo modo tertiae necessitatis.
Et ideo dicendum ad primum, quod est plenitudo Christianae gratiae
sufficiens ad salutem, et haec datur in Baptismo; et est plenitudo
copiae gratiae ad fortiter resistendum contra pressuras mundi, et haec
datur in confirmatione, et sine hac potest esse salus.
Ad secundum dicendum, quod morbus peccati dupliciter expellitur. Uno
modo quo ad culpam originalem in Baptismo, et actualem in
poenitentia; et haec expulsio sufficit ad salutem. Alio modo quo ad
poenam inclinantem ad culpam; et sic expellitur in confirmatione, et
in aliis sacramentis; et haec non est de necessitate salutis.
Ad tertium dicendum, quod in Baptismo datur gratia quae a peccato
mundat, et ad bene operandum perficit quantum ad sufficientiam
salutis; sed in confirmatione additur amplius munus gratiae, quod non
est de necessitate salutis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quinque modis unum sacramentum
dicitur esse dignius alio. Uno modo quo ad rem sacramenti, sive
effectum ejus; et sic Baptismus, qui delet omnem culpam et aufert
omnem poenam, est maximum sacramentorum. Alio modo quantum ad id quod
continetur in sacramento; et sic Eucharistia est nobilissimum, in qua
continetur ipse Christus. Tertio quantum ad gradum dignitatis in quo
constituit; et sic ordo est dignissimum sacramentum. Quarto quantum
ad ministrum; et sic confirmatio, et etiam ordo, sunt dignissima,
quia non nisi per episcopum ministrantur. Quinto quantum ad signatum
et non contentum; et sic matrimonium est dignissimum, quia signat
conjunctionem duarum naturarum in persona Christi. Si tamen has
dignitates ad invicem comparemus, invenitur illa dignitas potissima
quam sacramentum habet ex contento, quia est essentialior; et ideo
sacramentum Eucharistiae est simpliciter dignissimum, et ad ipsum
quodammodo alia sacramenta ordinantur. Dignitas autem quae est in
efficiendo, praevalet ei quae est in significando; et illa quae est in
efficiendo respectu boni, simpliciter loquendo, praevalet ei quae est
in amotione mali; et ideo, simpliciter loquendo, post Eucharistiam
nobilius sacramentum est ordo, per quod homo et in gratia et in gradu
dignitatis ponitur; et post hoc confirmatio, per quam perfectio
gratiae confertur; et post Baptismus, per quem fit plena remissio
culpae et poenae; et post matrimonium, quod habet maximam
significationem. Poenitentia autem et extrema unctio ponuntur inter
Baptismum et matrimonium: quia ordinantur directe ad remotionem mali:
quamvis in hoc poenitentia habeat minorem efficaciam quam Baptismus;
quia ordinatur contra culpam actualem tantum, et non delet totaliter
poenam; et adhuc minorem extrema unctio, quae contra reliquias peccati
ordinatur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis confirmatio se habeat quasi
accidentaliter ad vitam spiritualem simpliciter acceptam, tamen ad
vitam spiritualem secundum sui perfectam differentiam non habet se
accidentaliter, sed essentialiter; et ideo non oportet quod sit
minoris dignitatis quam Baptismus. Sicut etiam rationale est
differentia nobilior quam sensibile: quamvis animali inquantum animal
accidat esse rationale, cui inquantum hujusmodi per se convenit esse
sensibile. Vel dicendum, ut quidam dicunt, quod confirmatio
praesupponit Baptismum; unde dupliciter possunt comparari. Uno modo
ut accipiatur confirmatio cum praesuppositione Baptismi; et sic
confirmatio simpliciter est nobilior: sicut etiam esse substantiale
perfectum per accidentalia simpliciter, nobilius est quam esse
substantiale simpliciter. Alio modo cum praecisione Baptismi; et sic
quodammodo Baptismus est nobilior quantum ad majorem efficaciam in
removendo malum.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus non habet majorem efficaciam
simpliciter, sed solum in remotione mali, ut dictum est.
|
|